B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Albertanus Brixiensis
ca. 1190 - post 1250
     
   



L i b e r   c o n s o l a t i o n i s
e t   c o n s i l i i .


_______________________________________________


INCIPIT
LIBER CONSOLATIONIS
ET CONSILII.

Quoniam multi sunt, qui in adversitatibus et tribulationibus taliter affliguntur et deprimuntur, quod, cum in se propter animi perturbationem nec consilium nec consolationem habeant neque ab aliis expectent, ita contristantur, ut de malo in pejus cadant: ideo tibi, filio meo Johanni, qui in arte cyrurgiæ medicando te exerces, et plerumque tales invenis, quædam tibi pro modulo meæ scientiæ scribere curavi, per quæ, dante Domino, poteris prædictis non solum in corporibus medelam tribuere, sed etiam circa prædicta consilium et consolationem impertiri atque juvamen. Legas itaque similitudinem infra scriptam, et auctoritates in hoc libro notatas attente ac studiosissime perlegas, et ita, divina favente grati, poteris tibi et aliis proficiendo ad prædicta leviter pervenire. Ecce similitudo.

 

CAPUT I.

Exemplum in persona Melibei.

Quidam juvenis, Melibeus nomine, vir potens et dives, relinquens uxorem et filiam in domo, quas multum diligebat, clauso ostio domus, ivit spatiatum. Tres vero sui vicini et hostes antiqui hoc videntes, appositis scalis ac per fenestras domus intrantes, uxorem Melibei, Prudentiam nomine, verberaverunt fortiter et, filiæ ejus plagis quinque appositis, videlicet in oculis, auribus, ore et naso ac manibus, illamque semivivam relinquentes, abierunt.

Melibeus vero post modum reversus, hoc videns cœpit magno planctu flendo comas sibi dilaniare vestesque suas quasi more furiosi dilacerare. Uxor autem jam dicta, ut taceret, cœpit illum instanter ammonere. Ille vero semper plus clamabat; at illa distulit aliquantulum recordata de verbo Ovidii, De Remedio Amoris, qui dixit:

Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere vetat? non hoc illa monenda loco est.
Cum dederit lacrimas animumque impleverit ægrum,
Ille dolor verbis emoderandus erit.[1]

 

CAPUT II.

De consolatione.

Cum autem vir a fletu aliquantulum cessasset animumque ægrum implevisset, cœpit illum Prudentia monere dicens:

Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
Acquirit gemitus præmia nulla tuus,
Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge tuas lacrimas; prospice quid facias.[2]

Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum præmia nulla ferat.[3]

Filia tua, dante Domino, bene liberabitur; nam etsi mortua fuerit, non tamen te propter illam destruere debes. Ait enim Seneca: "Non affligitur sapiens liberorum vel amicorum amissione: eodem animo enim fert illorum mortem quo suam expectat."[4] "Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primum id facere desiste, quod, etiam si voles, diu facere non poteris."[5]

Melibeus respondit: Quis posset in tanto dolore fletum et lacrimas cohibere, nam et Dominus noster, Jhesus Christus, de Lazaro amico suo "infremuit spiritu et lacrimatus est."[6]

At Prudentia dixit: Temperatus fletus a tristi vel inter tristes non est prohibitus, immo concessus secundum beatum Paulum, qui dixit in Epistola ad Romanos: "Gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus."[7] Et etiam Tullius dixit: "Proprium est animi bene constituti, et lætari bonis rebus et dolere contrariis;"[8] plorare autem ac multas lacrimas fundere, prohibitum est. Modus vero a Seneca inventus est servandus, qui dixit: "Nec sicci sint oculi tui, amisso amico, nec fluant: lacrimandum est, et non plorandum."[9] Ante vero quam amicum amittas, repara ipsum, si commode potes, nam ut idem ait: "Sanctius est amicum reparare quam flere."[10] Ad hoc ergo ut prudenter vivas, tristitiam hujus seculi ab animo tuo omnino repellas, ait enim Jhesus Sirac: "Multos enim occidit tristitia, nec est utilitas in illa."[11] Et alibi idem dixit: "Animus gaudens floridam vitam facit, spiritus vero tristis exsiccat ossa."[12] Et Salomon dixit: "Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia nocet hominis cordi;"[13] et iterum: "Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo."[14] Et Seneca in Epistolis dixit: "Nihil est stultius quam famam captare tristitiæ et lacrimas approbare;"[15] "nihil enim sapienti viro accidere potest, quod eum contristet: stat rectus sub quolibet pondere,"[16] sicut accidit in beato Job, qui cum omnes filios suos omnemque substantiam suam amisisset, insuper et multas in corpore suo tribulationes sustineret, semper stetit rectus ac semper Domino gratias agens dicebat: "Dominus dedit, Dominus abstulit; quod Domino placuit factum est; sit nomen Domini benedictum"[17] "ex hoc nunc et usque in seculum."[18] Non ergo debemus nimis dolere de filiis vel aliis rebus amissis, ex quo id quod accidit mutari non potest; sed potius debemus gaudere de habitis, quam dolere de amissis, unde quidam volens patrem de morte filii consolari sic ait: Noli flere quod bonum filium amisisti, sed potius quod talem habuisti, gaude. Et alibi idem Seneca ait: "Nulla res citius ad odium venit quam dolor; recens dolor libenter ad se consolationem inducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus est aut stultus."[19] Et certe tristitiam hujus seculi a te ideo repellere debes, quia verum est, quod beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios circa medium dixit: "Seculi autem tristitia mortem operatur. Quæ enim secundum Deum est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur;"[20] et ideo eam a te nullo modo repellas, sed potius die noctuque studeas habere, quia postea "convertetur in gaudium,"[21] ut Dominus in Evangelio dixit. Unde Salomon ait: "Cor sapientium est ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia."[22] Et iterum: "Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii."[23]

Melibeus respondit: Omnia quæcunque dixisti vera sunt atque utilia; verumtamen animus turbatus me tantum impellit quod, quid facere debeam, ignoro.

At illa dixit: Convoca probatos ac fideles amicos, agnatos quoque et cognatos, et ab eis super prædictis diligenter consilium postula, et secundum illorum consilium te regas. Dixit enim Salomon: Omnia cum consilio fac, et non te pœnitebit.[24]

Melibeus vero convocavit multitudinem hominum copiosam, inter quos fuerunt medici de cyrurgia et physici, senes quoque et juvenes, vicini vero multi, qui magis illum reverebantur timore, quam diligerent amore, et etiam quidam, qui de inimicis facti fuerant amici et qui in ejus gratiam redierant. Multi etiam convenerunt illuc assentatores sive adulatores et etiam causidici sapientes. Quibus convocatis ille per ordinem narrans omnia, quæcunque illi acciderant, et ab ipsis consilium postulans, magnam voluntatem de vindicta in continenti facienda demonstravit.

Tunc surrexit unus de medicis cyrurgiæ de consensu aliorum de arte sua et inter cetera dixit: Officium est medicorum atque ad illos semper spectat, omnibus prodesse ac nulli nocere. Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulant ac utrisque sollicite medelam adhibeant. Et ideo non expedit eis de guerra vel vindicta consulere, nec inter aliquos partem capere, quare de vindicta facienda minime tibi consulimus. Filiam vero tuam, inspectis diligenter illius vulneribus, sollicite ac provide, die noctuque procurabimus, et, dante Domino, licet gravissime sit vulnerata, ad bonam plenamque sanitatem perducemus.

Post illum vero unus de medicis physicæ de consilio et voluntate aliorum consuluit quasi similia. Et post multa verba suum auxilium atque consilium circa medicinæ artem pro filia sua illi, pro se et aliis, repromisit. Circa vero guerram atque vindictam sic ait: Dicimus quia, sicut per physicam contraria contrariis curantur, ita et in guerra atque vindicta et in aliis rebus contraria contrariis curari consueverunt.

Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatores quoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie de eo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerra viriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeum ejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorum ejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuper ejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.

Deinde unus de sapientibus causidicus de voluntate aliorum surrexit, et inter cetera dixit: Negotium istud arduum est, ratione injuriæ et maleficii noviter commissi, et quia multa graviora in futurum hac occasione possent contingere. Arduum etiam est ratione vicinitatis et divitiarum ac potentiæ utriusque partis et etiam multis aliis rationibus, quæ de facili non possent excogitari, nec conveniens esset hic numerari. Quare, cum sollicite sit procedendum, consilimus tibi, quatenus personam tuam ita custodias, quod neque dolus neque astutiæ desint tibi ad cavendum. Insuper etiam domum tuam diligenter munias. De facto autem vindictæ atque guerræ faciendæ dubium maximum videmus, quare, quid melius sit, adhuc judicare non possumus, unde spatium deliberandi causa postulamus; non enim subito vel celeriter est judicandum, "omnia enim subita probantur incauta,"[25] et "in judicando criminosa est celeritas,"[26] et "ad pœnitendum properat qui cito judicat,"[27] quare dicit consuevit: "Optimum judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat;"[28] nam licet mora omnis odio sit, non tamen in judicando mora competens est reprobanda; scriptum est enim: "Mora omnis odio est, sed facit sapientem,"[29] quare, si super prædictis deliberare volumus, non est mirandum. "Deliberare enim utilia mora est tutissima;"[30] dici enim vulgo consuevit: Melior est judex lentus, quam ad judicandum properans, nam et ipse Deus, cum super muliere in adulterio deprehensa judicare vellet, scribendo in terra bis deliberavit.[31] Nos autem post deliberationem, dante Domino, super prædictis tibi utiliter consulemus.

Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudine illorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarum et parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam in continenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorum potentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientes de inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrum igne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, ita et injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur. Tunc vero quasi omnes cum magno strepitu clamaverunt: Sic, sic, fiat, fiat.

Tunc denique unus de senioribus indicens manu silentium de consensu et voluntate aliorum senium dixit: Multi clamant sic, sic, qui vim verborum nesciunt et quod dicunt penitus ignorant. Vindicta certe et guerra, quæ oritur ex ea, tam largum habent introitum, ut initium ejus cuilibet pateat, finis vero illius cum magna difficultate et vix aut nunquam reperitur. Multi in principio guerræ nondum nati sunt, qui ante finem illius cum multo labore ac multis ærumpnis aut senescunt aut miserabiliter propter guerram vitam finiunt. Quare non est subito nec festinanter procedendum; sed cum diligenti provisione et præparatione ac deliberatione maxima sollicitaque cura omnia sunt peragenda. Cumque vellet dictum suum rationibus comprobare, fere omnes contra illum insultare cœperunt dictumque suum frequenter interrumpere dicentes, ut verba sua cum festinatione finiret, dictumque fuit illi: "Ubi non est auditus, non effundas sermonem, et importune nolli extolli in sapientia tua,"[32] importuna est enim narratio tua, quia tibi non præbetur auditus, et est quasi musica in luctu; ait enim Jhesus Sirac: "Musica in luctu importuna narratio."[33] Cum autem senior vidisset, sibi denegari audientiam, et cognosceret, quia invito auditori nemo bene refert, dixit illis: "Inconsulta temeritas nescit expectare consilium,"[34] et iterum: "Consilium quippe mutare detractat improvidus;"[35] nunc certe cognosco verum, quod dici consuevit: "Semper consilium tunc deest, quando maxime opus est,"[36] et ita quasi confusus senior resedit.

Sed et multi ad aures Melibei aliter consulebant secreto, quam palam dicere vellent, immo palam aliud monstrabant.

Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæ atque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorum laudavit, insuper et firmavit.

Cumque Melibeus ad vindictam properaret, domina Prudentia, uxor ejus occurrens ei, prius cognitis, quæ ordinata fuerant atque per consilium jam dictum stabilita, dixit illi:

Ne properes oro, spatium pro munere posco.[37]

Nam Petrus Alfunsus dixit: "Ne properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutius expectabit te amicus, et diutius timebit te inimicus."[38] Igitur "desine ab ira et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris."[39] Domine mi, nonne vis etiam meum consilium habere.

 

CAPUT III.

De improperio mulierum.

Qui respondens ait: Tuo consilio uti minime proposui multis rationibus. Primo, quia pro stulto ab omnibus reputarer, so pro tuo consilio vel sensu mutarem quod est a tanta multitudine hominum stabilitum. Secunda ratione, quia mulieres malæ sunt, nullaque bona reperitur, Salomone testante, qui dixit: "Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni."[40] Tertia ratione, quia si tuo sensu ac consilio me regerem, jam viderer tibi super me dare primatum, et ita per hoc facerem te mihi contrariam, et potestatem tibi super me darem, quod esse minime debet; ait enim Jhesus Sirac: "Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo;"[41] et Salomon dixit: "Audite populi et omnes gentes et rectores ecclesiæ: filio et mulieri et fratri et amico ne dederis potestatem super te in vita tua;"[42] "melius est enim, ut filii tui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorum tuorum."[43] Quarta vero ratione, quia, si uterer consilio tuo, quandoque oporteret, ut secretum haberetur, donec illud patefieri foret necessarium, quod a te fieri non valeret; scriptum est enim: "Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit."[44] Quinta denique ratione propter philosophi verbum, qui dixit: "Malo in consilio feminæ vincunt viros."[45]

 

CAPUT IV.

De excusatione mulierum.

Tunc vero domina Prudentia, patienter et benigne auditis et cognitis, quæ a viro suo fuerant dicta, implorata prius respondendi licentia, dixit ei: Primæ rationi, quam pro te allegasti, potest responderi, quia "non est stultum cum re mutare consilium;"[46] nam etiamsi prædicta facere promisisses, non tamen dicereris mentiri, si justa de causa ea mutares; scriptum est enim: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius;[47] nec obstat quod dicis, tuum consilium a multitudine hominum fore stabililitum; veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur; "multitudo enim onerosa nihil habet honesti."[48]

Secundæ autem rationi, qaa dixisti omnes mulieres tam malas esse, quod nulla bona reperitur, respondeo quod, salva reverentia tua, non deberes ita generaliter despicere mulieres ac earum imprudentiam reprobare, nam qui omnes despicit, omnibus displicet; et etiam Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: "Nullius imprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sed loquentium patiens auditor; severus non sævus, hilares neque aspernans; sapientiæ cupidus et docilis; quæ scieris sine arrogantia postulanti imperties; quæ nescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri."[49] Infinitæ namque mulieres bonæ sunt, quod potest divina ratione probari; nam si nulla bona mulier inveniretur, Jhesus Christus in muliere venire dedignatus fuisset, et carnem humanam de virgine non sumpsisset; nam et multas sanctas et bonas mulieres esse, nemo est qui ignoret. Et etiam Dominus noster, Jhesus Christus, propter bonitatem mulierum, post resurrectionem suam prius dignatus est se manifestare mulieribus quam viris, quia prius se ostendit Mariæ Magdalenæ quam apostolis. Nec obstat quod dixit Salomon: "Mulierem ex omnibus non inveni,"[50] quia licet ille non invenerit, alii multi mulieres bonas invenerunt, vel forte Salomon intellexit de mulieribus in summa bonitate constitutis, de quibus nulla reperitur. Nemo enim est undique perfectus neque perfecte bonus, nisi solus Deus,[51] ut ipsemet in Evangelio dixit.

Tertiam vero rationem, in qua dixisti, quod, si meo consilio vel sensu te regeres, videreris mihi concedere primatum, et potestatem super te mihi dare, puto frivolam, immo nullam; nam si omnibus, cum quibus consilium habemus, primatum ac dominium super nos concederemus, nullus vellet ab alio consilium habere; liberum enim arbitrium habemus, consilium nobis datum omittere vel servare.

Quartam vero rationem, ubi dixisti: "Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit,"[52] similiter puto nullam, nec hic locum habere, nam illud intelligitur de pessimis mulieribus garrulis et loquacibus, de quibus dici consuevit: Tria sunt, quæ expellunt hominem de domo, scilicet fumus et stillicidium et mala uxor;[53] de quibus etiam Salomon dixit: "Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda."[54] Me autem non invenisti talem, immo frequenter expertus es meum secretissimum silentium atque meam taciturnitatem.

Quod autem quinto loco dixisti, videlicet: "Malo in consilio feminæ vincunt viros,"[55] hic locum habere non potest, quia malum consilium facere non vis; nam etsi malum consilium facere velles, et mulieres in hoc malo consilio te vincerent consulendo tibi in bonum, non essent vituperandæ, sed potius laudandæ. Ait enim beatus Paulus in Epistola ad Romanos: "Noli vinci a malo, sed vince in bono malum."[56] Si autem diceres, quod mulieres male consulerent viris volentibus capere bonum consilium, et in hoc vincerent: hoc imputandum esset viris qui domini sunt consilii, et possunt reprobare malum consilium et eligere bonum; ait enim idem Paulus in Epistola prima ad Thessalonicenses in fine: "Omnia probate: quod bonum est tenete."[57] Vel dicas, illud locum habere, quando pravæ mulieres et pessimæ consulunt stultis viris. Hic autem non est sic.

 

CAPUT V.

De laude mulierum.

Hijs ad excusationem mulierum auditis, audias et intelligas quinque alias rationes, quibus probari potest, mulieres esse bonas et maxime benignas conjuges, earumque consilium esse audiendum et, si bonum est, servandum. Primo, quiæ vulgo dici consuevit: Consilium feminile aut nimis vile. Nimis carum intelligo: id est carissimum, ut non notetur per hoc superfluitas, sicut de amicis Dei dicitur: "Nimis honorati sunt amici tui, Deus."[58] Et certe, licet enim multæ mulieres pessimæ sint, quarum consilium est vile, tamen in multis invenitur optimum consilium. Jacob enim per bonum consilium matris suæ Rebeccæ adeptus est patris sui Ysaac benedictionem et super fratribus suis dominatum. Similiter et Judith per bonum suum consilium liberavit civitatem, in qua morabatur, de manibus Holofernis, qui illam obsidendo destruere volebat. Similiter et Abigail per suum bonum consilium virum suum Nabal ab ira David regis liberavit, qui eum interficere volebat. Simili modo et Hester Judæos per suum bonum consilium simul cum Mardochæo, in regno Assueri regis, sublimavit. Et ita de infinitis bonis mulieribus earumque consiliis infinita possent reperiri exempla.

Secunda vero ratio, quare consilium bonarum mulierum est audiendum et, si bonum fuerit, servandum, comprobatur propter primum nomen a Deo mulieribus appositum; nam cum Deus fecisset hominem, dixit: "Faciamus ei adjutorium,"[59] et sic extracta costa de corpore illius fecit Evam, et ita vocavit eam adjutorium, quia homines adjuvare illisque consulere debent. Et bene possunt vocari mulieres adjutiorum et sic per consequentiam consilium, nam sine auxilio et consilio mulierum mundus durare non valeret. Et certe malum auxilium Deus homini dedisset, si ab eis consilium petere minime deberet, cum vix unum sine altero esse possit.

Tertia vero ratio ad hoc inducitur, quia mulier melier est auro et lapide pretioso et etiam ipso sensu, et ejus sensus acutior est et alios exsuperat, quare per versus dici consuevit:

Quid melius auro? Jaspis. Quid jaspide? Sensus.
Quid sensu? Mulier. Quid muliere? Nihil.[60]

Quartam vero rationem ad hoc inducit Seneca, commendans super omnia benignas conjuges; ait enim: "Sicut nihil est superius benigna conjuge, ita nihil est crudelius infesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro viri salute opponit, tanto maligna ad mariti mortem etiam vitam suam reputat."[61]

Quintam denique rationem Cato pro mulieribus induxit dicens:

Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento.[62]

"Scias itaque, in bona muliere bonam societatem esse,"[63] unde dici consuevit: "Bona mulier fidelis custos est et bona domus;"[64] nam bona mulier bene faciendo et viro bene parendo in tantum illum allicit, ut non solurm illi consulere valeat, sed etiam illi imperare videatur; quare a sapientibus dici consuevit: "Casta matrona pareno viro imperat,"[65] et: "Qui docte servit, partem dominatus tenet."[66] Si ergo prudenter et cum consilio te regere volueris, filiam tuam, dante Domino, ad plenam sanitatem perducam, et te de hoc facto cum honore faciam exire.

Tunc Melibeus hoc audiens, exhilarata aliquantulum facie, dixit: "Favus mellis, verba composita: dulcedo animæ et sanitas ossium."[67] Per tua namque bona et dulcia verba ac per experientiam præcedentem cognovi te prudentem et fidelem mihi atque discretam; ideoque, mutato proposito meo, prudenter et cum consilio tuo me regere desidero.

At illa dixit: Si prudenter vis vivere, te prudentiam oportet habere.

Melibeus respondit: Bene habeo prudentiam, ex quo habeo te ipsam, quæ hoc nomine vocaris.

At illa dixit: Non ego sum prudentia, sed sum prudentiæ verba.

Qui respondens dixit: Indica ergo mihi, quid sit prudentia et qualis sit (VI), quot et quæ sint species prudentiæ (VII), quid sit effectus prudentiæ (VIII), et quomodo prudentia acquiratur (IX).

 

CAPUT VI.

De prudentia.

Illa vero dixit ei: "Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque discretio"[68] cum electione boni et fuga mali. Et certe prudentia expedita est et infatigabilis, et superat cuncta. Ait enim Cassiodorus: "Superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia."[69]

 

CAPUT VII.

Quot et quæ sint species prudentiæ.

Species autem prudentia sunt sex, scilicet: Ratio, Intellectus, Providentia, Circumspectio, Cautio, Docilitas.

"Ratio est arbitra bonorum et malorum."[70] "Sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio: Naturæ imitatio."[71] Diffinitur etiam sic: Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti cum electione boni et fuga mali; inde etiam dicitur ratiocinatio, id est rationis inquisitio.

Intellectus est speculatio veri.[72]

Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.[73]

Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.[74]

Cautio est discernere a virtutibus vitia speciem virtutum præferentia.[75]

Docilitas est virtus docendi imperitos.[76]

 

CAPUT VIII.

De effectu prudentiæ.

Effectus autem sive utilitas prudentiæ est beatitudo; nam qui prudens est beatus est, et ad beatam vitam sola sufficit prudentia. Ait enim Seneca in Epistolis: "Qui prudens est et temperans est; qui temperans est et constans est; qui constans est et imperturbatus est; qui imperturbatus est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudens beatus est, et prudentia ad beatam vitam satis est."[77] Qui ergo habet prudentiam, has habet utilitates, quia beatus est et prudens et constans et temperans et imperturbatus et sine tristitia, et habet etiam omnes utilitates, quæ proveniunt ex speciebus prudentiæ, et multas alias, quas non oportet hic enumerari.

 

CAPUT IX.

Quomodo acquiratur prudentia.

Acquiritur quippe prudentia et sapientia omnisque scientia doctrina bona et a bona doctore tradita et perseveranti studio.

A bono doctore tradita ideo dixi, quia bonos doctores medicosque, artifices quoque et magistros ac operarios, et in qualibet arte vel professione peritiores semper eligere debes, eorumque consilium et auxilium, si opus fuerit, postulare. Nam sicut bonus doctor per bonam doctrinam præstabit gratiam, ita malus per malam doctrinam ducet in errorem ac destruet illam; et sicut bonus medicus curabiles infirmitates cito sanat, ita malus curabiles infirmitates incurabiles tacit et per imperitiam suam post multos labores et multas expensas multos necat. Sic etiam mali magistri, artifices et operarii multa bona opera post multos labores multasque expensas devastant ac imperite destruunt, quare de prædictis bonum mereatum non poteris habere; immo sanctius esset, illis, ut ab opere suo cessarent, bene solvere, quam eorum operam gratis et sine pretio habere.

Verum, quia dixi, prudentiam et omnem scientiam acquiri etiam perseveranti studio, videndum est, quid sit studium, et quæ sint ad studium utilia et necessaria.

 

CAPUT X.

De studio et studioso, et quæ sint utilia et necessaria studentibus.

Itaque "studium est vehemens animi applicatio ad aliquam rem summa eum voluntate."[78]

Ad studium autem sunt utilia: in primis, doctrina, ut supra dixi, de qua doctrina, plenius scriptum est in libro De Forma Vitæ in principio, quem ad Vincentium fratrem tuum direxi.

Secundo, utile est adjuvare ingenium intentissima cura et acri usu et exercitatione; nam "exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit, et usus omnium magistrorum præcepta superat."[79]

Tertio, utile est adjuvare usum per exercitium manuum, et ingenium cum cura; ait enim Cato:

Exerce studium, quamvis perceperis artem.
Ut cura ingenium, sic et manus adjuvat usum.[80]

Usus ergo ad studium necessarius est, qui præbet facilem viam in qualibet arte, unde versus:

Ars dat et usus habet: si junxeris artibus usum,
Difficilem facilem præbet in arte viam.[81]

Et Seneca dixit: Nil plus proderit in pugna et in omni arte quam exercitium.[82] Et Pamphilus dixit:

Cunctarum rerum prudentia discitur usu:
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.[83]

Et si forte studium pertineat ad litteralem scientiam, debes adjuvare animum et ingenium, ac mentem et memoriam quadrupliciter, videlicet intentione ac jugi lectione, atque ruminatione ac frequenti et assidua commemoratione.

De intentione dixit Seneca: "Acuit animum intentio, frangit remissio."[84]

De jugi lectione dixit Cassiodorus: "Ægrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur."[85] Reparare itaque debes ingenium jugi lectione cum humilitate et mansuetudine; scriptum est enim: "Bonus lector humilis esse debet et mansuetus et a curis malis et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, et nunquam de scientia sua præsumat. Perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat; diu rem pertractet, antequam judicet; discat non videri doctus, sed esse quærat; dicta sapientum intelligat, et intellecta diligat, et ea semper ante oculum vultus sui tenere studeat."[86] Triplex ergo humilitas in studioso requiri debet: prima, ut "nullam scientiam nullamque scripturam vilem habeat"[87] vel reputet, quia quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, juxta illud Senecæ: "Nullius imprudentiam despicias"[88] et cetera. "Secunda humilitas est, ut a nemine discere aliquatenus erubescat,"[89] juxta "illud [Platonicum]: Malo enim aliena verecunde discere, quam mea impudenter ignorare."[90] "Tertia est, ut, cum scientiam quis adeptus fuerit, ceteros non contempnat,"[91] juxta illud Senecæ: "Quæ scieris sine arrogantia postulanti imperties; quæ nescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri."[92] Et licet dixerim, nullam scripturam vilem habendam, non tamen in scripturas quasi inutilibus multum est studendum vel tempus amittendum; nam "providendum est lectori, ne in studiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili proposito remaneat tepidus. Malum est enim bonum negligenter agere: pejus est in vanum labores multos expendere."[93] Et certe non solum lectione, sed etiam scriptura reparari debet ingenium; scriptum est enim: "Nec tantum scribere debemus, nec legere tantum: altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit; invicent ergo hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum."[94]

De ruminatione vero et frequenti et assidua commemoratione dixit Martialis:

Discendi modus est dum te nescire videbis.
Disce, sed assidue: disce, sed ut sapias.
Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:
Bos, quibus est pastus, ruminat hæc eadem.[95]

Semper ergo discendum est, "quia nemo est, cui omnia scire datum sit;"[96] et etiam memoria hominum labilis est, unde lex dicit: "Omnium memoriam habere et penitus in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis."[97] Ut ergo plus sciatur, et memoria retineatur, semper congruis horis legendum est et discendum; et nisi hæc feceris, dedisces; ait enim Seneca: "Dediscis, si nihil addiscis."[98] Et ab omnibus discendum est; scriptum est enim: "Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris; nam et qui ab omnibus accipiunt, omnibus sunt ditiores."[99] Et ita ruminanda est sumpta scientia, ut eam in promptu et in usu habeas; "solet enim plus prodesse, si pauca sapientiæ præcepta memoria teneas, et illa in promptu et in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris, et illa memoriæ non commendaveris,"[100] quam memoriam juvare debes cogitatione et ingenii exercitatione; ait enim Tullius, De Senectute: "Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi."[101] Studeas itaque die noctuque, et fac quod Seneca dixit: "Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo: Salutares ammonitiones scribo."[102] Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingenium tuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud:

Ingenium facit ingenuum cultura laboris,
Cui studium parat assiduum diadema decoris.[103]

Hijs auditis et diligenter intellectis, respondit Melibeus dicens: Domina mea, talem prudentiam nec habeo, nec habere spero. Jam enim in ætate processi fere usque ad finem meæ juventutis; et in tempore transacto curis secularibus ac voluptatibus taliter deditus fui, quod, licet valde dives sim, multa de meis facultatibus consumendo, tempus amisi, et dicere possum:

Dampna fleo rerum, sed plus fleo dampna dierum:
Quisque potest rebus succurrere, nemo diebus.[104]

Nec etiam prudentiæ vel aliis rebus studere valeo; nam

Qui non assuescit virtutibus, dum juvenescit.
A vitiis nescit desuescere, quando senescit.[105]

Et iterum:

Dedita meus curis fit veri nescia juris.[106]

Cum ergo me cognoscam non sapientem, a te consilium super hoc præsenti negotio instanter postulo.

Ad hoc Prudentia respondit: Licet non sis sapiens ad plenum, non tamen es stultus; non enim potest non sapere, qui se stultum intelligit; nam si stultus esses, alios stultos reputares. Dixit enim Salomon: "In via stultus ambulans, cum ipse stultus sit, omnes stultos reputat;"[107] et alibi: "Via stulti recta st in oculis ejus."[108] Et etiam in proverbio dicitur:

Quisque suo sensu sapiens sibi stultus habetur.[109]

Verum, quia in dubiis consilium petis, sapiens potius quam stultus esse videris. Dixit enim Innocentius papa in libro De Contemptu Mundi: "Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur sibi plus sapere, qui plus desipiscit. Pars ergo scientiæ est scire, quod nescias."[110] "Vix enim est aliquid tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciatur vel comprehendatur ad liquidum, nisi forte illud perfecte sciatur, quod nihil scitur perfecte."[111] Si ergo per te nescis, a sapientibus discas eisque credas; nam qui per se nescit nec aliis credit, cum toto suo proposito in ruinam cadit.

 

CAPUT XI.

De consilio.

Quia igitur meum consilium hbere desideras, primo videamus, quid sit consilium (XI a), unde dicatur (XI b), quomodo componatur (XI c), a quibus postulandum sit consilium (XI d - XVII) quorum consilium sit vitandum (XVIII - XXV), quomodo sit examinandum (XXVI), quando et qualiter sit assumendum (XXVII), quando et qualiter sit retinendum (XXVIII), et quando sit mutandum consilium vel promissum (XXIX).

a. Consilium est hominis intentio vel propositum, quod homini vel hominibus exhibetur vel tribuitur, bonum vel malum persuadendo, motu proprio, super aliquo faciendo vel omittendo. Dicitur etiam consilium, quod capitur cum multis. "Dicitur etiam consilium dari, licet nullum intervenerit verbum, quando sciens præsto opem in maleticio committendo, ut ecce ferramenta commodavi ad confringendum ostium, vel similia feci,"[112] ut leges dicunt.

b. Unde dicatur consilium. Dicitur autem consilium a consulo consulis, quod duas significationes habet, videlicet unam quærendi ab alio consilium, et tunc habet constructionem ad accusativum: aliam vero dandi consilium alteri, et tunc habet constructionem ad dativum; unde versus:

Consulo te: quæro, tibi consulo: consilium do.

c. Quomodo componatur consilium. Componitur vero consilium dupliciter. Primo componitur ex con et scio, id est sentio, quia cum aliis debemus scire, id est consentire et concordes esse ad hoc, ut vere sit consilium. Alio vero modo componitur consilium ex con et sileo, quia cum alio vel aliis debemus istud silere, donec patefieri fuerit opportunum vel necessarium.

d. A quibus sit consilium petendum. Nunc videamus, a quibus consilium petere debeas. Et certe tripliciter est petendum: primo, ab omnipotenti Domino; secundo, a te ipso; tertio vero, ab alio vel ab aliis. In Deo debes esse devotus et sapiens, in te ipso providus, in alio vel in aliis cautus, in examinando consilio discretus, in vitando rigidus, in assumendo doctus, in retinendo constans, in mutando lenis.

1. De consilio postulando a Deo. Quod consilium a Deo petere debeas, dicit beatus Jacobus in Epistola sua, circa principium ubi ait: "Si quis autem nostrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei."[113] Consilium ergo et omnia, quæcunque facis, in verbo aut in opere, in nomine Domini facere debes; ait enim beatus Paulus in Epistola ad Colossenses: "Omnia, quæcunque facitis, in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jhesu Christi faciatis, gratias agentes Deo et Patri;"[114] nam ut idem Paulus dixit: "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio."[115] In petendo igitur consilium a Domino devotus et sapiens esse debes, ut ei, qui dominus est consilii, postules devote tantummodo "quod sit justum vel quod videatur honestum;"[116] et si hoc feceris, sine dubio quod volueris a Domino impetrabis. Ait enim Dominus: "Omnia, quæcunque petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis."[117] Intelligo hoc, si justus fueris et juste postulaveris. Alioquin, si iniquissimum consilium feceris, super te devolvetur; ait enim Jhesus Sirac: "Facienti iniquissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde veniat illi."[118] Si enim "in amicitia terrena lex talis sancita est, ut nec rogemus res turpes nec faciamus rogati,"[119] et "ab amicis honesta petamaus, et amicorum causa faciamus honesta,"[120] multo fortius in Deo, qui est noster verus amicus et nostri animi custos, talia servare debemus; nam si ea "facta, quæ pietatem et æstimationem et verecundiam nostram lædunt, et ut generaliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est,"[121] ut leges dicunt, multo fortius Deus, adjutor omnium, talia facere dedignaretur, et super nos pro tali petitione iram suam induceret atque indignationem, quare etiam Cato dixit:

Quod justum est petito, vel quod videatur honestum:
nam stultum est petere, quod possit jure negari.[122]

Cum ergo consilium hominis sine divino auxilio infirmum et inefficax sit, et sine ipso nihil facere valeamus, ut ipsemet testatur dicens: "Sine me nihil potestit facere,"[123] "primo quæramus"[124] consilium ab illo "et justitiam ejus, et omnia bona adicientur nobis."[125]

2. De consilio a se ipso petendo. A te ipso vero secundo loco petere debes consilium et intra te requirere; et in hoc providus esse debes, ut a te atque consiliariis tuis removeas illa tria, quæ maxime sunt consilio contraria, scilicet iram, voluptatem sive cupiditatem atque festinantiam.[126]

 

CAPUT XII.

De ira vitanda in consiliis.

Primo itaque provideas, ne iratus vel ab irato consilium petas; et hoc multis rationibus: prima, quia iratus semper plus putat posse facere, quam possit, et ideo posse suum superat; scriptum est enim:

Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.[127]

Secunda vero ratione, quia "iratus nil nisi criminis loquitur [loco],"[128] ut Seneca dixit; et ita te et alios ad iram cito provocares, nam "lex videt iratum, iratus non videt illam."[129] Tertia vero ratione, quia ira impedit animum; quare Cato dixit:

Iratus de re incerta contendere noli:
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.[130]

In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficere rationi,"[131] ut Tullius dixit, qui etiam ait: "Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil considerari potest.[132] Quæ enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt nec hijs, qui adsunt, approbari."[133] "Ira certe non habet misericordiam nec erumpens furor; et impetum concitati ferre quis poterit?"[134] Nam "iratus etiam consilium facinus esse putat;"[135] quare dictum est: "Iracundiam qui vincit, maximum superat hostem."[136]

Et si de ira, irato et iracundo plenius scire volueris, legas in libro, De Forma Vitæ, ad Vincentium scripto, in titulo: De Amicitia Iracundi Hominis Vitanda.[137]

 

CAPUT XIII.

De cupiditate seu voluptate vitanda in consiliis.

Providere etiam debes, ne cupiditas vel voluptas, consilium tuum impediendo, te vel consiliarios tuos in tantum hebetet, ut nimia voluptas sensum devincat; et hoc multis rationibus: prima, quia "cupiditas est radix omnium malorum,"[138] ut beatus Paulus dixit in Epistola ad Timotheum.

Secunda vero ratione, quia voluptas omne animi lumen extinguit et omne malum et vitium in se habet; nam dicit Tullius, De Senectute: "Nullam capitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus a natura datam, cujus voluptatis avidæ libidines et temere et effrenate ad potiendum incitantur. Hinc patriæ poditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne malum flagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis. Cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente præstabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem. Nec enim, libidine dominante, locum temperantia esse, nec omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere."[139] "Quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidam ea, cum major esset, omne animi lumen extingueret."[140] Et certe voluptas ita pessima est, ut nunquam oriatur, nisi præceserit dolor; ait enim Petrus Alfunsus: "Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor præcesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo, nisi prius doluerit sitiendo; nemo delectatur in comestione, nisi dolor præcesserit in fame, aut etiam in requie, nisi prius doluerit ex labore, et sic in ceteris affectibus."[141] Et nota, quod in qualibet etiam minima voluptate periculum imminet; unde illud: Quicunque voluptuosus fuerit, vitio carere non poterit.

Tertia vero ratione in consiliis et aliis rebus vitare ac removere debes cupiditatem, quia parit peccatum et generat mortem. Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua: "Unusquisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem."[142] Et certe in tantum est pessima cupiditas, ut "cupienti animo nihil satis festinetur;"[143] quare dici consuevit: "Cupiditati tarda est celeritas."[144]

Quarta vero ratione vitanda est cupiditas et a consiliis penitus removenda, quia "omnes cupiditates portæ sunt inferni, per quas itur in mortem,"[145] "quæ si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset."[146]

Quinta vero ratione non solum in consiliis, sed etiam in omnibus actibus tuis omnino cupiditatem expellere ac removere debes, quia "cupiditas nihil amat, nisi quod non licet;"[147] quare Seneca dixit: "Ferocissima cupiditas pestis est, quæ solet egenos facere quos capit, quia finem quærendi non invenit."[148] "Altera enim cupiditas ex fine alterius nascitur."[149] Quare idem ait: "Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit."[150]

Sexta denique ratione "cupiditas omnino in omnibus negotiis omnibusque actibus removenda est atque fugienda, et igne ac ferro succidenda, totoque artificio separanda"[151] propter infirmitatem vitandam maxime; nam si cupiditas finem quærendi non invenerit, ut dictum est, illam merito fugere debes. Scriptum est enim in Didascalo Hugonis, in titulo Quomodo sit legenda divina Scriptura ad Correctionem Morum: "Noli sequi infinita; nam ubi finis non est, requies non esse potest; ubi pax non est, Deus habitare non potest. In pace, inquit propheta, factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus."[152]

 

CAPUT XIV.

De festinantia vitanda in consiliis.

Festinantiam denique in consiliis esse contrariam, cognoscas; ideoque illam in consiliis a te procul abicias; sicut enim "in judicando criminosa est celeritas,"[153] unde dici consuevit: "Optimum judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat,"[154] et etiam: "Ad pœnitendum properat qui cito judicat,"[155] ita et de consiliis scriptum est: "De consiliis, quod diu tractaveris, id puta rectissimum."[156] Et etiam dici consuevit: "Velox consilium sequitur pœnitentia."[157] Non ergo consilium dare vel recipere debes subito et festinanter, sed cum deliberatione ac mora competenti; ait enim Seneca, De Formula Honestæ Vitæ: "Nihil tibi subitum sit, sed totum ante prospicias; nam qui providus est, non dicit non putavi hoc fiere; quia non dubitat, sed expectat, non suspicatur, sed cavet."[158] Quare in talibus deliberatio et competens mora non est reprobanda, immo valde diligenda. Scriptum est enim: "Deliberare utilia, mora est tutissima;"[159] et iterum: "Mora omnis odio est sed facit sapientem."[160]

 

CAPUT XV.

De secreto non propalando nisi propter necessitatem et utilitatem.

Habita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptate ac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alio inde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionem facere meliorem; ait enim Jhesus Sirac: "Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est tuum delictum, noli denudare. Audiet enim te, et respiciet te, et quasi defendens peccatum tuum, subridebit te."[161] Et alius dixit: "Quod secretum esse vis, nemini dicas."[162] Et alius dixit: Vix existimes ab uno posse celari secretum.[163] Et Petrus Alfunsus dixit: "Consilium vel secretum absconditum quasi in carcere suo tenet ligatum;"[164] quare dixit: "Qui consilium suum in corde suo retinet, sui juris est melius eligere;"[165] nam tutius est tacere, quam ut taceat alium rogare. Ait enim Seneca: "Si tibi ipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?"[166] Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consilium facere debeas tuaque secreta aperire; ait enim Seneca: "Tu omnia cum amico delibera, sed de ipso prius."[167] Et Petrus Alfunsus dixit: "Propter amicos non probatos: provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis; quia forsan amicus fiet inimicus, et sic levius poterit dampnum tuum perquirere."[168]

 

CAPUT XVI.

De non ostendenda voluntate in consiliis.

Item provideas, ne voluntatem tuam super consilio petito consiliariis ostendas; nam fere omnes homines assentatores sunt, vultumque petentis respiciunt; et quod ei placere credunt, id libenter dicere conantur, et magis, illius voluntatem respiciendo, illi applaudunt, quam quod ei displiceat, licet utile sit, dicere velint; et hæc est ratio, quare magnates atque potentes, si per se nesciunt, consilium bonum vix aut nunquam capere possunt; de quibus assentatoribus atque adulatoribus infra plenius tibi dicam.

In petendo itaque a te consilio primo provideas, ut quæ sunt contraria consilio a te et a consiliariis tuis removeas; secundo, ut secretum tuum tibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes; tertio, ut de consiliariis intra te deliberes atque perpenses; quarto, ut de consilio petito voluntatem consiliariis non ostendas.

 

CAPUT XVII.

De consilio ab aliis petendo.

Petito a te consilio atque intra te proviso, opportunum est quandoque, ut ab alio vel ab aliis consilium petas. Videndum est igitur a quibus consilium petere debeas.

In petendo itaque ab aliis consilio, hanc cautelam sollicite observes, ut bonos amicos a malis vel ab inimicis discernas. A bonis ergo amicis, et a sapientibus ac peritis, probatis et inventis fidelibus, et maxime a senibus consilium postulanfum est.

De amicis ideo dixit, quia, ut ait Salomon, "unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur;"[169] nihil enim "dulcius est quam habere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris."[170] Quare idem Salomon ait: "Amico fideli nulla est comparatio, nec est digna ponderatio auri vel argenti contra bonitatem fidei ejus;"[171] et iterum: "Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget."[172] Et iterum ait: "Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum."[173] Inde etiam dici consuevit: "Quale est sine anima corpus, talis est sine amicis homo;"[174] nam "etsi ea permaneant, quæ dicuntur dona fortunæ, vita tamen inculta et deserta ab amicis non potest esse jocunda."[175]

De sapientibus et peritis ideo dixi, quia verum est, quod dici consuevit: "Sapiens contra omnes fert arma, dum cogitat."[176] Per sapientiam ergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris. Scriptum est enim:

Non de ponte cadit qui cum sapientia vadit.[177]

Et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: "Consilium peritorum ex apertis obscura existimat, ex parvis magna, ex proximis remota, ex partibus tota."[178]

De probatis vero et inventis fidelibus ideo dixi, quia multi dicuntur sapientes, qui malitiosi sunt et aliis per malitiam cito consulerent male. Quare non est omnibus credendum, sed probatis tantum et fidelibus repertis; ait enim beatus Johannes in Epistola sua: "Karissimi, nolite omni credere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint."[179] Et etiam Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dixit: "Omnia probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos."[180] Et Sapiens ait: "Qui credit cito, levis est corde et minorabitur;"[181] "facilitas enim animi ad partem stultitiæ vergit."[182] Et alius dixit: "Ne laudes amicum, donec probaveris eum."[183] Et Salomon dixit: "Si possides amicum, in temptatione posside;"[184] "est enim amicus secundum sua tempora; in tempore autem temptationis vel tribulationis non permanebit."[185] Et quidam philosophus: "Cave tibi a consilio illius, a quo consilium petis, ut sit tibi fidelis et probatus."[186]

De senibus denique ideo mentionem feci, quia, ut ait sanctus Job, "in antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia."[187] Nam et Cassiodorus dixit: "Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi;"[188] et iterum: "Cum multa trahis ab antiquis, meruisti placere de propriis;"[189] nam "senes ipsi consiliis sapientiam discunt."[190] Quare Martialis dixit:

Pannorum veterum facile contempnitur usus:
Non sic consilium. Postume, sperne senum.[191]

Et Tullius, De Senectute, dixit: "Non viribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritate et scientia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet."[192]

A supra dictis itaque consilium postulando, talem adhibeas cautelam, ut primo ab uno vel a paucis consilium petatur; ait enim Salomon: "Multi pacifici sint tibi, et consiliarius unus de mille."[193] Et non solum unum consilium cum eis facias, sed etiam multa; ait enim idem Salomon: "Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia."[194] Secundo, si opus fuerit, multos adhibeas consiliarios; nam dixit Salomon in Proverbiis: "Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur."[195]

 

CAPUT XVIII.

Quorum consilium sit vitandum.
De vitando consilio stultorum.

Viso et diligenter cognito, a quibus sit consilium postulandum, videamus, quorum consilium sit vitandum.

In primis itaque consilia stultorum penitus vitabis; stulti enim stulta diligunt et sua consilia ad stultitiam trahunt. Scriptum est enim: "Proprium est stultitia aliena vitia cernere, suorum autem oblivisci;"[196] et Salomon dixit: "Cor sapientis in dextera, et or stulti in sinistra ejus;"[197] unde alibi dixit: "In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui;"[198] et iterum: "Via stulti recta est in oculis ejus, sapiens autem audit consilia."[199] Quare idem dixit: "Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia."[200] Inde etiam ait: "Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem."[201]

 

CAPUT XIX.

De vitando consilio adulatorum.

Similiter vitandum est consilium adulatorum et simulatorum et assentatorum, non solum in adversis, sed etiam in secundissimis rebus. Ait enim Tullius: "Etiam in secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, hijsque major etiam quam ante tribuenda est auctoritas. Iisdem temporibus cavendum, ne assentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur: ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis versantur erroribus."[202] Unde sciendum est "nullam in amicitia pestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem."[203] Sed "licet perniciosa sit assentatio, tamen nocere nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui sibi assentetur et se maxime ipse delectet."[204] Unde Cato dixit:

Cum te alius laudat, judex tuus esse memento:
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.[205]

Inde et Seneca in Epistolis dixit: "Intus te ipsum considera: non qualis sis, aliis credas."[206] "Multo magis ad rem pertinet, qualis tibi videaris, quam qualis aliis."[207] Sapientius enim est "malle placere sibi quam populo."[208] Et de consilio capiendo in secundissimis rebus consonat Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dicens: "Tunc consilia salutaria tibi advoca, cum tibi alludit vitæ prosperitas: tunc te velut in lubrico retinebis ac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, [sed circumspicies,] qua eundum sit et quousque."[209] In consiliis itaque et in aliis rebus "non acerba verba, sed blanda timebis."[210] Dixit enim Salomon: "Malus homo, qui blande loquitur, innocentium laqueus est;"[211] et iterum: "Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus."[212] Et Tullius dixit "Nullæ sunt occultiores insidiæ, quam eæ, quæ latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine."[213] Secundum Tullium ergo "multo melius est de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; illos sæpe verum dicere, hos nunquam."[214] Et Cato dixit:

Sermones blandos blæsosque vitare memento.[215]

Non ergo movearis ad blanda verba, dulcia vel composita, sed ad rem tantum; ait enim Seneca in Epistolis: "Ad rem movearis, non ad verba composita;"[216] nam "oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita debet esse et simplex."[217] Et licet te forte crederes sapientem, "non tamen tuæ prudentiæ innitaris,"[218] sed consilio sapientiam ab alio investigabis, ut ait Cassiodorus: "Sapientiam quærit in altero apud quem est scientiæ magnitudo;"[219] dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est inutile nec verecundum.

 

CAPUT XX.

De vitando consilio illorum, qui sunt vel jam fuerunt inimici
et postea in gratiam redierunt
.

Item vitandum est illorum consilium, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt. Scriptum est enim: "Nemo cum inimico tute in gratiam redit."[220] Quare Ysopus dixit:

Ne confidatis secreta nec hijs detegatis,
Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.[221]

Et alibi idem dixit:

Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.[222]

Vapor enim odii semper latet in pectore inimici et, ut ait Seneca, "nunquam ubi diu fuit ignis deficit vapor."[223] Quare idem dixit: "Pro amico potius occidi expedit, quam cum inimico vivere."[224] Inde etiam Salomon dixit: "Inimico antiquo non credas in æternum; et si humiliatus vadit curvus,"[225] "non credas ei; captus enim utilitate, non amicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quod non potuit persequendo."[226] Et alibi idem dixit: "In oculis tuis illacrimabitur inimicus, et si viderit tempus, non satiabitur sanguine tuo."[227] Et Petrus Alfunsus dixit: "Ne associeris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios; quæ enim male egeris notabunt, quæ vero bona fuerint, deviabunt."[228]

 

CAPUT XXI.

De vitando consilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiam ostendunt.

Item vitandum est consilium illorum, qui non amore, sed timore tantum reverentiam ostendunt et dilectionem. Non enim sunt amici, sed odiosi inimici. Ait enim Tullius, De Officiis: "Omnium autem rerum nec quidquam est aptius ad opes tuendas et retinendas quam diligi, et nihil alienius quam timeri. Prælare enim homines, quem metuunt, oderunt; quem quisque autem odit, periisse expetit. Multorum autem odiis nullas opes obsistere posse, etsi autea ignotum fuerat, modo autem est cognitum."[229] Non ergo credas, bonum amicum vel consiliarium per metum posse acquiri, nam, ut quidam philosophus dixit, nemo ei satis fidus est, quem metuit. Quare idem Tullius dixit: "Malus custos diuturnitatis est metus, contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem."[230] "Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius."[231] "Etenim qui se metui volunt: a quibus metuuntur, eosdem ut metuant ipsi necesse est."[232]

Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.[233]

Unde Martialis dixit:

Torvus et ore minax non rite possis amare:
Invitus nemo, nemo coactus amat.
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leæna leonem
Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;
Dilige sic omnes, ut ameris ab omnibus unus.
Quærit amor pariles, dissimiles odium.[234]

Et nota, quod non solum amicitia vel bonum consilium per metum vel timorem non acquiritur, sed etiam imperium premente metu perditur. Ait enim Tullius: "Nulla vis imperii tanta est, quæ premente metu possit esse diuturna;"[235] "multos enim timere debet, quem multi timent."[236] Unde Seneca in Epistolis dixit: "Nemo potest terribilis esse secure."[237]

 

CAPUT XXII.

De vitando consilio ebriosorum.

Item vitandum est consilium ebriosorum, qui secretum consilium celare non possunt. Ait enim Salomon: "Nullum secretum, ubi regnat ebrietas."[238]

 

CAPUT XXIII.

De vitando consilio illorum, qui secreto aliud consulunt, et palam aliud se velle ostendunt.

Item vitandum et suspectum habendum est illorum consilium, qui secreto aliud consulunt, et palam aliud se velle ostendunt. Ait enim Cassiodorus: "Læsionis genus est aliud occulte dicere, et aliud velle monstrare."[239]

 

CAPUT XXIV.

De consilio mali hominis vitando et suspecto habendo.

Similiter vitandum est et suspectum habendum mali hominis consilium. Scriptum est enim: "Malus homo a se nunquam bonum consilium refert."[240]

 

CAPUT XXV.

De vitando consilio juvenis et suspecto habendo.

Item vitandum est consilium juvenum vel saltim suspicandum. Juvenes enim maturum sensum non habent, et juvenilia diligunt et eis inhærent. Non enim potest in eis succus diuturnus haberi, qui nimis celeriter sunt maturitatem adepti. Quare Salomon dixit: "Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt."[241] Et Martialis tibi dixit:

Consilio juvenum fidis, Melibee: ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es.[242]

 

CAPUT XXVI.

De examinando consilio in genere.

Sequitur videre, quomodo examinandum sit onsilium. Et certe in examinando consilio ita debes esse discretus, ut inspicias principium et finem, et, quæ sint in examinatione consilii utilia et necessaria, diligenter provideas.

In examinatione consilii itaque primo abicias et a te atque consiliariis penitus removeas ea, quæ supra dixi esse contraria consilio, videlicet iram, voluptatem seu cupiditatem tque festinantiam.

Secundo vero ad principium negotii te referas, quia "uniuscujusque rei potissima pars est principium."[243] Et etiam in contractibus uniuscujusque contractus initium spectandum est. Et etiam rationes, nisi a capite inspiciantur, intelligi non possunt, ut leges dicunt. Initia igitur sive principia rerum diligentissime circumspicienda sunt. Scriptum est enim:

Principiis obsta: sero medicina paratur.
Cum mala per longas convaluere moras.[244]

"Omnia namque mala exempla orta sunt ex bonis initiis,"[245] ut Salustius dixit. Et quia "in omnibus bonis duplicia mala invenies,"[246] ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis magis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibus rebus insunt. Nam, si in bonis initiis periculum propter duplicia mala vertitur, multo fortius in rebus male cœptis vel mle provisis periculum versatur: quia "vix bono peraguntur exitu quæ malo sunt inchoata principio,"[247] ut decreta dicunt. Quare non solum principium, sed etiam finem in dictis et factis diligenter considerbis. Ait enim Pamphilus:

Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem circumspice verbi,
Ut melius possis præmeditata loqui.[248]

Inde etiam Seneca in Epistolis dixit: "Facilius est initia vitiorum prohibere quam impetum regere;"[249] et iterum: "Facilius est vitia excludere quam admissa comprimere;"[250] "initia enim in potestate nostra sunt: de eventu fortuna judicat."[251] Prudenter ergo et cum magna dilatione consilia examinabis. "Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate ad falsa prolabi."[252]

In examinatione vero consilii et in aliis rebus, secundum Tullium hoc considerabis, videlicet "quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique rei sit, quid consequens, ex quibus quæque gignantur, quæ cujusque rei causa sit."[253]

Quid verum sit, ideo inspicere debemus, quia "veritas semper est colenda, quæ sola Deo homines proximos facit,"[254] cum ipse Deus veritas sit, ipso testante, qui ait: "Ego sum via et veritas et vita."[255] Quod autem adjecit Tullius sincerumque, hoc ideo dixit, quia sincera et pura veritas spectanda est, mendacio doloso penitus fugato. Quare dixit Cassiodorus: "Bonum est verum, si in eo nihil immisceatur adversum."[256] Et Dominus dixit: "Diabolus est mendax et pater ejus."[257] Et Salomon dixit: "Potius diligendus est fur quam assiduus in mendacio."[258]

Super eo vero quod adjecit consentaneum, statim in negotio tibi proposito inspicere debes, utrum negotium illud vel consilium consentaneum sit rationi, an non. Similiter inspicere debes, qui consentiant huic negotio et voluntati tuæ atque consilio, et qui contradicant et quales, ut per hoc cognoscas, utrum negotium vel consilium perduci possit ad effectum, an minime. Similiter etiam inspicere ac providere debes, utrum voluntas tua vel consilium consentiat possibilitati tuæ, an non. Et in prædictis omnibus ita examinando provideas, ut appetitus tuus consentiat rationi, utilitati ac possibilitati.

Super tertio verbo, quod subicit Tullius,[259] dicens quid consequens, sollicite provideas examinando, utrum ex consilio consequaris bonum an malum, utrum odium an amorem, [utrum] timorem an gratiam, utrum jus an injuriam, utrum pacem an guerram, utrum dampnum an utilitatem, et alia multa, quæ circa consequentiam notari possunt, quæ hic commode enumerari non valent. In quibus omnibus bonum eligendum est et utilitas assumenda, odio et timore, injuria et guerra, et aliis malis penitus omissis atque remotis.

Super eo vero, quod quarto loco adjecit Tullius,[260] videlicet ex quibus quæque gignantur, valde pensandum est, ut examines unumquodque verbum consilii, an gignantur aliquid virtutis an vitii, an aliquid quod merito debeat vitari, vel ex quo commoditas vel utilitas possit trahi.

Super quinto denique verbo, ubi Tullius dixit[261] quæ cujusque rei causa sit, diligenter provideas examinando causas rerum, easque sollicite requirendo. Ait enim Seneca: "Cujusque facti causam require et, cum initia inveneris, exitus cogitabis,"[262] de quo initio et exitu satis tibi supra dixi. Causam igitur requiras, scilicet efficientem, materialem, formalem atque finalem; item causam principalem atque accidentalem, quæ potest dici occasio potius quam causa; item causam proximam atque remotam.

Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, "in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuo cuncta propone."[263] Et non solum in futura, sed etiam in præterita intendere debes. Ait enim Seneca, De Formula Honestæ Vitæ: "Si prudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: præsentia ordina, futura provide, præterita recordare; nam qui nihil de præterito cogitat, perdit vitam; qui nihil de futuro præmeditatur, in omnia incautus incidit. Propone autem animo tuo et mala futura et bona, ut illa sustinere possis, ista moderari."[264]

 

CAPUT XXVII.

Quando consilium sit assumendum vel approbandum.

Viso, quomodo examinandum sit consilium, videamus, quando sit assumendum et approbandum. Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum. Et licet bonum videatur consilium, non tamen statim illud sumere vel capere debes, sed diligenter inspicere, quomodo poteris perficere. Ait enim Tullius: "Ad rem gerendam qui accedit, caveat, ne id solummodo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda præparatio est diligens."[265] Considera ergo, ne nimis capias; nam in proverbio dicitur: Qui nimis capit, parum stringit.[266] Inde etiam Cato dixit:

Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressus
Succumbat labor, et frustra temptata relinquas.[267]

Talia enim incipere debes, quæ ad finem perducere possis, sicut dicit Seneca: "Majora te ne quæsieris."[268] "Id quære, quod potest inveniri; id disce, quod potest sciri; id opta, quod optari coram bonis potest. Ne altiori rei te imponas, in qua statim tremendum cavendumque sit."[269] Item alibi dixit: Partiendum est onus, sub quo in via deficias; nam qui volare satagit, antequam pennas assumat, irremediabiliter corruit. Et si forte ad bonitatem vel ad utilitatem vel etiam ad honorem tantummodo respiceres, et non ad facultatem sive possibilitatem, cito accideret tibi quod supra dixi:

Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.[270]

Si autem fuerit consilium dubium, sive ad dictum sive ad factum pertineat, semper tacere vel non facere debes, et eligere potius non quam sic. Ait enim Petrus Alfunsus: "Si dicere metuas unde pœniteas, semper est melius non quam sic."[271] "Sapienti enim magis expedit pro se tacere, quam loqui contra se; quia paucos vel neminem tacendo, multos loquendo circumventos esse vidimus."[272] Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile emittuntur, difficile retrahuntur vel emendantur;[273] unde dici consuevit:

Evolat emissum semel irrevocabile verbum.[274]

Quare in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factis dubiis melius est non facere quam facere, ut ait Tullius hoc modo dicens: "Bene præcipiunt, qui vetant quidquid agere, quod dubites æquum an iniquum sit. Æquitas enim per se lucet; dubitatio autem significationem continet injuriæ."[275] Et alius dixit: "Si quid dubitas, ne feceris; animi enim judicio quod negatum fuerit, fugito;"[276] quia, ut supra dixi secundum Senecam, "solet esse in dubio pro consilio temeritas."[277]

In omnibus denique prædictis ita per te et alios doctus sis, ut semper eligas bonum, veritatem, utilitatem, rationem atque justitiam, contrariis penitus omissis.

 

CAPUT XXVIII.

Quando et qualiter consilium sit retinendum.

Viso et cognito, quando et qualiter consilium sit capiendum sive assumendum, videamus, quando et qualiter consilium sit retinendum. Et certe consilium est retinendum, quando per probationem et experientiam apparuit bonum ac utile; nam, ut supra dixi, Paulus ait: "Omnia probate: quod bonum est tenete."[278] Et tunc magna constantia illud retinere debes; ait enim Cato:

Constans et lenis, ut res expostulat, esto;
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.[279]

Nam et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: "Mobilis esto non levis, constans non pertinax."[280] Constanter ergo consilium servabis, non pertinaciter.

 

CAPUT XXIX.

Quando consilium vel promissum possit vel debeat mutari.

Nunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit vel debeat. Et certe consilium mutari potest multis ex causis.

Mutari namque potest cessante causa, vel etiam nova causa superveniente; nam "cessante causa debet cessare effectus,"[281] et quæ de novo emergunt, novo indigent consilio, ut leges dicunt. Quare dici consuevit:

Non credas stultum cum re mutare consultum.[282]

Inde etiam Seneca dixit: Consilium tuum si audierit hostis, consilii dispositionem permutes.[283]

Potest etiam et debet mutari consilium, si errore vel aliqua ex causa malum vel inutile fuerit captum, quod frequenter accidit; nam, ut ait Seneca, "sunt quædam, quæ non videntur bona esse, et sunt; et sunt, quæ videntur, et non sunt."[284] "Crebro quidem faciem mendacii veritas retinet; crebro mendacium specie veritatis occultatur. Nam sicut aliquando tristem faciem amicus, et blandam adulator ostendit: sic verisimile coloratur et, ut fallat vel subripiat, conatur."[285] Inde etiam Ovidius dixit:

Impia sub dulci melle venena latent.[286]

Nam "in omnibus bonis duplicia mala invenies,"[287] ut supra dixi.

Item mutandum est consilium, si turpe fuerit vel ex turpi causa; nam si ex prædictis causis etiam promissio facta esset, tamen effectum non teneret, quia vel ipso jure nulla esset, vel exceptio contra eam daretur; generaliter enim novimus, "turpes stipulationes nullius esse momenti,"[288] ut leges dicunt.

Item mutandum est consilium, si ad peccatum pertineat, quia generaliter dici consuevit: "Nullum consilium est contra Dominum."[289]

Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiam de promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contraria ei cui promissio facta est. Ait enim Tullius: "Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia: nec si tibi plus noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris."[290] Unde supra dixi: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius.[291] Sicut enim "non videtur dejerare qui ex concessa causa deserit jusjurandum,"[292] ut lex dicit: hoc deniue serves pro regula generali, quod per sapientes dici consuevit: "Malum est consilium, quod mutari non potest."[293] Quare hujusmodi juramenta, quæ dicuntur præcisa, videntur mala ideo quod in aliquibus sunt mutanda.

Prædictis notatis ac diligenter cognitis Melibeus respondit dicens: Huc usque, domina mea, sufficienter de consiliis et circa consilia in genere me docuisti. Vellem tamen ut, ad speciem descendendo, consilium super hoc negotio præsenti mihi datum mecum examinares, ita ut, utilitate provisa et cognita, quod melius fuerit eligamus.

Prudentia dixit: Domine mi, rogo te ut, si forte aliquid dixero, quod tibi displiceat, ad animum non revoces, quia in tui honorem atque utilitatem hoc dicam sperans, quod patienter sustinebis; nam "qui corripit hominem magis gratiam apud eum inveniet, quam qui per linguæ blandimenta decipit."[294] Scias igitur: consilium, quod dicis tibi datum, non potuit dici consilium, sed, salva pace tua, fuit quædam arrengatio sive contionatio improvida et indiscreta. Nam in multis capitulis errando malum consilium cepisti.

 

CAPUT XXX.

De errore consilii.

Primo enim errasti in congregatione consilii; nam primo debebas congregare paucos consilii habendi cause et postea, si opus fuisset, multos: tu statim a principio vocasti "multitudinem onerosam."

Secundo errasti quia, cum debuisses congregare bonos amicos ac sapientes ac peritos, probatos ac fideles inventos et maxime senes, tu cum prædictis congregasti quoslibet notos, etiam malos, juvenes ac stultos, adulatores quoque et simulatores et assentatores, et illos etiam, qui non amore sed timore tibi reverentiam ostendebant: quod minime facere debuisti.

Tertio vero errasti, quia cum ira simul et voluptate seu cupiditate atque festinantia tu iratus consilium postulasti, non removendo prædicta tria a te et a consiliariis tuis, quæ sunt contraria consilio.

Quarto vero errasti, quia, cum tuam voluntatem consiliariis ostendere minime debuisti, tu voluntatem tuam illis ostendendo, magnam affectionem de vindicta in continenti facienda eis demonstrasti; quare consiliarii, magis secuti tuam voluntatem quam tuam utilitatem, de vindicta in continenti facienda tibi consuluerunt.

Quinto errasti, quia unico consilio contentus fuisti, cum in tam arduo negotio multa consilia sint necessaria.

Sexto errasti, quia non examinasti consilium.

Septimo demum errasti quia, facta partita, non es secutus voluntatem et sensum sapientium et amicorum, sed potius voluntatem ac sensum multitudinis stultorum atque errantium. Si enim ad multitudinem, et non ad sensum respexeris, nunquam bonum consilium habere valebis; nam stultos semper invenies in centuplum, quam sapientes; et stulti stulta diligunt, et animum suum semper ad stultitiam inclinant; sapientes vero pauci paucos inveniunt sapientes; quare in partitis, quæ in consiliis fieri consueverunt, semper succumbunt. Inde est, quod in partitis, quæ in consiliis civitatum fieri consueverunt, consilia semper malum sortiuntur effectum, so voluntatem multitudinis, et non paucorum sapientiam, sectantur.

Melibeus respondit: Bene confiteor me errasse; verum quia supra mihi dixisti, me licite consilium posse post examinationem, et etiam post captionem mutare, licet melius fuisset ab initio malum et indiscretum consilium non capere, quam captum postea mutare, tamen post examinationem de novo faciendam ad tuam voluntatem sum mutare paratus; "humanum enim est peccare, diabolicum vero perseverare."[295]

Tunc Prudentia respondit: Consilium, quod dicis factum, nullo jure infactum fieri potest. Ait enim lex: Factæ autem res nulla constitutione infactæ fieri possunt.[296] Verumtamen, quod factum est, examinari potest et, errore depulso, utilitas discerni atque assumi.

 

CAPUT XXXI.

De examinatione consilii in specie.

Examinemus itaque illud quale consilium, utilitatem dante Domino assumpturi. Ut igitur examinatio recte fieri valeat, a capite incipiendo, singula dispiciamus.

Consilium quippe medicorum de cyrurgia rectum et bonum fuit; nam "ad illorum officium spectat omnibus prodesse et nulli nocere"[297] et artem suam sollicite prosequi, ut sapienter dixerunt. Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiæ tuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant. Licet enim amici tui sint, nihilominus tamen sunt remunerandi. Frequenter aneim accidit, ut medici aliique de artibus singulis præponant amicitiæ utilitatem pecuniariam et, ubi sentiunt lucrum, ibi magis procurent. Et quod dixi de medicis cyrurgiæ, idem intelligo de consilio physicorum, qui quasi eadem dixerunt. Volo tamen audire, qualiter intelligas verbum dubium, quod protulerunt, scilicet: contraria contrariis curantur.

Melibeus respondit: Intelligo contrarium, quod fecerunt mihi inimici mei, posse curari per aliud contrarium, quod eis facere volo; injuriam ergo mihi factam per vindictam contra illos faciendam et injuriam, quam eis faciam, curabo.

Prudentia dixit: Facile credunt homines quod volunt, et animum suum ad suum desiderium velociter inclinant. Ego autem illud verbum non ita intelligo; nam malum non est contrarium malo, nec injuria injuriæ, nec vindicta vindictæ, sed sunt similia. Per vindictam namque vel injuriam non curatur injuria vel alia vindicta, immo augmentantur et crescunt. Intelligo itaque, malum contrarium esse bono, pacem guerræ, concordiam discordiæ, frigidum calido; et ita infinita possent poni exempla. Secundum ergo dictum illud oportet contra discordiam opponere concordiam, et ontra guerram opponere pacem. Et etiam secundum beatum Paulum, qui dixit in Epistola ad Romanos: "Noli vinci a malo, sed vince in bono malum;"[298] et iterum in eadem Epistola subicit: "Itaque quæ pacis sunt, sectemur;"[299] et supra in eadem Epistola dixerat: "Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes."[300]

Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunt tibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maxima sollicitaque cura omnia esse peragenda. Et certe, cum istud consilium planum ac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatas merito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione. Quod enim dixerunt de tuæ personæ custodia bene notandum est.

 

CAPUT XXXII.

De custodia personæ in guerra constitutæ.

Scire enim debes, quod qui guerram habet multipliciter se custodire debet.

In primis igitur custodiam a Deo postulare suppliciter ac devote debes, a quo est "omne datum optimum"[301] et sine cujus auxilio nihil bene valet custodiri. Propheta hoc testante, qui ait: "Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam."[302]

Secundo custodiam tui committas probatis et notis ac fidelibus amicis, ab illis auxilium, si opus est, ad tui custodiam postulando. Ait enim Cato:

Auxilium a notis petito, si forte laboras.
Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus.[303]

Tertio custodias te ab omnibus extraneis et ignotis, illos semper suspicando. Ait enim Petrus Alfunsus: "Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius cognoveris; et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vade a dextris: si ensem, vade a sinistris."[304]

Quarto custodias te sagaciter ab omnibus illis, quorum consilium tibi dixi esse vitandum, supra in titulo: Quorum consilium sit vitandum.

Quinto vero ita de custodias, ut vilipendendo parvum inimicum custodiam tui non omittas. Sapiens enim in omnibus metuit, et maxime inimicos. Unde Salomon dixit: "Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ, corruet in malum."[305] Timere ergo debes omnes insidias; dixit enim Seneca: "Qui omnes insidias timet, in nullas incidet;"[306] et iterum idem ait: "Semper metuendo sapiens vitat malum;"[307] unde alibi idem dixit: "Non cito perit ruina, qui ruinam timet."[308] Et licet videatur tibi, te bene esse tutum et in tuto loco, nihilominus tamen tibi cavere debes. Ait enim idem Seneca: "Caret periculo, qui etiam tutus cavet."[309] Et timere debes non solum magna, sed etiam modica et parva, et non solum magnos inimicos, sed etiam parvos. Scriptum est enim: "Inimicum, quamvis humilem, docti est metuere."[310] Inde etiam Ovidius, De Remedio Amoris, dixit:

Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;
A cane non magno sæpe tenetur aper.[311]

Et Pamphilus ait:

Res tamen interdum grandia parva movet;
Ex minima magnus scintilla nascitur ignis,
Et generat parvum grandia principium.[312]

Et alibi:

Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat.[313]

Et Martialis dixit:

Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit.
Æmule, non tantum grandia, parva cave.[314]

Sed licet ita timere debeas, non tamen debes esse nimis timidus. Ait enim Seneca: "Pericula timidus, etiam quæ non sunt, videt."[315] Et alibi idem ait: "Cotidie dampnatur, qui semper timet."[316] Et alibi scriptum est: "Quidam fallere docuerunt, dum falli timent."[317] Et etiam Cato dixit:

Nam timidis et suspectis aptissima mors est.[318]

Sexto denique custodire te debes a veneno et toxico et ab omnium irrisorum et malorum consortio vel colloquio. Scriptum est namque: Cum irrisore consortium non habeas: loquelæ ejus assiduitatem quasi toxica fugias. Societas ejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio.[319]

Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domum tuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget. Quare a te volo audire, quomodo illud verbum intelligas.

Melibeus respondit: Credo, illos intellexisse, ut debeam munire domum meam turribus et aliis altis ædificiis, quarum vel quorum munimine tueri me valeam, et inimici timeant offensionis causa illic accedere.

 

CAPUT XXXIII.

De turribus.

Prudentia respondit: Munitio turrium et aliorum altorum ædificiorum ad superbiam plerumque pertinet, et timor et odium inde generatur, ita quod vicini amici propter timorem fiunt inimici, et omnia mala inde nascuntur, quæ occasione timoris notavi tibi supra in titulo: De vitanda consilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiam ostendum. Quare Salomon dixit: "Qui altam facit domum suam, quærit ruinam; et qui evitat discere, incidet in mala."[320] Præterea turres cum magno labore et infinitis expensis fiunt; et etiam cum factæ fuerint, nihil valent, nisi cum auxilio prudentium et fidelium amicorum et cum magnis expensis defendantur. De qua superbia Jhesus Sirac dixit:

 

CAPUT XXXIV.

De superbia.

"Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo; quoniam ab eo, qui fecit illum recessit cor ejus; quoniam initium peccati omnis superbia."[321] Et iterum idem dixit: "Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas."[322] Et iterum idem ait: "Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam; et domus, quæ nimis locuples est, annullabitur superbia."[323] Inde etiam Sapiens dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia"[324] simul cum gloria. Et iterum idem ait: "Superbum sequiter humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria."[325] Et iterum idem ait: "Contritionem præcedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus."[326] Et etiam Job dixit: "Si ascenderit usque ad cælos superbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur."[327] Cum ergo tam detestabilis sit superbia, totque mala oriantur ex ea et infinita alia, quæ notantur in libro De Forma Vitæ, in titulo: De amicitia superbi vel perversi hominis vitanda;[328] et etiam cum ex turribus tot mala nascantur, meo arbitrio nunquam turres sunt faciendæ, nisi tunc demum quando aliæ munitiones deficiunt vel non sufficiunt.

At Melibeus respondens dixit: Quomodo domum meam aliter munire valeam?

Prudentia respondit dicens:

 

CAPUT XXXV.

De munitione.

Munitio multiplex est. Est enim munitio, quæ ad dilectionem pertinet, ut amor civium; et hæc inexpugnabilis est; de qua Tullius dixit: "Unum est inexpugnabile munimentum: amor civium."[329]

Est alia munitio, quæ roborat animam et corpus, videlicet virtus; et hæc similiter inexpugnabilis est; de qua Ysopus dixit:

Non ope loricæ nec egebit acumine sicæ
More nec hostili cujusque juvamine pili.
Solo virtutum quem constat robore tutum.[330]

Sunt et aliæ munitiones, quæ ad defensionem tantum pertinent, ut sunt fossata, spaldi, aggeres et similia.

Sunt denique aliæ munitiones, quæ ad defensionem principaliter fiunt, licet ex hijs etiam offensiones fieri valeant, ut sunt sagittæ et balistæ et alia arma, quibus omnibus munitionibus domum tuam et corpus, quod est domus animæ tuæ, melius quam per turres potes munire.

Quod vero sapientes et senes in fine consuluerunt: In hoc negotio non est subito nec festinanter procedendum; sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione sollicitaque cura omnia sunt peragenda: bene puto dictum ac sapienter. Ait enim Tullius: "In omnibus negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens,"[331] Ergo in vindicta et in munitione facienda et in guerra et in bello et in omnibus negotiis, ante ingressum vel aggressum, præparatio ac provisio necessariæ sunt, si commode fieri possunt; nam, ut idem ait, longa præparatio belli celerem victoriam facit. Et etiam Cassiodorus dixit: "Munitio quippe tunc efficitur prævalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quæritur, quando jam pericula formidantur."[332] "Res ergo prœliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur,"[333] et "munitio semper tractanda in otio esset: quia tunc male quæritur, cum necessaria judicatur;"[334] "omnia vero deliberata sunt robusta."[335]

Nunc accedamus ad examinandum in specie consilium, quod dicis tibi datum a vicinis, timore dilectionem ostendentibus, et inimicis quondam, qui modo in gratiam tuam redierunt; et ab adulatoribus sive assentatoribus atque ab illis, qui secreto tibi ad aures aliter consuluerunt, quam palam verbis ostenderent; et a juvenibus, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam et guerram viriliter et potenti manu peragendum. Et certe in hujusmodi consiliariis, ut supra tibi dixi, multum errasti, quia illos ad consilium vocare minime debuisti; et, si bene recordaris, istud quale consilium quasi examinatum est supra in titulo: Quorum consilium sit vitandum et in sequentibus rubricis usque ad titulum: Quando consilium sit assumendum. Verumtamen quia ibi in genere dicta sunt, descendamus ad speciem, præfatum consilium examinantes.

Videamus itaque secundum Tullium[336] in primis, quid in hac re verum sincerumque sit; secundo, quid consentaneum sit huic rei, quam facere vis, id est vindictæ; tertio, quid consequens; quarto, quid gignatur ex hac vindicta; quinto, quæ fuit causa injuriæ tibi illatæ, et quare Deus permisit, tibi hanc injuriam fieri.

Et certe, de veritate sincera hujus negotii non oportet multum inquirere, quia tu bene nosti, qui fuerunt illi et quot [et quales], qui hanc injuriam tibi intulerunt, et quando et quomodo, et qualem injuriam fecerunt.

Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quot et quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et quales consentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id est multi juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam. Sed videamus et inquiramus, quis es tu, et qui et quot et quales sint illi, quos dicis esse tuos amicos. Circa tuam itaque personam notare potes et debes quod, licet magnus sis et dives et potens, solus tamen existis et permanes. Non enim habes filios masculos, neque fratres vel consanguineos germanos vel alios necessarios, quorum timore inimici tui a destructione tuæ personæ cessarent; et, destructa persona, bene nosti, quod divitiarum multitudo dispergitur et nihil valet. Inimici vero tui sunt tres, et multos habent filios et germanos et alios necessarios, quorum si vindictam faciendo duos vel tres occideris, alii remanerent, qui personam tuam cito destruere valerent. Circa illos alios tuos amicos notare debes quod, licet multo plures sint quam inimicorum amici, tamen non sunt tales ut sui; nam sui sunt necessarii et propinqui, tui vero sunt remoti et longinqua parentela conjuncti. Ita circa illos, qui consentiunt tibi vel illis, et circa principales personas, illorum conditio valde melior est quam tua.

Secundo videamus super prædicto verbo consentaneum, utrum consilium, quod recipisti, videlicet de vindicta facienda, consentaneum sit rationi, an non. Et certe non est consentaneum rationi, quia de jure vindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensio in continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatæ tutelæ,[337] ut leges dicunt.

 

CAPUT XXXVI.

Quot modis dicatur quis posse.

Tertio vero super eodem verbo consentaneum videamus, utrum voluntas tua vel consilium consentiat possibilitati tuæ vel potentiæ tuæ, an non. Et certe posse sive possibilitas multis modis dicitur. Dicitur enim posse, quod commode fieri potest, et ita appellatur posse commoditatis. Dicitur etiam quandoque posse, scilicet æquitatis, de quo posse dicitur, quod "ea facta, quæ pietatem, æstimationem et verecundiam nostram lædunt, et generaliter, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est,"[338] et hæc per leges probantur. Et de hoc posse dicit Marcus in Evangelio suo de Christo: "Et non poterat ibi multas virtutes facere."[339] Et Apostolus in Epistola sua secunda ad Corinthios juxta finem dicit: "Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate."[340] Aliter vero dicitur posse potestatis, unde Dominus in passione sua ad Petrum ait: "An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum?"[341] Aliter dicitur posse possibilitatis, de quo dixit Dominus ad Moisem in Exodo: "Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo, et vivet."[342] Aliter dicitur posse facultatis vel facilitatis vel etiam probitatis de quo Dominus in Evangelio Matthæi dixit: "Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?"[343] Aliter dicitur posse gratiæ, de quo in libro Sapientiæ in persona Sapientiæ dicitur: "Et ut scivi, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det"[344] et cetera. Et Dominus in Evangelio dixit: "Nemo potest venire ad me, nisi Pater mus traxerit illum."[345] Aliter vero ponitur in legibus posse, id est debere. Et etiam super hoc verbo posse hij versus dici consueverunt:

Posse quidem rebus dat jus, natura, potestas,
Officii meritum, quintum divina voluntas.[346]

Et si omnes significationes hujus verbi posse vel potestatis vel potentiæ diligenter inspexeris, tuum posse vel potestas sive possibilitas vel potentia non consonat nec consentaneum est voluntati tuæ vel consilio ita, ut vindictam facere possis tua auctoritate, nisi forte, posse tuum vel potentiam commodam superando, fines posse vel potentiæ tuæ cum dampno et malo tuo excederes, quod facere minime debes. Non ergo excedas tuum posse; nam scriptum est:

Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.[347]

Et iterum:

Ultra posse suum nullum lex justa coegit.
Non reor esse reum, qui totum posse peregit.[348]

Non itaque facias vindictam excedendo tuum posse. Qui enim vindictam vult facere vel cum alio pugnare, cum adversarii dampno et sui custodia hoc debet peragere. Scriptum est enim: Non bene pugnat, qui voluntate alium superandi se denudat;[349] et iterum: Ita alium vulneres, ne tu pateas ad plagam; et iterum: Si extendas brachium, videas, ne tibi latus denudetur.[350] Nam omnes simul pereunt, qui imperite et ignaviter pugnant: alioquin quemlibet possent occidere, et etiam regem. Vulgo enim dici consuevit: Qui vult mori vel perire, regem potest occidere;[351] et: Male suam injuriam vindicat, qui vindictam faciendo illam pejorat.[352]

Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, ut primo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant. Secundo, utrum propositum tuum rationi sit consentaneum, an non. Tertio, utrum consentaneum sit potentiæ tuæ sive possibilitati, an minime. Et ista super ho verbo consentaneum dicta sufficient.

Sequitur videre examinationem super tertio verbo, ubi dixi consequens, super quo breviter notabis, quod ad vindictam, quam facere vis, consequens est alia vindicta, periculum et guerra; atque infinita dampna et incommoda sunt secutura.

Super quarto vero articulo, ubi dixi ex quibus quæque gignantur; scire debes, quod genita fuit tibi injuria ex odio inimicorum tuorum; et ex vindicta gignitur alia rixa; ex rixa vero gignitur et oritur odium et guerra; ex guerra vero seditio et substantiæ consumptio, necessitas et bella atque innumerabilia mala gignuntur atque nascuntur.

Quinto videamus examinationem super illo verbo quæ eujusque rei causa sit.

 

CAPUT XXXVII.

Super causa.

Causa igitur injuriæ tibi illatæ duplex fuit efficiens, scilicet remotissima et proxima. Remotissima causa efficiens fuit Deus, qui est causa efficiens omnium causarum, "per quem omnia fiunt, et sine ipso factum est nihil,"[353] ut in Evangelio dicitur. Causa vero efficiens proxima fuerunt illi tres tui hostes, qui hoc maleficium commiserunt. Occasio vero illius causæ, quæ dicitur causa accidentalis, fuit odium, quod ipsi habebant contra te, atque facta præcedentia. Causa materialis fuit illud maleficium plagæ et feritæ in filiam tuam factæ. Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras. Causa vero finalis illorum fuit circa illud maleficium, quia voluerunt filiam tuam interficere vell occidere et ad finem mortis perducere; nec per eos remansit. Causam vero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc non scire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem. Credere namque et præsumere possumus, quod ad malum finem inde pervenient; quia, ut supra dixi: "vix bono peraguntur exitu, quæ malo sunt inchoata principio."[354]

Causam autem, quare Deus permisit tibi hanc injuriam fieri, similiter non possumus scire, nisi per credulitatem vel præsumptionem; nam sicut "de occultis alieni cordis judicare stultum est,"[355] ut dicit beatus Prosper et etiam beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios, ita de factis Dei nullus judicare debet vel potest. Per credulitatem vel præsumptionem dico, quod in mundo "nihil agitur sine causa, nec mundus fortuitis casibus implicatur,"[356] ut Cassiodorus dixit. Credo itaque, quod Deus justus justa ex causa hoc tibi contingere permisit. Causa namque meo arbitrio fuit quod, nec Deum timendo nec hominem reverendo, secutus es nomen tuum. Componitur enim ex mel et bibens: inde dicitur Melibeus. Bibendo enim de melle atque hujus mundi dulcedine inebriatus es ita, quod dereliquisti Dominum factorem tuum et, confisus in multitudine divitiarum tuarum prævaluisti in vanitate tua, et omnia quæcunque desideraverunt oculi tui, non negasti eis, tradens oblivioni scripturam, quæ dicit: "Nunquam bibes mel sine veneno,"[357] et scripturam Ovidii dicentis:

Impia sub dulci melle venena latent -[358]

et dictum Salomonis in Proverbiis dicentis: "Mel invenisti, comede quod tibi sufficit, ne forte satiatus evomas illud."[359] Quare forte Deus, avertendo faciem suam a te, permisit hæc tibi contingere, puniendo te in eo, in quo deliquisti. Deliquisti etenim vel peccasti permittendo te a tribus hostibus tuis superari animamque tuam caprivari, videlicet a carne et a mundo et a dyabolo, qui sunt tres hostes tui et totius humani generis inimici. Quos hostes permisisti per fenestras tui corporis intrare, videlicet per os et nares et oculos et aures. Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quæ gignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Ad similitudinem itaque prædictam forte dedignatus Deus permisit, filiam tuam a tribus hostibus, per fenestras cum scalis ascendentibus, quinque plagis corporalibus vulnerari, videlicet in oculo, naso, ore, manibus et auribus, ad hoc ut deberes recordari, Christum quinque plagas in corpore suo pertulisse, ut te et filiam tuam et totum humanum genus a talibus hostibus ac plagis redimeret, salvaret atque sanaret.

Melibeus respondit: Licet alia a te prolata vera sint vel verisimilia, non tamen credo, quod voluntas Dei fuerit, ut talia maleficia deberent committi. Deo enim placet ejusque voluntas est, ut homines bene faciant, nec talia maleficia committant, ut omnes fere scripturæ divinæ clamant.

At Prudentia respondit:

 

CAPUT XXXVIII.

De quintuplici Dei voluntate.

Quintuplex est Dei voluntas: alia enim est præceptiva, alia prohibitive, tertia permissiva, quarta consultiva, quinta completiva. Unde versus:

Præcipit et prohibet, permittit, consulit, implet.[360]

Præcipit enim, cum dicit: "Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua et proximum tuum sicut te ipsum:"[361] et tunc est præceptiva Dei voluntas. Prohibitiva vero est, cum prohibet aliquid fieri, ut cum dicit: "Non mœchaberis, non adulterabis, non furtum facies"[362] et cetera similia. Permissiva est Dei voluntas, quando alicui indigno denegat gratiam suam, avertendo faciem suam ab eo propter peccata sua, et ita subtrahendo illam quodammodo videtur permittere tali indigno peccare, atque per alios peccatores permittit eum puniri: et ita in te fieri permisit. Consultiva est Dei voluntas, quando alicui consulit, ut cum dicit: "Vade et vende omnia, quæ habes, et da pauperibus, si vis esse perfectus."[363] Impletiva vero est, quando complet quod sibi placet: omnia enim complere valet.

Melibeus respondit: In verbis planis et suavibus me semper videris inducere, ut a vindicta me debeam abstinere, monstrando pericula, quæ mihi possent evenire. Sed certe, nullus unquam vindictam faceret, si omnia, quæ possent ex ea contingere, cogitaret; et sic maleficia manerent inulta vel impunita, quod esse minime debet. Multa enim bona proveniunt ex vindicta; nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant. Sicut enim "multis minatur, qui uni facit injuriam,"[364] ita multos a maleficio faciendo removet, multaque maleficia prohibet, qui vindictam in malefactores potenter exercet.

At Prudentia respondit:

 

CAPUT XXXIX.

De officio judicis circa vindictam.

Quæ dixisti vera sunt, et locum habent in judicibus imperium vel jurisdictionem habentibus; ad illos namque pertinet malefactores puniendo vindictam exercere ac malos homines terrere. Ait enim Cassiodorus: "Excessus tunc fiunt in formidine, cum creduntur judicibus displicere."[365] Plus etiam dico quod, sicut quilibet singulariter vindictam faciendo peccaret, ita judex vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo parcere debet judex malefactoribus; nam, ut ait Seneca, "bonis nocet, qui malis parcit."[366] Et alibi dixit: Judex, "qui dubitat ulcisci, multos improbos facit;"[367] et iterum: Judex, "qui non corripit peccantem, peccare imperat."[368] Unde alius dixit:

Criminis indulti secura audacia crescit.[369]

Vindictam ergo judex facere debet puniendo homines corporaliter et pecunialiter. De corporali vindicta dicit Paulus in Epistola ad Romanos: "Judex non sine causa gladium portat,"[370] sed ad vindictam maleficiorum, ad laudem vero bonorum. Boni namque judices diligere potius quam timere debent; ait enim idem Paulus: "Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa."[371] Mali vero debent judicem timere; unde idem ait: "Si malefeceris, time."[372] Unde scriptum est:

Oderunt peccare boni virtutis amore.
Oderunt peccare mali formidine pœnæ.[373]

Judex ergo potest et debet cum severitate facinorosos necare, muletare, castigare, bonis spoliare, nec pati suum imperium in aliquo contempni, ut leges clamant. Et etiam Tullius dixit: "Neque est enim contra naturam eum spoliare, si possis, quem est honestum necare."[374] Et Cassiodorus dixit: "Imperium, si in parvo contempnitur, in omni parte violatur."[375] Si ergo prædicta diligenter inspexeris, et etiam quæ plenius de vindicta notata sunt in libro De Forma Vitæ, in titulo: De vindicta facienda,[376] bene intellexeris, aperte poteris cognoscere, vindictam ad solum Deum vel ad judicem secularem, et non ad te vel ad alium singulariter pertinere. Itaque, si vindictam facere desideras, ad judicem jurisdictionem vel imperium habentem recurras, qui justitia mediante adversarios tuos debita cohercione punire non tardabit. Aut enim punientur corporaliter inimici tui, aut injuriam condempnati efficientur infames; et sic, post amissionem magnæ quantitatis suæ substantiæ, infamati ac depauperati cum dedecore ac vituperio vivent.

At Melibeus dixit: Talis vindicta mihi displicet; nam de infamia vel pecuniæ amissione parum curarent. Ego vero si emendam pro injuria mihi et filiæ meæ illata susciperem, sine dedecore ac vituperio de cetero vivere non valerem. Spreta itaque vindicta judiciali, fortunam volo temptare atque, vindictam per me faciendo, fortunæ adhærere; quia firtuna usque nunc me fovit et, dante Domino, ad vindictam me adjuvabit.

 

CAPUT XL.

De fortuna.

Prudentia respondit: Meo consilio fortunam non temptabis nec, vindictam per te faciendo, illi adhærebis; et hoc dico multis rationibus. Prima ratione, quia "male geritur, quidquid fortuna geritur fide,"[377] ut Seneca in Epistolis dixit. Secunda ratione, quia "fortuna vitrea est et, cum splendet, frangitur,"[378] ut idem ait. Tertia vero ratione, quia hoc faciendo naturam excederes atque omitteres, ut idem ait: Homines cum se fortunæ permittunt, naturam dediscunt.[379] Quarta vero ratione, quia "fortuna, sicut medicus imperitus, multos necat."[380] Quinta ratione, quia fortuna non adjuvat, sed "occupat adhærentem sibi."[381] Non igitur fortunæ inhæreas, nec aliquo modo in illa confidas; non enim stabilis est vel perpetua. Scriptum est namque: In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile.[382] Et idem Seneca dixit: "Nec vita nec fortuna perpetua est hominibus."[383] Cum ergo fortuna sit lubrica, et invita detineri non possit,[384] erras si credis, quod semper te fovebit, ideo quod hactenus te fovit: immo contrarium credere potes; nam si firtuna usque nunc te nimium fovit, te stultum fecit. Scriptum est namque: "Fortuna quem nimium fovet, stultum facit."[385] Non ergo confidas in stultitia a fortuna tibi collata; raro enim aut nunquam consuevit prodesse stultitia. Esto itaque sapiens, et vince fortunam virtute; ait enim Seneca in Epistolis: "Sapiens vincit fortunam virtute."[386] Nec credas, fortunam te posse juvare; nam, ut idem ait, "errant qui dicunt, fortunam nobis tribuere aliquid boni vel mali."[387] Et hoc intelligas de illa, quam homines simplices fortunam appellant; ait enim Boetius in libro secundo De Consolatione: Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi.[388] Quare Cato dixit:

Cum sis incautus, nec te ratione gubernes,
Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam.[389]

Et exponitur ibi sic: Noli fortunam dicere cæcam, quæ non est, id est, quæ nihil est. Si autem crederes, Dominum esse fortunam, recte putares, illum mala posse auferre et bona cuncta tribuere valere. Si ergo vindicta prædicta judicialis tibi displicet, et vindactam omnino desideras, ad summum et verum judicem recurras, qui nullam injuriam relinquens inultam te optime vindicabit, ipsomet testante, qui dixit: "Mihi vindictam et ego retribuam."[390] Et etiam Apostolus in Epistola ad Colossenses ait: "Qui enim injuriam facit, accipiet quod inique gessit."[391] Et non solum te vindicabit, sed etiam omnem rancorem omnemque fluctuationem a corde tuo removebit atque evellet; ait enim Propheta: "Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet, et non dabit in æternum fluctuationem justo."[392]

Melibeus respondit: Si, tollerando injuriam, vindictam non fecero, inimicos meos et alios homines ad novam injuriam mihi faciendam invitabo. Scriptum est enim: "Veterem patiendo injuriam, invitas novam."[393] Invitando itaque novam injuriam, tot mihi undique fient injuriæ, quod eas non potero pati. Scriptum est enim: "Patiendo multa venient, quæ nequeas pati."[394] Talis ergo patientia pessima est, vindicta vero est optima.

At Prudentia respondit: Prædictæ duæ auctoritates locum habent in judicibus potius quam in aliis hominibus; nam si judices maleficia non vindicant, non solum novam injuriam invitant, sed etiam de novo peccare imperant et, si multa maleficia patiuntur fieri, venient quæ non poterunt pati; quia malefactores tot mala committent, quæ tollerari non poterunt: et ita ab officio expellentur. Tales itaque judices et potestates potius eligant, maleficia et malefactores investigare, sollicite insequi atque punire, quam patiantur ab eis contempni et deici atque cum suo vituperio a dignitate et officio removeri. Et etiam si crederes, prædictas auctoritates etiam in aliis hominibus locum habere, non tamen in hoc casu patientia esset detestabilis, ut dicis. Bene namque per superiora cognovisti, tuam voluntatem circa vindictam non esse consentaneam rationi nec tuæ possibilitati. Nam ratio prohibet, vindictam ex intervallo fieri; et quod ratione caret non potest esse diuturnum. Scriptum est enim: "Vis vincere totum mundum, te subice rationi."[395] Quare puto quod, si quis contra rationem facit, merito et jure in omni negotio subcumbere debet. Possibilitas vero tua non est, computatione facta, æqualis adversariorum tuorum potentiæ sive possibilitati, ut supra notavimus, immo est valde minor, ita quod non potes vindictam facere sine periculo ac destructione tuæ personæ. Quare in hoc casu non puto, patientiam esse pessimam, ut dixisti, sed valde optimam. Scriptum est namque:

 

CAPUT XLI.

De contentionibus.

"Contendere cum superiori furiosum est vel periculosum, cum pari dubium, cum minore verecundum."[396] Puto itaque utile contentiones fugere; et qui non potest potentioribus resistere, procuret sollicite, ut eisdem valeat placere. Et non solum contendere vel violenter resistere potentioribus est furiosum, sed etiam irasci cum potenti est periculosum; ait enim Seneca: "Potenti irasci periculum est quærere."[397] Quare, si potentior aliquem læserit, tutius est illi læso potius pati, quam cum illo irasci; quod et Cato voluisse videtur, cum dixit:

Cede locum læsus fortunæ, cede potenti:
Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit.[398]

Si ergo potens te lædat vel tecum irascatur, non ad vindictam, sed ad, "patientiæ portum"[399] recurras.

 

CAPUT XLII.

De patientia.

Est enim patientia æquanimis tollerantia illatorum; vel "patientia est virtus contumeliarum et omnis adversitatis impetus æquanimiter portans;"[400] vel "patientia est remedium injuriarum,"[401] ut in Moralium Dogmate continetur.

"Patientia itaque occultas habet divitias;"[402] "patiens enim et fortis se ipsum felicem facit,"[403] et "dolori eujusque remedium est patientia."[404] Et certe a quibusdam dicitur, plus valere patientiam omnibus aliis virtutibus; unde versus:

Nulla valet tantum virtus, patientia quantum.[405]

Et iterum:

… Virtus vidua est, quam non patientia firmat.[406]

Et etiam Cato dixit:

Maxima enim morum est semper patientia virtus.[407]

Et Socrates dixit: "Patientia est portus miseriarum."[408] Hoc denique scias, quod non bene doctus est, qui bene pati non potest; ait enim Salomon: "Doctrina viri per patientiam ejus cognoscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi;"[409] et iterum: "Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens, exaltabit stultitiam suam;"[410] et alibi: "Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas."[411]

Et nota quod, sicut patientia optima est, ita impatientia pessima est; nam, ut idem ait, "qui impatiens est, sustinebit dampnum; et cum rapuerit, aliud apponet."[412] Per impatientiam namque immiscet se quis quandoque rei ad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia; unde regula juris dicit: "Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti."[413] Quare Salomon in Proverbiis dixit: "Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ."[414] Quare idem ait: "Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium."[415] Patientia namque perfectum opus habet, apostolo Jacobo hoc testante, qui ait: "Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei nostræ patientiam operatur. Patientia autem perfectum opus habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes."[416]

At Melibeus dixit: Talem patientiam, quæ ad perfectionem pertineat, habere minime valeo; nam etsi periculum immineat, animus tamen meus semper vindictam facere satagit. Inimici namque mei cum magno excessu ac scelere prædicta hæc facientes omne periculum contempserunt. Si ergo, spreto periculo, cum aliquanto excessu vindictam fecero, non erit mirandum nec ad stultitiam reputandum, quia "nunquam periculum sine periculo vincitur;"[417] et etiam a legibus permittitur vim vi repellere et fraudem fraude excludere.[418]

Prudentia respondit: "Ratio bene adhibita, quid optimum sit, cernit: neglecta vero multis implicatur erroribus."[419] Si rationem itaque bene inspexeris, te male dixisse, aperte cognosces. Non enim periculum periculo in hoc casu poteris vincere, sed duplicare, si de prædictis volueris recordari. Nam, licet inimici tui talia facientes graviter peccaverunt, tu vindictam cum excessu faciendo non esses a peccato immunis; ait enim Cassiodorus: "Nihil discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare."[420] Et licet hostes tui scelus commiserint, tu eodem modo scelus committeres, si non te defendendo, sed noviter aggrediendo, contra juris ordinem vindictam faceres: quod esse non debet; ait enim Seneca: "Nunquam scelus scelere vindicandum."[421] Quod autem dixisti, leges concedere vim vi repellere et fraudem fraude excludere,[422] verum est, si in continenti defensio fiat cum moderamine inculpatæ tutela, et non ad vindictam.[423] Hic autem non vis facere ad defensionem sive tutelam in continenti, sed ad vindictam et ex intervallo.[424] Similiter non vis fraudem fraude excludere, sed de novo fraudem committere, quod est omnino contra juris rationem. Rationem ergo amplectaris, et ab ea nullo modo recedas.

Tunc Melibeus dixit: Licet adversarii mei potentiores me videantur ratione personarum, ego tamen potentior sum illis ratione rerum; quia respectu mei pauperes sunt; et, cum divitiæ atque "pecuniæ sint regimen omnium rerum,"[425] multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatem et paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.

 

CAPUT XLIII.

De paupertate et divitiis.

Prudentia vero respondit: Quia in divitiis nimis confidere videris ac paupertatem despicere, ideo de paupertate et divitiis aliqua dicamus, per quæ destructionem divitiarum fugias, et paupertatem, quæ necessitatem atque indigentiam inducat, omnino devites. Verum est, ut dixisti, pecuniam esse regimen omnium rerum; id est, ea mediante omnes res reguntur et gubernantur; et divitiæ et opes temporales, quantum in se, bonæ sunt, "quia omnis creatura Dei bona;"[426] nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia et opibus non potest durare. Victus enim et vestitus corpori ita sunt necessarii, quod sine opibus temporalibus vita in hominis corde diutius non potest manere. Per temporales namque divitias faciunt homines magnas parentelas, magnosque honores acquirunt; unde Pamphilus dixit:

Dummodo sit dives eujusdam nata bubulei,
Eligit e mille, quem libet, ipsa virum.[427]

Et alibi etiam dicitur:

Glorificant gazæ privatos nobilitate,
Paupertasque domum premit altam nobilitate.[428]

Et etiam Horatius dixit:

Et genus et formam regina pecunia donat.[429]

Per temporales insuper opes atque divitias acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes ac fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Et nota quod, sicut occasione opum temporalium atque divitiarum prædicta bona et infinita alia consequimur, ita amissis opibus atque divitiis paupertatem atque indigentiam et necessitatem incurrimus, atque omnia mala sustinere cogimur.

 

CAPUT XLIV.

De necessitate.

Necessitas namque mater criminum dicitur. Quare Cassiodorus dixit: "Dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus aufertur."[430] "Necessitas enim moderata non diligit,"[431] ut idem ait. Inde Petrus Alfunsus dixit: "Magna necessitate cogitur etiam honestus vir latrinam adire,"[432] et etiam ab inimicis auxilium postulare, quod est valde gravissimum. Unde idem ait: "Est una de adversitatibus hujus seculi gravioribus homini libero, quando necessitate cogitur, ut sibi subveniat, requirere inimicum;"[433] et hoc ideo quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus bona suscipimus. Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacem faciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiam et excessus omnes perducat. Quare jura et proverbium clamant: "Necessitas non habet legem."[434] Et Seneca dixit: "Necessitas egentem mendacem facit;"[435] et iterum: "Necessitas ab homine quæ vult impetrat;"[436] et iterum: ["Hominem] omnia experiri necessitas subigit."[437] Et Cassiodorus dixit: "Indigentiam juste fugimus, quæ suadet excessus."[438] Et Salomon dixit: "Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum, ad ultimum vulgi imperitia: ad res cunctas sola contringit necessitas."[439] Et iterum: "Melius est mori, quam indigere."[440] Indigentia namque mendicitatem inducit, de qua Innocentius in libro de Contemptu Mundi ait:

 

CAPUT XLV.

De mendicitate.

"O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur: indignatur, murmurat, imprecatur."[441] Quare Salomon in Proverbiis dixit: "Mendicitatem et divitias ne dederis mihi,"[442] Domine! Opes itaque temporales, pecunia atque divitiæ, per quas tot bona consequimur, totque mala fugamus, bonæ sunt, si a bono homine possideantur. Respectu autem malorum hominum possidentium illas, malæ dicuntur, quia "nihil est homini bonum sine se bono."[443] Licet enim per se bonæ sint, malis tamen hominibus malæ dicuntur esse, quia illis causam malorum præstant; ait enim Seneca: "Divitiæ sunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant."[444] Unde quidam philosophus dixit: "Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori."[445] Utaris ergo divitiis, et eis abstineas moderate atque scienter et secundum virtutem. Ait enim Tullius: "Virtus est rebus, quas acquirimus, uti moderate atque scienter."[446] Et Ovidius dixit:

Est virtus placidis abstinuisse bonis.[447]

In acquirendis ergo opibus et divitiis conservandis et utendis tres comites tecum habeas, scilicet Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minus Deum et conscientiam, secundum quod de hijs plenius notatum invenies in libro de Amore et Dilectione Dei et Proximi et Aliarum Rerum et de Forma Vitæ, in titulo: De acquirendis et conservandis opibus,[448] et in sequentibus quatuor titulis.

Hijs itaque notatis et diligenter inspectis circa divitias et paupertatem atque indigentiam et necessitatem atque fortunam, non consulo tibi, ut in divitiis nimis confidas, nec eas in guerra facienda consumas.

 

CAPUT XLVI.

De malis guerræ.

Nullæ enim opes vel divitiæ sumptibus guerræ, meo arbitrio, sunt sufficientes; nam dixit quidam philosophus: Nemo in guerra constitutus satis dives esse potest. Quantumcunque enim sit homo dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere, aut forte utrumque simul et personam. Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest; si divitiis multum habundat, in sumptibus multo magis habundabit. Nam sicut omnis, qui peccat, quanto major est, famosius crimen habet, secundum Martialem dicentem:

Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat major habetur, habet:[449]

Ita homo in guerra constitutus, quanto major est, tanto majores sumptus illum facere oportet; et si forte guerram amiserit, majori casui subjacebit. Unde dictum est: "Excelsis facilius nocet casus."[450] Et in Lucano dicitur:

Invida fatorum series, summisque negatum est
Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus.[451]

Et Martialis dixit:

Altior ascensus, gravior per summa ruina est.[452]

Et non solum divitiæ perduntur per guerram, sed etiam amor Dei et paradisus et vita præsens et amici ac noti per adversam guerræ fortunam taliter amittuntur, quod loco prædictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima simul cum corpore pergere molitur. Amore itaque Dei et timore tantorum malorum guerram, quantumcunque potes, debes vitare.

 

CAPUT XLVII.

De bello vitando.

Et etiam bellum, quod occasione guerræ fieri consueverit, multo fortius est vitandum multis rationibus. Prima ratione, quia bella Deo displicent; unde Propheta dixit: "Dissipa gentes, quæ bella volunt."[453]

Secunda ratione, quia bella non solum homines singulariter, sed etiam populum domare consueverunt, ut in prædicta auctoritate Salomonis: "Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum"[454] et cetera.

Tertia ratione, quia bellum valde timendum est; scriptum est enim: "Beata civitas, quæ bellum in pace timet."[455] Et non solum timendum est bellum, sed nec etiam nominandum; scriptum est enim: "Si pacem diligis, belli ne feceris mentionem."[456]

Quarta ratione vitandum est bellum, quia "varius et dubius est belli eventus,"[457] nec per multitudinem hominum nec alia ratione visibili potest esse certus; unde Judas Machabæus dixit: "Non in multitudine exercitus victoria fit belli, sed de cælo est virtus. Facile enim est Deo a multis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare."[458] Et David dixit ad Philistæum, quem cum lapide fundæ interfecit: "Et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius est enim bellum."[459]

Quinta vero ratione vitandum est bellum, quia in eo maxime versatur periculum, quod a sapientibus multum est fugiendum; ait enim Tullius: "Sed fugiendum etiam illud et curandum, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nihil potest esse stultius; quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda est medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autem tempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientis est."[460]

Sexta autem ratione bella vitanda sunt, quia in hijs mors ab omnibus merito expectatur; nam "incertum est, quo loco mors te expectet: tu autem eam omni loco expectare potes et debes,"[461] et maxime in bello. Infinitæ denique sunt rationes, quibus bella et guerra vitanda sunt, quæ non valerent de facili cogitari; nec eas ad præsens notari oportet.

Tunc Melibeus dixit: Licet multas justas rationes sapienter induxeris, quibus vindictam et guerram ac bellum abhorrere videris, non tamen adhuc mihi tribuisti consilium, quod in hoc negotio a te affectanter habere desidero.

 

CAPUT XLVIII.

De guerra vitanda per reconciliationem.

Prudentia respondit: Meum est consilium, ut per reconciliationem et concordiam vincas discordiam et guerram; scriptum est enim: "Ibi semper est victoria, ubi est concordia."[462] Et ita habebis gaudium; et prædicta mala fugiendo, tuæ res crescent et multiplicabuntur. Dixit namque Salomon in Proverbiis: "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium."[463] Et Seneca in Epistolis dixit: "Concordia parvæ res crescunt: discordia maximæ dilabuntur."[464] Et Tullius dixit: "Mea quidem sententia paci, quæ nihil sit habitura insidiarum, semper est consulendum."[465]

At Melibeus dixit: Quomodo possum reconciliari meis inimicis? quia ipsi initium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.

Prudentia vero respondit: Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent. Audivi namque, quod de peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibus et per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire. Quare tutius credo, cum hoc honore de periculis et guerra exire, quam cum multis periculis destructionem corporis et animæ ac rerum formidare. Plus etiam dico tibi quia, etsi adversarii tui non inciperent petere reconciliationem, nihilominus deberes tu illius reconciliationis facere inceptionem; scriptum est enim: "Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio."[466] Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi; ait enim: "Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam."[467] Et Apostolus in pistola ad Romanos dixit: "Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes."[468] Et in Ysaia scriptum est: "Quam speciosi pedes evangelizantium pacem."[469] Inquiras ergo pacem, et injuriæ obliviscaris; ait enim Seneca in Epistolis: "Injuriæ oblivisci debemus, beneficii vero meminisse;"[470] nam "injuriarum remedium est oblivio."[471] Unde Jhesus Sirac dixit: "Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ."[472]

At Melibeus dixit: Injuriæ oblivisci non valeo, sed vellem ut diceres mihi, si in aliquo casu licet alieni guerram facere vel pugnare.

Prudentia respondit: Omnes homines semper guerram facere et pugnare tenentur cum peccatis et vitiis; nam scriptum est: "Non coronabitur quis, nisi legitime certaverit;"[473] nam propter talem pugnam merentur omnes pugnantes vitam æternam et perpetuæ victoriæ coronam. Sed cum omnibus hominibus pacem habere debes; unde scriptum est: "Cum hominibus pacem habeas, cum vitiis bellum."[474]

Melibeus dixit: Ego non loquor de pugna et bello contra vitia, sed de pugna et bello contra homines committentes maleficia.

 

CAPUT XLIX.

Casus, quibus licite pugnare possumus.

Prudentia vero respondit: Octo sunt casus vel causæ, quibus licite pugnare possumus: pro fide conservanda et non violanda, pro justitia manutenenda, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, pro violentia repellenda, pro tutela sui corporis facienda et pro necessaria causa, de quibus singulariter dispiciamus.

Pro fide certe sunt bella suscipienda, et manu decertandum est. Nam sicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo omnes clauduntur virtutes, et cujus scuti adminiculo pugnare debemus, de qua dixit Apostolus in Epistola ad Ephesios circa finem: "Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere,"[475] et de qua etiam dictum est:

Prima petit campum dubia sub sorte duelli
Pugnatura fides agresti turbida vultu:[476]

Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu etiam decertandum est. Et potius est mors tolleranda, quam fides catholica derelinquenda, sicut Judas Machabæus, Moises et David et Karolus et alii pugnatores fecerunt. Et etiam infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.

Similiter pro justitia pugnare debemus et usque ad mortem certare; ait enim Jhesus Sirac: "Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."[477]

Pro pace vero habenda suscipienda sunt bella, et manu etiam decertandum est. Dixit enim Tullius: "Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur."[478] Et iterum idem ait: "Bellum ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quæsita videatur."[479]

Pro libertate vero conservanda et servitute indebita repellenda decertandum est usque ad mortem; ait enim Tullius: "Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est."[480] Inde etiam Seneca dixit: "Occidi pulcrum est, si ignominiose servis."[481] De servitute indebita ideo dixi, quia si debite et in veritate quis servus est, non debet curare; ait enim beatus Paulus in Epistola ad Corinthios: "Unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit tibi curæ."[482] Et etiam beatus Petrus in Epistola sua prima dixit: "Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis."[483]

Pro turpitudine vero evitanda similiter decertandum est, et mors turpitudini anteponenda, ut supra dictum est in illa auctoritate: "Cum tempus"[484] et cetera.

Pro violentia vero repellenda pugnandum est ac manu decertandum; nam per leges et decretales dicitur: "Vim vi repellere omnes leges omniaque jura permittunt;"[485] et intelligo vim, non solum quando homines vulnerantur, sed etiam quando quis, quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit,[486] ut lex dicit.

Pro tutela sui corporis similiter pugnandum est ac manu decertandum; ait enim lex: "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte videtur fecisse;"[487] nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Et in tantum etiam defensio permittitur, ut etiam ante tempus violentiæ occurrere permittatur; melius est enim in tempore occurrere, quam post exitum vindicare,[488] ut leges clamant. Et in tantum etiam tibi defensio permittitur, ut, si aliter periculum vitare non poteras, et hominem occidisti, per leges et jura nullo modo puniaris; nam et "si arietes et boves inter se commisissent, et agressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione jacere debet,"[489] ut lex dicit. Resistere namque injuriæ ac violentiæ tibi taliter permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistere injuriæ, si fieri potest.[490] Unde Tullius dixit: "Tam est in culpa qui non resistit injuriæ, si commode potest, quam si parentes aut amicos aut patriam relinquat."[491] Tutelam tamen tui corporis facere debes in continenti et cum moderamine inculpatæ tutelæ;[492] ut si telo quis te percutare vult, tu etiam ante percussionem illum telo percutere poteris ad tutelam tantum, et non ad vindictam.

Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, puta quando bellum est indictum et denuntiatum; ait enim Tullius: "Intelligi potest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum."[493] Inde etiam Cato dixit: "Pugna pro patria."[494]

Et hæc, quæ dicta sunt de pugna et certamine manu faciendis, intelligas locum habere in quolibet homine non religioso. Religiosis autem perfectis, qui non noverunt movere arma, dictum est a Domino: "Mihi vindictam, et ego retribuam"[495] et: "Si quis percusserit tibi maxillam, porrige et aliam; et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium."[496] Tales namque religiosi non debent manu decertare, sed potius pati mortem, quam turpitudinem vel aliquod peccatum mortale facere.

Tunc Melibeus respondit: Bene a te audivi, quod pro pace habenda decertandum est manu atque pugnandum; quare volo cum prædictis meis adversariis pugnare; et ita potero eum illis postea pacem habere.

At Prudentia quasi irato animo ac vultu mutato dixit:

Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit.
Pugnat in adversas ire natator aquas.[497]

Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibus ad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et bello illam desideras ad finem perducere. Nam, qui bene et bonum videt, et male et malum capit, aut fingit se sapientem aut stulte facit.

Tunc Melibeus dixit: Nolo, ut irato animo contra me aliquid dicas; sed si quid stultum vel ineptum dixero vel decero, ad tuam voluntatem me corripias; non enim habebo pro malo, quidquid mihi dixeris quieto animo. Scripsit enim Salomon: "Qui corripit hominem, magis gratiam apud eum inveniet, quam qui per linguæ blandimenta decipit."[498]

At Prudentia respondit: Non irascor contra te sine causa, sed potius pro tua salute; nam, ut idem Salomon dixit: "Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis."[499] Consulo itaque tibi, ut te corrigas atque, me temptare verba pacis, permittas, et si id, quod dixi, bono animo facere volunt adversarii, illos ad tua præcepta suscipias.

Tunc Melibeus dixit: Ex quo tibi hoc placet, ac inde mihi consulis, quod tibi placet, facere non postponas.

Tunc Prudentia, dilatione modica postulata, de voluntate viri, in ejus tamen absentia, secreto illos adversarios suos ad se fecit vocari, in quorum præsentia bona pacis et mala guerræ ac belli prædicto modo narrans, illos cœpit hortari, ut de injuria sibi et domino Melibeo ac filiæ ejus facta dolerent, ejusque domini præceptis cum juramento ac juratoribus ac pœna stare nullatenus differrent. Illi autem hæc audientes gavisi fuerunt gaudio magno; valdeque dulcedine verborum moti ac dolore cordis intrinsecus tacti cum fletu responderunt dicentes: Domina sapientissima, "tu prævenisti nos in benedictionibus dulcedinis."[500] Quod enim dixisti, nos prius dicere debebamus; initium namque discordiæ a nostra processit stultitia; quare initium reconciliationis a nobis incipere debebat. Verum, quia nesciebamus, prædicta tibi ac domino tuo placere, hæc vobis dicere nullatenus audebamus. Volentes igitur tuis consiliis acquiescere atque præceptis domini Melibei in omnibus et per omnia, sicut dixisti, libentissime obedire tuam benignitatem flexis genibus exoramus, ut quod verbis dixisti bonis sanctisque operibus inter nos et dominum Melibeum debeas adimplere. Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccati nostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contra nos properaret iniquum; quare tuum consilium super hijs devotissime postulamus.

Prudentia respondit: Licet durum sit et omni rationi contrarium, quod quis in adversario vel inimico suo confidat, vel se in ejus potestate et arbritrio committat, ut supra in hoc libro, in titulo De vitando illorum consilio, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt, reperitur: tamen quia dominus Melibeus de prædictis mecum tractabit, nec meo consilio ad iniquum præceptum recurrere valebit, ideo consulo vobis, ut de illo non diffidatis. Cognosco namque benignitatem et largitatem prædicti domini mei; non enim est iniquus nec pecuniæ cupidus, semper honorem affectans, iniquitatem atque pecuniam omnino contempnit. Alioquin nulli aliquo modo consulerem, ut sine causæ cognitione ac præcedenti tractatu arbitrium daret inimico suo vel super se potestatem. Ait enim Salomon: "Audite populi et omnes gentes et rectores ecclesiæ: filio et mulieri, fratri et amico ne dederis potestatem super te in vita tua."[501] Si enim prohibuit, dari potestatem super se filio fratri et amico, multo fortius prohibuit cuilibet, ne alicui inimico super se potestatem concedat. Prædictis auditis, illi tres adversarii unanimiter responderunt dicentes: Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et domini Melibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus. Quandocunque igitur tibi placuerit, mittas pro nobis et omnibus vestris præceptis obedire erimus parati.

Prudentia vero accedens ad virum eique narrans quæcunque cum illis tractaverat, petiit ab eo, an prædicta illi placerent.

Qui, cum audivisset illorum devotionem atque circa illorum excessum pœnitentiam et cordis contritionem atque peccati confessionem, respondit dicens: Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sed cum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorare non cessant; ait enim Seneca: "Ubi est confessio, ibi est remissio;"[502] innocentiæ enim proxima est confessio. Et iterum: "Proximum ad innocentiam locum tenet verecundia peccati et confessio;"[503] nam "peccatum extenuat, qui celeriter corrigit."[504] Hinc est, quod consilium per te mihi datum valde mihi est placidum, si hoc facere poterimus de amicorum voluntate atque consensu.

At Prudentia sereno vultu et hilari facie dixit: Recte respondisti, nam sicut cum amicorum nostrorum consilio atque auxilio vindictam facere proposueras, ita in concordia et reconciliatione corum consilium petere non postponas. "Nihil enim tam naturale est, quam aliquid dissolvi eo genere, quo colligatum est,"[505] ut lex dicit.

Hijs itaque tractatis, in continenti convocaverunt amicos fideles, agnatos quoque atque cognatos probatos ac fideles inventos; eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod super prædictis facerent, diligenter postulaverunt. Amici vero hæc audientes, post multam indagationem et prædictarum rerum diligentem examinationem, consilium de reconciliatione, concordia et pace facienda laudaverunt et unanimiter approbaverunt.

Prudentia hijs auditis et diligenter cognitis ait: Semper audivi dici: quod bene potes facere, noli differre, ideoque consulo, ut statim fiat, quod post multas moras fieri deberet. Et sic de consensu omnium missi fuerunt nuntii sapientes pro adversariis prædictis, qui illis dixerunt: ut, si placet illis, ad præfatam congregationem, causa compositionis atque concordiæ, nulla dilatione adhibita, cum juratoribus idoneis venire non postponant. Qui benigne respondentes et gratias nuntiis agentes, rogaverunt eos, ut domino Melibeo ejusque congregationi referrent, se statim venturos, et eorum præceptis se fore in omnibus et per omnia obedire paratos.

Cum autem venire vellent, unus eorum dixit: Faciamus et nos congregationem magnam, ut cum honore ad illos accedamus. Alius vero dixit: Hoc faciendo, mora factum nostrum cito impediret, nam

Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus
Tam longæ causas suspicor esse moræ;[506]

quare consulo, ut sine mora hoc faciamus, quod aliis placuit. Et ita statim cum juratoribus et paucis aliis devote ad curiam domini Melibei accesserunt.

Tunc Melibeus surgens inter cetera dixit: Verum est, quod vos sine causa justa injuriam magnam mihi et dominæ meæ ac filiæ fecistis intrando violenter domum meam et talia faciendo, de quibus merito deberetis pati mortem; unde volo a vobis audire, si vobis placet de prædictis vindictam meæ ac dominæ meæ Prudentiæ committere voluntati.

Illi vero respondentes dixerunt: Domine, nos sumus indigni venire ad curiam tanti et talis domini; nam talia scelera commisimus de quibus morte digni essemus; verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecce parati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus in omnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam in personis quam in rebus. Et ita prostrati ad pedes Melibei et dominæ Prudentiæ cadentes, cum summa devotione ab eis indulgentiam postulaverunt. Quos ipse Melibeus per manus sublevans benigne ad sua mandata prædicto modo recepit hoc pacto, ut semel et sæpius posset contra illos præcipere, laudare ac pronuntiare. Quibus etiam præcepit, ut hinc ad octavam ante suam præsentiam illic se repræsentarent audituri suam voluntatem atque præcepta; nam volebat cum medicis de convalescentia filiæ suæ tractare, atque de præceptis illis faciendis cum magna deliberatione et diligenti provisione cogitare. Hijs taliter ordinatis, omnes hinc inde cum lætitia et gaudio recesserunt.

Post modum Melibeus, vocatis ad se medicis, de filiæ suæ convalescentia diligenter quæsivit. Cui dixerunt medici: Ecce filia tua quasi liberata est, nec de illius convalescntia te nullatenus dubitare oportet. Quos Melibeus copiose remuneravit, eosque rogavit, ut de filiæ suæ sanitate studiosissime procurarent.

Quibus ita peractis, Prudentia, summo mane in remoto et secreto loco simul cum Melibeo existens, dixit ei: Domine, vellem a te audire cujusmodi præcepta placeat tibi nostris adversariis facere.

Qui dixit: Volo illos bonis omnibus spoliare illisque præcipere, ut ad partes ultramarinas se transferant, ulterius huc non reversuri.

At illa dixit: Iniquum esset hoc præceptum, nec esset rationi consentaneum. Quare, si hoc præceptum faceres, nunquam cum honore vivere valeres; nam, cum ultra modum dives existas, eorum pecunia nullatenus indiges, et de cupiditate merito posses reprehendi, quæ consuevit "radix omnium malorum"[507] nuncupari.

 

CAPUT L.

De bona fama.

Nam melius esset tibi tantum de tuo amittere, quam sua turpiter recipere. Scriptum est enim: "Mallem perdidisse quam turpiter accepisse."[508] Unde dici consuevit:

Gazas congestas mentis præcellit honestas.[509]

Honestas namque et bona fama nullis thesauris vel pecuniis sunt deturpandæ. Quare Jhesus Sirac dixit: "Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit quam mille thesauri magni et pretiosi."[510] Nam ut idem ait: "Lux oculorum lætificat animam, et fama bona impinguat ossa."[511] Lucrum ergo illud tanquam dampnum omnino spernas; scriptum est enim: "Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum."[512] Quare Cassiodorus dixit: "Affectans famæ commoda pecuniæ negligit augmenta."[513] Est enim ingenui animi signum famæ diligere commodum; per bonam enim famam bonus homo cognoscitur; nam ut idem ait: "Habunde cognoscitur quisquis fama teste laudatur."[514] Quare Salomon ait: "Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ;"[515] et iterum idem ait: "Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa."[516] Et Seneca dixit: "Bona opinio homini tutior est pecunia;"[517] quia, ut idem ait, "bona fama in tenebris bonum splendorem facit."[518] Spreta itaque dicta pecunia, dictum Apostoli omni modo serva, qui in Epistola ad Timotheum dixit: "Quæcunque bonæ famæ sunt, hæc cogitate;"[519] nam, ut quidam philosophus dixit, "iacet omnis virtus, nisi fama late pateat."[520] Quam famam omnino amitteres, si talia præcepta facere studeres. Cum ergo scriptum sit: "Laus" vel fama "nisi nova oritur, vetu amittitur,"[521] studere debes illam non amittere, sed renovare. Quod autem dixisti, te velle illis præcipere, ut ad partes ultramarinas se transferant, ulterius non reversuri, iniquissimum mihi videtur; nam quod honoris caua tibi fecerunt dando super se tibi potestatem atque dominium, vis convertere ad dedecus et obprobrium sempiternum. Non enim debes abuti potestate ab illis super se tibi concessa, cum de jure "privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate."[522] Plus etiam dico quia, etsi de jure id facere posses, quod non concedo, de facto id adimplere minime valeres; quia, si forte præcepta tua iniqua adimplere nollent, ad eandem guerram cum dampno et vituperio tuo redire oporteret. Ut ergo melius tibi pareatur, remissius imperare oportet; scriptum est enim: "Remissius imperanti melius paretur."[523]

Melibeus respondit: Non videntur mihi talia præcepta fore iniqua; nam talia scelera commiserunt, pro quibus pœnam corporalem sustinendo mori de jure deberent. Minus ergo punientur, si loco pœnæ corporalis talia patiantur; nam secundum jura quælibet pœna corporalis durior est qualibet pecuniaria, ut leges clamant. Præterea cum Jhesus Sirac dicat: "Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, injurias et contumelias:"[524] non erit absonum, si pro injustitia, injuria et contumeliis contra nos illatis de loco ad locum, amissa sua substantia, transferantur.

Prudentia respondit: Jhesus Sirac loquitur de judicio divino, leges vero loquuntur de juris rigore; sed hic non debet tractari de judicio divino nec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate. Quare consulo tibi, ut non taliter eos lædas, sed ab hoc malo præcepto desistas; dixit enim Constantinus imperator: Nam qui conatur perpetrare quod malum est, captivare utique studet bonitatem; cum ergo fuerit hoc certamine superatus, victoriam obtinet victus.[525] In hoc itaque negotio te taliter regas, ut in hac victoria per eos tibi concessa te vincas; et sic bis vincere poteris. Ait enim Seneca: "Bis vincit qui se in victoria vincit;"[526] "is enim vinit assidue, qui novit omnia temperare."[527] Tempera itaque tuum animum placabilitate atque clementia; nam Tullius dixit: "Nihil est laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate atque clementia."[528]

 

CAPUT LI.

De clementia et pietate et misericordia.

Et alius dixit: "Perpetuo enim vincit, qui utitur clementia."[529] Plus etiam dico tibi, quia pietas et clementia non solum parvos vel mediocres ornant et sublimant, sed etiam magnos reges et principes decorant, eorumque imperium custodiunt et conservant. Quare beatus Paulus in Epistola prima ad Timotheum, dixit: "Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ."[530] Et Cassiodorus dixit: "Pietas siquidem principum totum custodit imperium."[531] Et Salomon in Proverbiis dixit: "Misericordia et veritas custodiunt regem; et roboratur clementia tronus ejus."[532] Et Constantinus imperator dixit: Omnium etenim se esse verum dominum comprobat, qui verum se servum pietatis demonstrat.[533] Vere enim omnium adversantium poterimus esse victores, si a sola pietate vincamur. Et Seneca, De Clementia Imperatoris, dixit: "Nullum clementia magis decet quam regem;"[534] et iterum: "Iracundisimæ et parvi corporis sunt apes, rex tamen earum sine aculeo est."[535] Exerceas ergo circa hanc vindictam placabilitatem, clementiam et pietatem: alioquin, si vindictam cum iniquitate, prædictis omissis, exerceres, post famam malam de tali victoria multum doleres, tibique accideret quod Seneca dixit: "Male vincit, quem pœnitet victoriæ;"[536] melius est enim ignoscere, quam post victoriam pœnitere. Quare consulo tibi, ut sensum Senecæ sequaris, qui dixit: "Si forte inimicum tuum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito enim honestum et magnum vindictæ genus, ignoscere."[537] Misericordiam itaque in hoc tuo judicio exerceas, ut Deus in suo ultimo judicio tui misereatur ac tibi pareat: alioquin Deus sine misericordia te puniret. Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua: "Judicium enim sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam."[538]

Hijs auditis et diligenter cognitis, Melibeus dixit: "Unguente et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur."[539] Hinc est quod, propter dulcia et suavia tua consilia mutato meo proposito, tuam volo sequi benignitatem, et in hoc negotio in omnibus et per omnia tuam facere voluntatem.

Adveniente itaque termino constituto, prædicti adversarii cum juratoribus suis ad curiam domini Melibei accedentes, flexisque genibus suis fusisque lacrimis ad pedes dicti domini ac dominæ Prudentiæ prostrati dixerunt: Ecce venimus huc parati in omnibus et per omnia vestris obedire præceptis. Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam. Eritis namque inde potentiores; scriptum est enim: "Multa ignoscendo potens fit potentior."[540]

Tunc Melibeus de voluntate et consensu dominæ Prudentiæ dixit: Licet magna superbia in vobis contra nos præcesserit, major tamen humilitas est secuta, quæ, etsi minor esset, tamen omnibus malis præponderare debet, cum plus debeat prodesse bonum quam nocere malum. Præterea, dulcia verba vestra mollesque responsiones nostram mitigaverunt iram et indignationem, secundum verbum Salamonis dicentis: "Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos;"[541] et iterum: "Mollis responsio frangit iram: sermo quoque durus suscitat furorem;"[542] et etiam secundum auctoritatem illam: "Principium amicitiæ est bene loqui; male dicere vero est exordium inimicitiarum."[543] Insuper etiam vestra devotio cordisque contritio et pœnitentia atque peccati confessio nos induxerunt ad placabilitatem, clementiam et pietatem. Respicientes igitur ad vicinitatem, quia - ut ait Salomon - "melior est vicinus juxta quam frater procul,"[544] et ad dictum Catonis dicentis:

Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit,[545]

sperantes etiam, quod dicitis ore, vos impleturos opere: Dei amore nostroque honore vobis vestræque parti pro nobis et pro nostra parte omnem injuriam, iram et indignationem omnemque rancorem remittentes, vos in nostram suscipimus gratiam et bonam voluntatem. Et ita, sublevando illos per manus, recepti sunt in osculum pacis. Quibus Melibeus, sequens Domini vestigia, dixit: "Ite in pace, et amplius nolite peccare."[546]

Et ita utraque pars cum gaudio et lætitia recesserunt.

Explicit Liber consolationis et consilii, quem Albertanus, causidicus Brixiensis, de ora Sanctæ Agathæ, compilavit atque composuit sub anno domini M°CC°XL°VI°, in mensibus aprilis et maii.

_____________

[1] Ovid, Remedia Amoris, 127-130.
[2] Panphilus, 463-466.
[3] Panphilus, 769-770.
[4] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 74.30.
[5] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.12.
[6] John 11:33, 35.
[7] Romans 12:15.
[8] Cicero, De Amicitia, 13.47.
[9] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.1.
[10] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.11.
[11] Ecclesiasticus 30:25.
[12] Proverbs 17:22.
[13] Proverbs 25:20.
[14] Proverbs 12:21.
[15] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 99.18.
[16] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 71.26.
[17] Job 1:21.
[18] Psalms 112:2.
[19] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.13.
[20] 2 Corinthians 7:10.
[21] John 16:20.
[22] Ecclesiastes 7:5.
[23] Ecclesiastes 7:3.
[24] Ecclesiasticus 32:24.
[25] Cassiodorus, Variae, 1.17.1.
[26] Publilius Syrus, Sententiae, 293.
[27] Publilius Syrus, Sententiae, 32.
[29] Publilius Syrus, Sententiae, 352.
[30] Publilius Syrus, Sententiae, 151.
[31] John 8:3 ff.
[32] Ecclesiasticus 32:6.
[33] Ecclesiasticus 22:6.
[34] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.28.
[35] Cassiodorus, Variae, 10.4.3.
[36] Publilius Syrus, Sententiae, 653.
[37] Ovid, Remedia Amoris, 277.
[38] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 34.
[39] Psalms 36:8.
[40] Ecclesiastes 7:28.
[41] Ecclesiasticus 25:30.
[42] Ecclesiasticus 33:19-20.
[43] Ecclesiasticus 33:22.
[44] Seneca Maior, Controversiis, 2.13.12.
[45] Publilius Syrus, Sententiae, 365.
[46] Seneca, De Beneficiis, 4.38.1.
[47] cf. Andreas Capellanus, De Amore, 1.6.555.
[48] Authenticae, Corpus Juris Civilis, 2.5.10.
[49] Martin of Braga, Formula Honestae Vitae, 4.67-71.
[50] Ecclesiastes 7:28.
[51] Luke 18:19.
[52] Seneca Maior, Controversiis, 2.5.12.
[53] Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.16.33-34.
[54] Proverbs 21:19.
[55] Publilius Syrus, Sententiae, 365.
[56] Romans 12:21.
[57] 1 Thessalonians 5:21.
[58] Psalms 138:17.
[59] Genesis 2:18.
[61] Walther, Proverbia, 16638; Fulgentius, Mitologiarum, 1.22.
[62] Cato, Distichs, 3.23.1.
[63] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 20.
[64] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 20.
[65] Publilius Syrus, Sententiae, 108.
[66] Publilius Syrus, Sententiae, 596.
[67] Proverbs 16:24.
[68] Cicero, De Inventione, 2.53.160.
[69] Cassiodorus, Variae, 2.15.3.
[70] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 66.35.
[71] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 66.39.
[72] cf. Albertano, De Amore, 4.18.
[73] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.1.1.
[74] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.2.12.
[75] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.3.18-19.
[76] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.4.1.
[77] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.2.
[78] Cicero, De Inventione, 1.25.36; cf. Alcuin, De Rhetorica, 25.32-33.
[79] Alcuin, De Rhetorica, 42.7-9.
[80] Cato, Distichs, 4.21.
[82] Seneca.
[83] Panphilus, 209-210.
[84] Pseudo-Seneca, De Moribus, 138; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 33.
[85] Cassiodorus, Variae, 11, praefatio 8.
[86] Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (774D-775A).
[87] Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (773C).
[88] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.67-68.
[89] Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (773C).
[91] Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (773C).
[92] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.70-71.
[94] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 84.2.
[95] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 207.
[97] Codex, 1.17.2.13.
[98] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.3.6 (Socrates).
[100] Seneca, De Beneficiis, 7.1.3.
[101] Cicero, De Senectute, 11.38.
[102] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.1-8.2.
[105] Faustino of Arevalo, Isidoriana, 311.1 in PL 81: 831B.
[106] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 95.
[107] Ecclesiastes 10:3.
[108] Proverbs 12:15.
[109] Walther, Proverbia, 25505.
[110] Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.11.27-29.
[111] Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.11.12-15.
[112] Digest, 47.2.55.4; cf. Justinian, Institutes, 4.1.
[113] James 1:5.
[114] Colossians 3:17.
[115] James 1:17.
[116] Cato, Distichs, 1.31.
[117] John 16:23.
[118] Ecclesiasticus 27:30.
[119] Cicero, De Amicitia, 13.44.
[120] Cicero, De Amicitia, 13.44.
[121] Digest, 28.7.15.
[122] Cato, Distichs, 1.31.
[123] John 15:5.
[124] Matthew 6:33.
[125] Luke 12:31.
[126] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.28.5, 6.5 (Phocion), 6.55b; Cicero, De Senectute, 12.42.
[127] Walter of England, Aesop, 35.11-12.
[128] Publilius Syrus, Sententiae, 319.
[129] Publilius Syrus, Sententiae, 344.
[130] Cato, Distichs, 2.4.
[131] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[132] Cicero, De Officiis, 1.38.136.
[133] Cicero, De Officiis, 1.38.137.
[134] Proverbs 27:4.
[135] Publilius Syrus, Sententiae, 301.
[136] Publilius Syrus, Sententiae, 290.
[137] Albertano, De Amore, 2.7.
[138] 1 Timothy 6:10.
[139] Cicero, De Senectute, 12.39-12.41.
[140] Cicero, De Senectute, 12.41.
[141] Peter Alfonsi, Dialogus, 558B.
[142] James 1:14-15.
[143] Sallust, Bellum Jugurthinum, 64.6.
[144] Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 89; Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.15.
[145] Prosper of Aquitane, Sententiae, 136.
[146] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 51.13.
[147] Publilius Syrus, Sententiae, 438.
[148] Seneca, Epistula ad Alexandrum Magnum.
[149] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 19.6.
[150] Pseudo-Seneca, De Moribus, 81.
[152] Hugh of St. Victor, Didascalicon, 5.7 [796A].
[153] Publilius Syrus, Sententiae, 293.
[155] Publilius Syrus, Sententiae, 32.
[156] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.28.1; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 318.
[157] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.55; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 377.
[158] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.21-23.
[159] Publilius Syrus, Sententiae, 151.
[160] Publilius Syrus, Sententiae, 352.
[161] Ecclesiasticus 19:8-9.
[162] Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 319; Pseudo-Seneca, Proverbia, 75.
[163] Pseudo-Seneca, De Moribus.
[164] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[165] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[166] Pseudo-Seneca, De Moribus, 16.
[167] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 3.2.
[168] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[169] Proverbs 27:9.
[170] Pseudo-Seneca, De Moribus, 20; Pseudo-Seneca, Proverbia, 79-80; cf. Cicero, De Amicitia, 6.22.
[171] Ecclesiasticus 6:15.
[172] Ecclesiasticus 6:11.
[173] Ecclesiasticus 6:14.
[174] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.8 (Pythagoras); Publilius Syrus, Sententiae Falso, 363.
[175] Cicero, De Amicitia, 15.55.
[176] Publilius Syrus, Sententiae, 646.
[178] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.47-48.
[179] John 4:1.
[180] 1 Thessalonians 5:21-22.
[181] Ecclesiasticus 19:4.
[182] Publilius Syrus, Sententiae, 210.
[183] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 3.
[184] Ecclesiasticus 6:7.
[185] Ecclesiasticus 6:8.
[186] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[187] Job 12:12.
[188] Cassiodorus, Variae, 1.39.2.
[189] Cassiodorus, Variae, 3.5.5.
[190] Cassiodorus, Variae, 8.9.2.
[191] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 53.
[192] Cicero, De Senectute, 6.17.
[193] Ecclesiasticus 6:6.
[194] Proverbs 11:11.
[195] Proverbs 15:22.
[196] Cicero, Tusculan Disputations, 3.30.74.
[197] Ecclesiastes 10:2.
[198] Proverbs 23:9.
[199] Proverbs 12:15.
[200] Proverbs 27:22.
[201] Proverbs 29:9.
[202] Cicero, De Officiis, 1.26.91.
[203] Cicero, De Amicitia, 25.91.
[204] Cicero, De Amicitia, 26.97.
[205] Cato, Distichs, 1.14.
[206] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 80.10.
[207] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.11.
[208] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.12.
[209] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.53-56.
[210] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.45-46.
[211] Proverbs 29:5.
[212] Proverbs 29:5.
[213] Cicero, In Verrem, 2.1.15.39.
[214] Cicero, De Amicitia, 24.90.
[215] Cato, Distichs, 3.4.1.
[216] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 52.14.
[217] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 40.4.
[218] Proverbs 3:5.
[219] Cassiodorus, Variae, 10.4.3.
[220] Publilius Syrus, Sententiae, 106.
[221] Baldo, Novus Esopus, 315-316.
[222] Baldo, Novus Esopus, 934-935.
[223] Publilius Syrus, Sententiae, 434.
[224] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.20 (Socrates); Publilius Syrus, Sententiae Falso, 123.
[225] Ecclesiasticus 12:10, 11.
[226] Ecclesiasticus 12:16.
[227] Ecclesiasticus 12:16.
[228] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[229] Cicero, De Officiis, 2.7.23.
[230] Cicero, De Officiis, 2.7.23.
[231] Cicero, De Officiis, 2.7.24.
[232] Cicero, De Officiis, 2.7.24.
[233] Publilius Syrus, Sententiae, 69.
[234] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 229.
[235] Cicero, De Officiis, 2.7.25.
[236] Publilius Syrus, Sententiae, 379.
[237] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 105.4.
[238] Proverbs 31:4.
[239] Cassiodorus, Variae, 10.18.1.
[240] Publilius Syrus, Sententiae, 395.
[241] Ecclesiastes 10:16.
[242] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 154.
[243] Digest, 1.11.1.
[244] Ovid, Remedia Amoris, 91-92.
[245] Sallust, Bellum Catiliniarum, 51.27.
[246] Ecclesiasticus 12:7.
[247] Gratian, Decretals, 2, C1.Q1.C25.
[248] Panphilus, 335-338.
[249] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.9.
[250] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.13; Seneca, De Ira, 1.7.2; Publilius Syrus, Sententiae Falso, 128.
[251] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 14.16.
[252] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.12-13.
[253] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[254] Pseudo-Martin of Braga, De Moribus, in PL 72: 32C.
[255] John 14:6.
[256] Cassiodorus, Variae, 3.7.1.
[257] John 8:44.
[258] Ecclesiasticus 20:27.
[259] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[260] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[261] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[262] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.24-25.
[263] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.20-21.
[264] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.37-41.
[265] Cicero, De Officiis, 1.21.73.
[267] Cato, Distichs, 3.14.
[268] Ecclesiasticus 3:22.
[269] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.50-53.
[270] Walter of England, Aesop, 35.11-12.
[271] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 11.
[272] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 4.10 (Diogenes), 5.26.2 (Diogenes) - 5.26.3.
[273] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.5.
[274] Horace, Epistulae ad Pisones, 1.18.71.
[275] Cicero, De Officiis, 1.9.30.
[276] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.38-6.39.
[277] Publilius Syrus, Sententiae, 652.
[278] 1 Thessalonians 5:21.
[279] Cato, Distichs, 1.7.
[280] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.54-55.
[281] Gregory IX, Decretals, 2.24.26.
[282] Seneca, De Beneficiis, 4.38.2.
[283] Seneca, De Beneficiis.
[284] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.4-5.
[285] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.16-19.
[286] Ovid, Amores, 1.8.104.
[287] Ecclesiasticus 12:7.
[288] Digest, 45.1.26.
[289] Proverbs 21:30.
[290] Cicero, De Officiis, 1.10.32.
[291] Authenticae, Corpus Juris Civilis, 2.5; cf. Andreas Capellanus, De Amore, 1.6.555.
[292] Digest, 2.8.16.
[293] Publilius Syrus, Sententiae, 403.
[294] Proverbs 28:23.
[295] Pseudo-Bede, Proverbia, H14, in PL 90: 1098C.
[296] Digest, 49.15.12.2.
[297] Gregory IX, Decretals, 1.37.3.
[298] Romans 12:21.
[299] Romans 14:19.
[300] Romans 12:17-18.
[301] James 1:17.
[302] Psalms 126:1.
[303] Cato, Distichs, 4.13.
[304] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 25.
[305] Proverbs 28:14.
[306] Publilius Syrus, Sententiae, 594.
[307] Publilius Syrus, Sententiae, 666.
[308] Publilius Syrus, Sententiae, 425.
[309] Publilius Syrus, Sententiae, 130.
[310] Publilius Syrus, Sententiae, 294.
[311] Ovid, Remedia Amoris, 421-422.
[312] Panphilus, 370-372.
[313] Panphilus, 281.
[314] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 50.
[315] Publilius Syrus, Sententiae, 500.
[316] Publilius Syrus, Sententiae, 112.
[317] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 3.3.
[318] Cato, Distichs, 4.43.2.
[320] Proverbs 17:16.
[321] Ecclesiasticus 10:14-15.
[322] Ecclesiasticus 10:7.
[323] Ecclesiasticus 21:5.
[324] Proverbs 11:2.
[325] Proverbs 29:23.
[326] Proverbs 16:18.
[327] Job 20:6-7.
[328] Albertano, De Amore, 2.5.
[329] Seneca, De Clementia, 1.19.6.
[330] Baldo, Novus Esopus, 95-97.
[331] Cicero, De Officiis, 1.21.73.
[332] Cassiodorus, Variae, 1.17.1.
[333] Cassiodorus, Variae, 1.17.1.
[334] Cassiodorus, Variae, 3.48.4.
[335] Cassiodorus, Variae, 8.13.1.
[336] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[337] Codex, 8.4.1.
[338] Digest, 28.7.15.
[339] Mark 6:5.
[340] 2 Corinthians 13:8.
[341] Matthew 26:53.
[342] Exodus 33:20.
[343] Matthew 20:22.
[344] Wisdom 8:21.
[345] John 6:44.
[347] Walter of England, Aesop, 35.11-12.
[353] John 1:3.
[354] Gratian, Decretals, 2, C1.Q1.C25.
[355] Prosper of Aquitane, Sententiae, 21; 1 Corinthians 4:5; cf. Gratian, Decretals, 2, C23.Q4.C49.
[356] Cassiodorus, Variae, 12.25.1.
[357] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 39.
[358] Ovid, Amores, 1.8.104.
[359] Proverbs 25:16.
[361] Mark 12:30-31.
[362] Exodus 20:14, 15.
[363] Matthew 19:21.
[364] Publilius Syrus, Sententiae, 351.
[365] Cassiodorus, Variae, 1.4.5.
[366] Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 55.
[367] Publilius Syrus, Sententiae, 580.
[368] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.41.4.
[369] Lateinische Sprichwörter, 14.
[370] Romans 13:4.
[371] Romans 13:3.
[372] Romans 13:4.
[373] Horace, Epistulae ad Pisones, 1.16.52-53.
[374] Cicero, De Officiis, 3.6.32.
[375] Cassiodorus, Variae, 2.12.2.
[376] Albertano, De Amore, 3.15.
[377] Publilius Syrus, Sententiae, 361.
[378] Publilius Syrus, Sententiae, 219.
[380] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.13.3 (Chilo Lacedaemonius).
[381] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 82.5.
[382] cf. Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 39.
[383] Publilius Syrus, Sententiae, 456.
[384] Albertano, De Amore, 4.7.
[385] Publilius Syrus, Sententiae, 203.
[386] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 71.30.
[387] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 98.2.
[388] Boethius, De Consolatione.
[389] Cato, Distichs, 4.3.
[390] Romans 12:19; cf. Deuteronomy 32:35.
[391] Colossians 3:25.
[392] Psalms 54:23.
[393] Publilius Syrus, Sententiae, 715.
[394] Publilius Syrus, Sententiae, 535.
[395] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 37.4.
[396] cf. Seneca, De Ira, 2.34.1.
[397] Publilius Syrus, Sententiae, 531.
[398] Cato, Distichs, 4.39.
[399] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.5.1 (Socrates).
[400] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.C.9-10.
[401] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.C.6.1.
[402] Publilius Syrus, Sententiae, 504.
[403] Publilius Syrus, Sententiae, 512.
[404] Publilius Syrus, Sententiae, 111.
[405] Cato, Distichs, 1.38.
[406] Prudentius, Psychomachia, 177.
[407] Cato, Distichs, 1.38.2.
[408] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.5.1 (Socrates).
[409] Proverbs 19:11.
[410] Proverbs 14:29.
[411] Proverbs 15:18.
[412] Proverbs 19:19.
[413] Digest, 50.17.36.
[414] Proverbs 26:17.
[415] Proverbs 16:32.
[416] James 1:2-4.
[417] Publilius Syrus, Sententiae, 428.
[418] Digest, 9.11.45.4.
[419] Cicero, Tusculan Disputations, 4.27.58.
[420] Cassiodorus, Variae, 1.30.4.
[421] Pseudo-Seneca, Proverbia, 18; pseudo-Seneca, De Moribus, 139.
[422] Digest, 9.11.45.4.
[423] Codex, 8.4.1.
[424] Digest, 43.16.3.9.
[425] Publilius Syrus, Sententiae, 506.
[426] 1 Timothy 4:4.
[427] Panphilus, 53-54.
[428] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 10.
[429] Horace, Epistulae ad Pisones, 1.6.37.
[430] Cassiodorus, Variae, 9.13.2.
[431] Cassiodorus, Variae, 4.13.2.
[432] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 7.
[433] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 7.
[434] Gratian, Decretals, 2, C1.Q1.C39.
[435] Publilius Syrus, Sententiae, 452.
[436] Publilius Syrus, Sententiae, 448.
[437] Publilius Syrus, Sententiae, 247.
[438] Cassiodorus, Variae, 1.19.1.
[439] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.47.1-2 (Pythagoras).
[440] Ecclesiasticus 40:29.
[441] Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.14.3-9.
[442] Proverbs 30:8.
[443] [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, II.16.
[444] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 87.31.
[445] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.12.1.
[446] Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[447] Ovid, Heroïdes, 17.98.
[448] Albertano, De Amore, 3.1.
[449] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 218.
[450] Publilius Syrus, Sententiae, 189.
[451] Lucan, Pharsalia, 1.70-71.
[452] Godfrey of Winchester, Epigrammata, 111.
[453] Psalms 67:31.
[454] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.47.1 (Pythagoras).
[455] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.21 (Epaminondas).
[456] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.41.
[457] 2 Kings 11:25.
[458] 1 Maccabees 3:19, 18.
[459] 1 Kings 17:45, 47.
[460] Cicero, De Officiis, 1.24.83.
[461] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 26.7.
[462] Publilius Syrus, Sententiae, 327.
[463] Proverbs 12:20.
[464] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.46.
[465] Cicero, De Officiis, 1.11.35.
[466] Pseudo-Seneca, De Moribus, 49.
[467] Psalms 33:15.
[468] Romans 12:17-18.
[469] Isaiah 52:7.
[470] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 81.6.
[471] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.28.
[472] Ecclesiasticus 10:6.
[473] 2 Timothy 2:5.
[474] Pseudo-Seneca, De Moribus, 34.
[475] Ephesians 6:16.
[476] Prudentius, Psychomachia, 21-22.
[477] Ecclesiasticus 4:33.
[478] Cicero, De Officiis, 1.11.35.
[479] Cicero, De Officiis, 1.23.80.
[480] Cicero, De Officiis, 1.23.81.
[481] Publilius Syrus, Sententiae, 489.
[482] 1 Corinthians 7:20-21.
[483] 1 Peter 2:18.
[484] Cicero, De Officiis, 1.23.81.
[485] Digest, 9.2.45.4; Gregory IX, Decretals, 5.12.18.
[486] Digest, 4.2.13.
[487] Digest, 1.1.3.
[488] Codex, 3.27.1.
[489] Digest, 9.1.11.
[490] Albertano, De Amore, 3.11.
[491] Cicero, De Officiis, 1.7.23.
[492] Codex, 8.4.1.
[493] Cicero, De Officiis, 1.11.36.
[494] Cato, Monostichs, 30.
[495] Romans 12:19.
[496] Matthew 5:39-40.
[497] Ovid, Remedia Amoris, 121-122.
[498] Proverbs 28:23.
[499] Ecclesiastes 7:4.
[500] Psalms 20:4.
[501] Ecclesiasticus 33:19-20.
[502] Pseudo-Seneca, De Moribus, 94.
[503] Pseudo-Seneca, Proverbia, 52.
[504] Publilius Syrus, Sententiae, 537.
[505] Digest, 50.17.35.
[506] Ovid, Heroïdes, 1.73-1.74.
[507] 1 Timothy 6:10.
[508] Publilius Syrus, Sententiae, 527.
[509] Walther, Proverbia, 10262; Epistola ad Raynaldum, 189.
[510] Ecclesiasticus 41:15.
[511] Proverbs 15:30.
[512] Publilius Syrus, Sententiae, 158.
[513] Cassiodorus, Variae, 3.12.3.
[514] Cassiodorus, Variae, 9.22.2.
[515] Proverbs 22:1.
[516] Ecclesiastes 7:2.
[517] Publilius Syrus, Sententiae, 75.
[518] Publilius Syrus, Sententiae, 83.
[519] Philippians 4:8.
[520] Publilius Syrus, Sententiae, 304.
[521] Publilius Syrus, Sententiae, 333.
[522] Gregory IX, Decretals, 3.31.18.
[523] Seneca, De Clementia, 1.24.1.
[524] Ecclesiasticus 10:8.
[525] Constantine.
[526] Publilius Syrus, Sententiae, 77.
[527] Cassiodorus, Variae, 2.41.2.
[528] Cicero, De Officiis, 1.25.88.
[529] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.7; Publilius Syrus, Sententiae, 548.
[530] 1 Timothy 4:8.
[531] Cassiodorus, Variae, 12.13.1.
[532] Proverbs 20:28.
[533] Constantine.
[534] Seneca, De Clementia, 1.3.3.
[535] Seneca, De Clementia, 1.19.3.
[536] Publilius Syrus, Sententiae, 407.
[537] Martin of Braga, Formula vitae honestae, 3.5-8.
[538] James 2:13.
[539] Proverbs 27:9.
[540] Publilius Syrus, Sententiae, 391.
[541] Ecclesiasticus 6:5.
[542] Proverbs 15:1.
[543] Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.61.
[544] Proverbs 27:10.
[545] Cato, Distichs, 4.39.2.
[546] John 8:11.