|
|
- V i t a m i n c l i t e u i r g i n i s
s o r o r i s A g n e t i s
o r d i n i s s a n c t e C l a r e
d e P r a g a B o h e m i e
- _____________________________________
- Prologus
Primo de ortu ipsius et
conuersacione in etate primeua.
De sancta uita quam habuit post mortem
parentum apud germanum suum degendo.
Qualiter ordinem sancte Clare intrauit.
De maxima humilitate ipsius & obediencia.
De sancta & uera paupertate ipsius.
De graui maceracione carnis.
De studio oracionis & mira deuocione
ipsius erga sacramentum altaris.
De feruido amore passionis & crucis Cristi.
De multa karitate ipsius erga sorores
& alios quoscumque afflictos.
De reuelacionibus diuinis sibi factis.
De transitu eius & hiis que in eo facta sunt.
De sancti corporis eius sepultura.
Epylogus.
De miraculis diuina uirtute paratis per eam.
Miraculum.
Precacio.
- _____________________________________
- Textus:
Walter W[arren] Seton,
Some New Sources for the Life
of Blessed Agnes of Bohemia,
Aberdeen: The University Press, 1915
Manuscriptum:
Bamberg, Staatsbibliothek,
Manuscript. Misc. Hist. 146, E.VII.19
Versio digitalis:
Angus Graham
Sultan Qaboos University
Oman
- _____________________________________
Agnes de Bohemia (1492, Narodni galerie Praha)
(158v)
INCIPIT PROLOGUS IN UITAM
INCLITE UIRGINIS SORORIS AGNETIS,
ORDINIS SANCTE CLARE
DE PRAGA BOHEMIE.
CREBRIS sacrarum uirginum sororum ordinis sancte Clare de Praga precibus
sum pulsatus (159r) ut illustrissime uirginis, sororis Agnetis,
filie incliti domini regis Bohemie conscriberem uitam & actus, ne ipsius
eximia sanctitas dampnoso reticeretur silencio; cuius eterna memoria merito
cum laudibus debet esse, pro eo quod ipsam inscrutabilis dei sapiencia
uelud lucernam in candelabro militantis ecclesie posuit, et igne sue gracie
clementer accendit, quo feruide arsit in se per uite meritum, aliisque
clare luxit salutiferum per exemplum. Cui quidem peticioni racionabili
atque pie bonam habui uoluntatem parendi ob spem retribucionis sempiterne.
Sed consideracione sollerti ad hoc insufficientem me senciens & indignum,
calamum asscribendi continui, pauens im(159v)perito sermone
fuscare quod claris & magnis laudum preconiis fuerat depromendum. Tandem
reuerendi patris mei ministri super hoc obedienciali precepto constrictus,
negocium supra uires meas assumpsi, malens sub sarcina tanti laboris humiliter
parendo deficere quam uoluntati precipientis pertinaciter contra ire, cum
inobediencia quasi peccatum ariolandi uel scelus ydolatrie censeatur. Sed
quia non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, sed sufficiencia
nostra ex deo est, qui miseria sua grata operatur in nobis & uelle
& perficere pro bona uoluntate, ideo adiutorii mei totam fiduciam ponens
in ipso, de hac eximia uirgine alia scribere non intendo quam (160r)
ea que habere potui ab hiis personis, que uirtutum eius magnalia conuersando
cum ipsa suis oculis conspexerunt, quarum assercioni ob uite ipsarum meritum
non facile quis potest refragari; et mira que per ipsius merita tam in
uita quam post felicem eius transitum dominus dignanter effecit, aliqua
quidem uisa, alia uero ab hiis quibus acciderant narrata & sub fideli
asseueracione recepta ad meam noticiam peruenerunt. In processu uero huius
hystorie non semper secundum ordinem temporis res gestas descripsi propter
confusionem uitandam, sed quecumque alicui materie competebant siue eodem
siue diuersis patrata forent temporibus, pro simplicitatis mee modulo sic
compendiositer et conuenienciter (160v) potui coaptaui, ut breuitate
gaudentes materiam fastidiendi non habeant. Et ut affectus fidelium ad
imitacionem huius praeclare uirginis ardencius inflammetur, totius uite
ipsius decursus tredecim continetur capitulis infra scriptis. In primo
enim de ortu ipsius & conuersacione in etate primeua. In secundo de
sanctitate uite quam habuit post mortem parentum apud germanum suum degendo.
In tercio qualiter ordinem sanctissime uirginis Clare intrauit. In quarto
de magna eius humilitate & obediencia. In quinto de sancta & uera
paupertate ipsius. In sexto de graui maceracione carnis. In septimo de
studio oracionis & mira deuocione ipsius circa sacramentum altaris.
In octauo de feruentissimo amore (161r) crucis Cristi. Nono
de multa caritate ipsius erga sorores & afflictos. Decimo de reuelacionibus
diuiniter sibi factis. Vndecimo de transitu eius et de hiis que in eo facta
sunt. Duodecimo de sacri corporis eius sepultura. Postremo de miraculis
uirtute diuina patratis.
INCIPIT UITA ILLUSTRISSIME
UIRGINIS SORORIS AGNETIS,
ORDINIS SANCTE CLARE
DE PRAGA BOHEMIE.
& PRIMO DE ORTU IPSIUS
ET CONUERSACIONE
IN ETATE PRIMEUA.
Candor lucis eterne et speculum sine macula dei maiestatis, et ymago
bonitatis patris eterni, dominus Jhesus Cristus, cuius miseraciones super
omnia opera eius, mundi termino iam uergente, miserie sue liberis recordatus,
de excelso habi(161v)taculo suo dignatiue prospexit super filios
hominum sedentes in tenebris & umbra mortis. Et ut in seculis superuenientbus
habundantes diuicias gracie ac bonitatis sue ostenderet, de massa humani
generis, quasi de tenebris lucem fecit splendescere mirande sanctitatis,
cum Agne[te]m felicissimam hora ista nouissima tamquam luciferum
in tempore suo produxit, et uelud uesperum super filios terre consurgere
fecit: ut eius conuersacione preclara splendore ueri syderis populus gencium
qui ambulabat in tenebris, pedes affeccionum suarum dirigeret in uiam pacis.
Ex inclita namque prosapia, ut pote regie stirpis progenita, quia pater
eius Premisserius dictus Otakarus, illus(162r)tris rex Bohemie;
mater uero Constancia, soror domini Andree, regis Vngarie, patris sancte
Elyzabet: et tota progenies utroque parente regalis, originem nobilem morum
elegancia mirifice uenustauit. Cuius mater, cum adhuc eam gestaret in utero,
uidit sompnium euidens presagium fiendorum. Videbatur enim sibi quod intraret
cameram in qua uestes sue regie preciose & multe seruabantur. Quas
conspiciens uidit inter eas tunicam & pallium coloris grisei, ac cordam
qua sorores ordinis sancte Clare cinguntur. Cumque ualde miraretur quisnam
uestem tam rudem & simplicem inter uestimenta eius preciosa posuisset,
audiuit uocem dicentem sibi "Noli mirari, quia proles quam (162v)
portas tali ueste utetur, et erit lumen tocius Bohemie!" Futurorum quoque
prescius deus, qui prius uult ostendere uentura quam fiant, ortam in mundum
Agnetem paruulam miro quodam instinctu pretendere fecit signis corporeis
future ymaginem sanctitatis. Nam iacens in cunis sepe a nutrice sua inueniebatur,
habens manus & pedes in modum crucis cancellatos, ad designandum quod
is qui pro nobis crucis amara sustinuit intra mentis ipsius ubera, tamquam
mirre fasciculus erat continue moraturus & quod uirginitatem florigeram
eidem perpetue seruare deberet.
Cum autem ad tercium etatis annum peruenisset, parentibus suis eam generose
ut (163r) decuit maritare uolentibus, desponsata est cuidam
duci Polonie, illucque cum nutrice sua & honesto comitatu deducta
in monasterio quod Trebnier dicitur honorifice recepta est,
vbi primum ex ore filie sancte Hegwidis morum & fidei rudimenta docili
corde suscepit, ibi denique manens, quamuis infantula nichil puerile gessit
in opere: quin pocius dominabus monasterii ad persoluendas horas canonicas
chorum intrantibus, ipsa coram ymaginibus Cristi & uirginis gloriose
oracionem dominicam & salutacionem angelicam flexis genibus frequencius
iterando Cristo & uirgini matri eius offerebat deuote, socias suas
ad simile crebris sermonibus exhortabat.
Factum est autem, (163v) diuina prouidencia pro ea aliquid
melius disponente, ut mortuo sponso suo duce predicto iam sexennis patri
redderetur; et ab eodem in claustro Doxan in regno Bohemie pro ampliori
morum informacione et capescenda litterarum noticia monialibus ibidem domino
famulantibus studiosius commendaretur. Et cum per annum integrum proficiens
eisdem commansisset, doctor internus spiritus sanctus qui mora non indiget
ad docendum, tanta cor eius unccione miserie sue perunxit & docuit,
ut quod aliis leccio cottidiana tribuere solet, illi spiritus sanctus suggerebat.
Etatem itaque moribus transiens, aliarum puellarum insolencias uitabat
& ludos: solus eam sancte oracionis locus, scilicet (164r)
ecclesia delectabat.
Octauo igitur etatis sue anno nobilis Cristi discipula de monasterio
ad paternos lares reducitur; ibique propter morum ipsius grauitatem quam
in omnibus actibus perferebat, non solum a parentibus, uerum eciam ab omnibus
sibi conuiuentibus karissimo uenerabatur affectu. Tempore tandem aliquo
interiecto, ab imperatoris Friderici filio perinter nuncios postulatur
in coniugem et a parentibus dicto iuueni mediantibus prefatis nunciis desponsatur.
In qua desponsacione quoddam contingit non tacendum. Nam nomen uirginis
celebre quod pene omnibus erat notum, in ipsa desponsacione nullus astancium
ualuit recordari, ut hoc clareret indicio quod non (164v) homini
mortali sed agno sine macula, in cuius libro nomen eius memoriter scriptum
erat Agnes federe perpetuo esset copulanda. Denique ratificatis sponsalibus
iuxta desponsacionem imperatoris, cum regalis magnificiencie apparatu per
patrem in Austriam mittitur processu temporis per ducem Austrie imperatoris
filio in consortem tradendam. Manens autem in curia ducis prefati nulli
uoluptati carnis animum dedit, sed per totum aduentum, cum omnes de familia
ducis secundum morem patrie carnibus uescerentur, ipsa sola in pane &
uino ieiunauit. At in quadragesima communi quum pueri prefati ducis lacticiniis
utebantur, ipsa tum pane et (165r) uino contenta. Nolens tamen
ab hominibus uideri ieiunans, totam quadragesimam sic cautissime ieiunando
transegit quod preter nutricem suam & quasdam ipsius secretarias uix
aliquis alius hoc percipere potuisset. Sic ipsa Jhesu Cristi mortificacionem
anhelans circumferre in corpore suo, carnem teneram macerabat, concupiscencias
eius loro parsimonie constringendo, ne uiuens in deliciis coram deo mortua
censeretur. Elemosinis denique & oracionibus insistendo, intemerate
matri Cristi quam sibi patronam elegit, se suamque pudiciciam commendabat,
precando deuote ut digna fore posset imitatrix ac socia eius uirginee puritatis.
Vnde & an(165v)nunciacionem dominicam inter ceteras festiuitates
quoad uixit ardentissima deuocione colebat, pia meditacione reuoluens quomodo
intacta puella rore sancti spiritus fecundata humani generis conceperit
ac germinauerit saluatorem, saluo priui!egio uirginali, sola digna nomine
uirginis & matris.
Igitur mirabili uirtute dei qui reprobat consilia principum, factum
est ut procelato et dissimulato prefato connubio, – dum iam quartum decimum
annum attigisset, ad terram natiuitatis sue iterum reducitur. Et ecce non
multo post tempore imperatoris & regis Anglorum nuncii ad parentes
uirginis uenientes certatim petebant, ut eorum domino in coniugem tra(166r)deretur.
Ipsisque ibidem moram trahentibus, cuidam ex nunciis imperatoris militi
utique clare fame digna relacione uisio monstrata est. Videbat namque in
sompnis coronam mire magnitudinis super caput uirginis descendere: quam
illa deponens, capiti suo superposuit incomparabiliter meliorem. Euigilans
autem mane & uisa mente pertractans ac aliis referens, ut animalis
homo expers intelligencie spiritalis, interpretabatur legacionem suam finem
cupitum sortituram: quod uidelicet Agnes, Anglorum rege despecto, eum qui
maioris dignitatis est scilicet imperatorem acciperet in maritum. Sed deus
magnus reuelans in celo (166v) misteria, hoc sompnio uoluit
indicare quod Agnes sponsa Cristi mox futura, pro dyademate regni corruptibilis
inmarcessibili corona glorie ad ipso esset perhenniter coronanda.
DE SANCTA UITA QUAM HABUIT
POST MORTEM PARENTUM &
APUD GERMANUM SUUM DEGENDO.
Cum autem pater eius clare memorie rex Ottakarus ex hac uita migrasset,
mansit apud germanum suum, regni successorem dominum inclitum Venzezlaum,
et crescens per etatem corporis, crescebat amplius per affectum deuocionis,
de uirtute proficiens in uirtutem. Consurgens enim diluculo mutabat habitum
& que secretorum eius erant conscie comitabantur; dedicaciones ecclesiarum
que multe sunt (167r) in Praga deuotissime perlustrabat, et
inclusas circa easdem uisitans, illarum se oracionibus instancius commendabat.
Sepe uero cum sese [calefaceret] rediens post laborem, propter asperitatem
algoris uisi sunt pedes eius sanguine rubricati; eo quod per artam uiam
contendens intrare ad uitam, custodiebat uias duras. Die tandem clarius
lucescente, ad capellam domus regie [uel] ad ecclesiam kathedralem
procedens, nobilium commitatiua stipata non uanis affatibus hominum sed
diuinis eloquiis erat intenta; et ecclesiam uel capellam ingrediens, missas
plures quas poterat deuotissime audiendo persistebat & nunc psalmos
penitenciales cum aliis oracionibus, nunc uigilias (167v) pro
defunctis, debita domino cum intencione persoluens, indefessum ab oracione
spiritum non relaxabat. Cernens autem quia preterit figura huius mundi,
moleste iam ferebat terrenam fugacem gloriam; & secularis ornatus decorem
proposse deuitans, sub uestibus auro textis ut regiam prolem decebat, ciliciolum
clam portabat. Cubiculum suum apparatu magnifico decoratum deuitans, iuxta
lectum delicatum super stramentum durum & humile decubabat. Talia fuerunt
in domo fraterna eius conuersacionis insignia, talis affectus celestium
& contemptus terrenorum. Sed quia tam luminosa lucerna subter modio
latere non potuit, uirtutum ac nominis eius fama ad instar olei (168r)
per adiacentes prouincias circumquaque diffusa, eciam usque ad imperatorem
peruenit. Qui sicut prius ad patrem, ita secundo ad fratrem uirginis nuncios
destinauit, multis promissionibus interpositis, postulans ut sororem suam
eius coniugio non negaret. Quo uotis annuente petentis, uirgo Cristi cogitans
que sunt domini, ut corpore & spiritu sancta existens, cum lylia continencium
uirginum celestem agnum sequi ualeret, nulli se mortalium cuiuscunque status
uel prominencie nupturam proponit. Et ut in suo proposito, quod deo inspirante
conceperat, securius permaneret, manum mittens ad forcia, nobili Cristi
uicario, domino pape Gregorio nono per honestos nuncios & discretos
suum (168v) ocultum intentum patefecit. Qui felix antistes tam
generose uirginis deuocioni congaudens, per eosdem nuncios ipsam graciosis
litteris in domino confortauit, propositum eius sanctum commendans pariter
& confirmans, adoptatamque in filiam multis spiritalibus donis inuisit,
cunctis diebus suis eam prosequens pii patris affectu. At Cristi famula,
de hiis qui a summo pontifice receperat in responsis multa spiritus consolacione
repleta, statim propositum suum germano suo domino regi Venzeslao intrepide
propalauit. Quo rex audito non sine magna turbacione ac se contulit excusandum
sororisque propositum detegendum imperatori nuncios destinauit. Ad quorum
lega(169r)cionem imperator fertur taliter respondisse, "Si a
quocumque homine nobis hec iniuria illata fuisset, tante despeccionis obprobrium
uindicare nullatenus cessaremus. Sed quia nobis maiorem dominum perelegit,
hoc despectui nostro nequaquam asscribimus, cum instinctu diuino istud
factum esse credamus". Vnde intencionem bonam uirginis magnis extollens
laudum preconiis, preciosa ei munera & reliquias multas transmisit,
hortans per litteras & inducens ut quod salubriter cepit feliciter
consumaret.
QUALITER ORDINEM
SANCTE CLARE INTRAUIT.
Uolens igitur felix uirgo quod mente tractauerat cupito effectui man(169v)cipare,
uocavit fratres minores quos intuitu dei pre ceteris religiosis ampliori
prosequebatur affectu, petens ab eis informari de qualitate regule ordinis
sancte Clare, que adhuc uiuens pro tunc circa ciuitatem Assisii apud sanctum
Damianum inclusa cum sacris uirginibus morabatur, & quasi thus ardens
in igne ac redolens in diebus estatis suarum odore uirtutum mundi climata
respergebat. Edocta uero a fratribus quod regula memorata intrare uolentibus
ordinem supradictum secundum tenorem sacri ewangelii suadet omnia sua uendere
et ea pauperibus erogare, Cristoque pauperi in paupertate & humilitate
famulari, celesti mun(170r)ditate perfusa "hoc est" ait "quod
cupio, hoc est quod totis precordiis concupisco". Mox ergo aurum &
argentum, iocalia quoque preciosa ac ornamenta diuersa iussit distrahi
& pauperibus dispergi, cupiens facultates suas per eorum manus in celestes
thesauros deportari. Denique ad imitacionem beate Elyzabeth consobrine
sue, hospitale sollempne pro infirmis in pede pontis ciuitatis Pragensis
ad honorem sanctissimi confessoris Francisci construxit, quod redditibus
& possessionibus amplis ditauit, Cruciferos cum rubea cruce & stella
ibidem collocans, qui predictorum infirmorum curam gererent, et prout unicuique
opus esset, de necessariis omnibus sollicite (170v) prouiderent.
Monasterium quoque fratrum minorum in honore prefati confessoris gloriosi
intra urbem pragensem propriis sumptibus fieri procurauit, nec non famosum
cenobium pro soronibus ordinis sancte Clare in honore saluatoris mundi,
quod gloriosis reliquiis sanctorum, uasis ac ornamentis preciosis ad cultum
diuinum pertinentibus, utpote diligens decorem domus dei mirabiliter decorauit.
Venientes autem quinque sorores ordinis sancte Clare de Terdento, que ad
peticionem ipsius de fauore sedis apostolice sibi fuerant destinate, cum
magna spiritus exultacione ab ipsa recepte, memoratum cenobium honorifice
introducte sunt. Et in proxima festiuitate sancti Martini septem uirgines
de reg(171r)no Bohemie generis ualde clari, sponso uirginum
castitatis nexibus uinciri cupientes, habitu & conuictu adiuncte sunt
sororibus antedictis. Considerans tandem uirgo prudens quod in naufraga
uita presenti continue fluctibus nostre mortalitatis iactamur, nec superna
contemplari ualemus propter tumultum mundanarum causarum, amore celestium
ardencius inflammata, in Penthecoste proximo sequenti, presentibus septem
epyscopis et domino rege fratre suo ac regina cum multis principibus &
baronibus, nec non innumera utriusque sexus diuersarum nacionum multitudine,
spreto regni fastigio et omni gloria mundana contempta, cum septem nobilissi(171v)mis
regni sui uirginibus, ut columba innocua de diluuio nequam seculi ad archam
sacre religionis conuolauit. Cumque in monasterio, crinibus tonsis, uestes
regias deposuisset fletibus et luctui, ut Hester altera, apta indumenta
suscepit, – quatenus Clare matris sue pauperi se habitu conformaret &
gestu. Sic [se] elongauit fugiens a periculosis mundi procellis,
[et] salutis sue anchoram supra petram que Cristus est fiducialiter
collocauit. Ad hanc religionis solitudinem pennis affeccionis transmigrauit,
ut in ea puritatis & pacis interne soliditatem seruando suauitatem
eterne dulcedinis palato mentis pregustaret. In hoc an(172r)tro
paupertatis amore pauperis crucifixi et dulcissime matris eius usque ad
mortem se recludens, quasi mirra electa suauem diffudit fragranciam sanctitatis.
Nam ipsius exemplo plures illustres persone Polonie partibus ceperunt monasteria
construere, innumere nobiles uirgines & uidue ad religionem confluere,
et in carne preter carnem uiuentes celicam uitam actitare.
DE MAXIMA HUMILITATE
IPSIUS & OBEDIENCIA.
Quia uero spirituali fabrice humilitas est necessaria, tamquam ceterarum
uirtutum stabile ac solidum fundamentum, quam tocius perfeccionis exemplar
dominus Jhesus Cristus uerbo docuit & exemplo, ideo Agnes, ut uera
Cristi discipula (172v) in oculis suis humilis, de se semper
humilia senciebat, omnes superiores se arbitrans in uirtute. Propterea
toto tempore uite sue prelacionem sui ordinis declinauit, parere malens
humiliter quam aliis imperare, et inter Cristi ancillas minima & abiecta
ministrare pocius quam ministrari summi exemplo magistri. Stupam calefacere
& coquinam pro conuentu sororum parare uirgo egregia non horrebat,
sed & specialia fercula suis mundissimis manibus cum magna deuocione
parata infirmis ac debilibus fratribus mittebat, cum Martha ministra Cristi
sollicita, dominum in suis pauperibus reficere satagendo. Scutellas &
cetera coquine uten(173r)silia cum magna cordis hylaritate lauabat,
habitacula quoque sororum & diuersas inmundicias furtim purgabat,
omnium facta peripsima propter Cristum. Sed & stupende humilitatis
excessu deliciositatem obliuiscens ingenitam, infirmarum sororum ac leprosorum
hominum fetentes pannos & sordidos pia sibi cautela procurans afferri
teneris manibus abluebat, adeo ut ex frequenti talium locione propter mordacitatem
lexiue et smigmatis manus haberet sepius sauciatas. Vestes insuper eorundem
laniatas sub noctis silencio consuebat, nolens eorum que gerebat alium
quam deum inspectorem habere, a quo solo mercedem piorum expectabat (173v)
laborum. Igitur, ut gemmula carbunculi in ornamento auri, sic et generositas
huius preclare uirginis humilitatis decore preradians, ipsam deo amabilem
et ceteris imitabilem reddidit, et ad amplorum diuinorum carismatum ubertatem
illius uirtute qui ponit humiles in sublimi prouexit. Cum autem sanctitas
mirabilis ad aures sanctissime Clare uirginis peruenisset, illa tam nobili
prole diuina gracia fecundata gaudens, magnificauit altissimum, eamque
crebrius suis graciosis litteris materne reuerenter ac affectuosissime
consolans, studiose in sancto proposito confortauit, regulamque suam per
bone memorie Innocencium quartum confirmatam ueluti pignus here(174r)ditarie
successionis eidem transmisit. Quam agna Cristi deuote suscipiens denuo
per felicis recordacionis dominum Alexandrum quartum pro se & sororibus
sui monasterii perpetuis temporibus obtinuit confirmari. Cuius sacre regule
professioni se uinciens districcione obediencie que prepollet uictimis,
quasi uite hostia pacificorum mactabat assidue propriam uoluntatem. Toto
nempe conamine mentis regularis obseruancie intendebat, non iota statutorum
uel apicem pretermittens, ut sine offendiculo uiam mandatorum dei percurreret
superiorumque iussionibus quoad uixit cum humilitate & reuerencia magna
parebat, iugum sancte obedien(174v)cie ac onus religionis artissime
propter amorem domini suaue reputans et leue.
DE SANCTA & UERA
PAUPERTATE IPSIUS.
Paupertas altissima, qua humiles spiritu mercantur regnum celorum, tanto
federe menti ipsius inheserat, quod in rebus transitoriis atque caducis
nil proprium uellet habere, nichilque cuperet possidere in terra moriencium,
ut porcio eius & hereditas esset dominus in terra uiuencium. Vnde cum
uenerabilis dominus Johannes Gayetanus sedis apostolice cardinalis, tempore
concilii Lugdunensis sub decimo Gregorio celebrati, per litteras sibi suasisset
ut propter maliciam dierum & instancia tempora periculosa possessiones
(175r) aliquas pro se & suis sororibus compararet, forti
restitit animo, magis se uelle astruens omni penuria & egestate deficere
quam a Cristi pauperie, qui propter nos egenus factus est, ullatenus declinare.
Cumque a germano suo domino rege Venzezlao & aliis principibus large
sibi elemosine mitterentur, uolens sibi facere de mammona iniquitatis amicos,
unam partem ad decorem reliquiarum uasorum ac ornamentorum ecclesie, cum
omnia magna diligencia acquisisset, conuertebat, alteram uero pro necessitatibus
suarum sororum, terciam uiduis orphanis leprosis aliisque pauperibus occulte
procurabat erogari, ut sic pondere terrenorum tamquam (175v)
gippo cameli deposito per angustam portam paupertatis in eterna tabernacula
& amplissimas celi diuicias foret ydonea introire.
Denique annorum plurium labente curriculo post mortem incliti domini
regis Premisserii cognomento Ottakari, qui eam non ut amitam sed ut matrem
diligens honorabat et omnia necessaria largiter ministrabat, deo permittente
qui electos suos in hoc mundo quandoque sinit egere, ut felici commercio
pro terrenis celestia & pro perituris recipiant se[m]piterna,
tantam incurrit inopiam ut uix alimenta & quibus tegeretur haberet,
quod tamen cum maxima paciencia tolerauit. Quadam namque sexta feria cum
(176r) ad missam sedisset, sorores magnam debilitatem eius cernentes
eam de pisciculis reficere cupiebant; sed unde id facerent non habebant,
grandi mesticia uexabantur. Quod cernens uirgo deo dilecta, palmas protendens
in celum, dulcissime risit & pro tanta penuria dominum omnipotentem
benedicens, sororibus dixit: "Laudate, filie, dominum quia pauperem uitam
gerimus, & si paupertatem seruauerimus ut debemus, non deseret nos
dominus in tempore malo". Et ecce deus tocius consolacionis desiderium
pauperum exaudiuit et tante necessitati prodigio dignatiuo succurrit. Nam
soror portaria pro quisbusdam negociis uadens ad rotam, per (176v)
quam res necessarie sororibus immittuntur, inuenit stantes in dicta fenestra
pisces fundulos nuncupatos, quibus ancilla Cristi libenter uescebatur,
omnino secundum eius placitum preparatos. Quibus repertis pulsans rotaria,
interrogans quis nam eos adtulisset, cui ne assignare deberet, nullum inuenit
responsorem. Tandem cum magno gaudio eos Cristi famule afferens, modum
quo ipsos inuenerat enarrauit. At illa plus de miseracione diuina ex qua
sorores in paupertatis proposito firmarentur quam de refeccione sui corporis
agens gracias bonorum omnium largitori, in Cristo salutari suo domino exultauit.
Alio tempore, cum fames ualida (177r) regnum Bohemie premeret
uehementer, die quadam in monasterio sororum diuinis officiis consumatis
instabat hora prandendi, et nec unus panis habebatur, unde famis periculo
subueniri potuisset. Quo a dispensatrice comperto, fiduciam habens in domino
ad oracionem confugit, obsecrans ut misericors dominus qui aperiendo manum
suam implet omne animal benediccione, ancillis eciam suis daret escam in
tempore opportuno. Interea soror hostiaria pergit ad rotam, fratrem
aliquem petitura ut pro sororibus per auxilium panis acquiratur, de quo
unaqueque saltem modicum quid accipiat ad malum inopie temperandum. Et
apro(177v)pinquans rote inuenit eam candidissimis panibus plenam.
Quis autem eos attulerit & ibi reposuerit, solus ille nouit qui nichil
ignorat. Credendum est sane illius uirtute panes predictos pro inclusis
Cristi uirginibus illuc fuisse repositos, cuius miranda potencia Danieli
intra lacum leonum incluso prandium ab Abacuc est allatum, cuiusque ineffabili
prouidencia iumentis & uolucribus indeficiens exuberat alimentum.
DE GRAUI MACERACIONE CARNIS.
Quanta rigiditate discipline felix hec uirgo castigauerit corpus suum
existens in habitu seculari, ex superioribus satis claret. Cum autem gradum
regularis perfeccionis conscendisset, (178r) ut palmam spiritualis
certaminis apprehenderet, primo domesticum hostem gule uidelicet appetitum
graui domabat inedia, ut carnalia desideria que militant aduersus animam
potestatiue reprimeret et carnem resipiscentem legi spiritus subiugaret.
Nam per plures annos in religione nullis leguminibus usa est sed tantum
cepe crudo, et aliquos fructus sumebat in cibum, cupiens non uentrem cibo
uoluptuoso sed mentem pocius pabulo diuine gracie saginare. Sanitatis quoque
tempore in quadragesima communi & quadragesima sancti Martini quarta
& sexta feria & ultimos dies ante quatuor festa uirginis gloriose
(178v) ac omnium sanctorum per anni circulum in pane & aqua
ieiunauit, ut ipsis suffragantibus ad gloriosam ipsorum societatem pertingere
mereretur. Sed nec defecto ieiuniis corpusculo indulgebat, quin penas ipsius
augeret et graues apponeret cruciatus. Portabat cilicium de pilis equorum
nodose confertum quod eciam corda de consimili pilo facta stringebat ad
carnem. Teneros quoque artus ac inbecillos flagello nodoso de corrigia
facto dure frequencius uerberabat. Non iam uestitu deaurato, ut regina,
prefulsit: non amiciebatur mollibus ut olim existens in domo regia, que
eciam tunc proposse uitabat; sed ut pauperrima Cristi serua utebatur contempto
in(179r)dumento, non ad ornatum corporis sed ad nuditatis tegumentum,
ut omnis gloria filie regis esset ab intus in puritate consciencie &
decora uarietate uirtutum. Igitur propter magnam austeritatem diu patratam
decor uultus eius deperiit, corporis uigor emarcuit, oculi caligauerunt
pre lacrimis et consumptis carnibus ossa pelli coherebant. Sic dominice
passionis sectabatur uestigia, sic penalitates multimodas perferebat, cupiens
pro temporalis affliccionis amaritudine ad eterne consolacionis brauium
peruenire.
DE STUDIO ORACIONIS &
MIRA DEUOCIONE IPSIUS ERGA
SACRAMENTUM ALTARIS.
Ignis deleccionis diuine, qui in ara cordis uirginei semper (179v)
ardebat, sic ipsam per iugem deuocionem sursum agebat ut inter capedinem
suum dilectum quereret, a quo pariete mortalitatis seiuncta eidem vniri
spiritu gestiebat. Secretum namque oratorium nacta, clauso ipsius hostiolo
quasi continue solitaria manebat, illis horis exceptis quibus eam communitati
sororum oportebat adesse. Ibi diuinis desideriis inardescens pennis contemplacionis
supra se leuabatur. Ibi lacrimarum fluentis consciencie stratum rigabat,
ibi oracioni perseueranter insistens dulce ac familiare colloquium cum
dilecto serebat. Contigit enim aliquociens quod sorores, reditum eius ab
oracione propter necessitatem aliquam circa oratorium (180r)
ipsius prestolantes, ipsam ad dominum loquentem audirent, & quasi uirilem
uocem ualde suauem eidem perciperent respondentem. Quando uero egrediebatur
de oratorio, facies eius multociens sic lucebat quod uix eam aliquis intueri
ualeret, quia nimirum eterne lucis radius, qui contemplantis mentem interius
celesti claritate perfuderat, mirabili redundancia carnem exterius splendescere
faciebat.
Quadam denique sexta feria quodam nobili uiro ex parte regis ad eam
directo, una de sororibus nomine Benigna que sibi seruiebat ad oratorium
ipsius cicius properavit ut eam ad prefatum nuncium euocaret. Vt autem
predictum oratorium latenter (180v) intrauit, uidit eam totam
mirabili claritate quasi nube lucida circumdatam, propter quam faciem eius
nullatenus uideri potuit, sed effigiem tantum humani corporis in ipsa luce
utrumque conspexit. Qua uisione nimirum stupefacta silenter egreditur,
dicens nuncio memorato quod eam in oracione positam non presumeret impedire.
Alio tempore in die ascensionis domini cum duabus sororibus Benigna
& Petrusca in orto ultra chorum sororum horas dicendo, in medio earum
disparuit. Quibus pre stupore loqui mutuo non audentibus, quasi post unius
hore spacium in eodem loco in quo prius steterat iterum repente apparuit.
Interrogata uero a sororibus predictis ubi fuisset, (181r) dulciter
quidem risit, sed ad interrogatum non respondit. Credendum sane est quod
ascensiones uirtualium graduum in corde suo disposuerat, & post Cristum
ascendentem corde conscenderat; ideo eam diuina uirtus eciam corporaliter
uehebat. Quadragesimali eciam tempore misteria redempcionis humane ad memoriam
crebrius reuocando, tanto suspendebatur deuocionis excessu ut quasi continue
celestibus inhians, magis angelicam quam humanam inter homines ageret uitam.
Dum oracione consumata ueniebat aliquando ad sorores, quod tamen erat satis
rarum, non ociosum seu uanum aliquid ex eius ore processit, sed flammea
& mellica uerba de celestibus pro audiencium edifica(181v)cione
promebat, uix ualens reprimere lacrimas & singultus, cum de domino
deo aliquid inter sorores diceret, legeret uel audiret. Cuius moleste ferens
hostis antiquus sanctitatem, cum uice quadam ab oracione de loco in quo
circa unam fenestrulam quandoque legebat & orabat per gradus descendere
uellet, ipsam per dictos gradus precipitauit sic grauiter, quod cubitus
ipsius a iunctura debita separatus magnum ei dolorem pluribus diebus inflixit.
Quem diuini amoris medicamine leniens, a sororibus quantum potuit occultauit.
Referam unum de multis quod uirtute oracionis eius dominus operari dignatus
est. Accidit quodam tempore ut filia fratris (182r) sui domini
regis infantula moreretur et ad monasterium in quo Cristi uirgo degebat
causa sepulture deferretur. Cumque uidisset dominam reginam matrem defuncte
plorantem, nimia compassione permota procidit in faciem suam iuxta feretrum
& orando sub silencio cepit dicere istud responsorium "Qui Lazarum
resuscitasti & cetera". Et ecce exanime corpus & frigidum subito
cepit calere et uene ut in uiuentibus mouebantur. Anima uero defuncte uirginem
Cristi orantem sic allocuta est "Cur me reuocas de gaudio in exilium &
miseriam? Scito, si hoc feceris, nec parentibus meis nec ulli uiuenti fieri
umquam potero in solamen." Quod audiens (182v) uirgo dei orare
pro ipsius resuscitacione destitit, et statim corpusculum, quod calore
& motu uenarum uiuentem premonstauerat, ad frigiditatem pristinam reuersum
est. Et sic in uno eodemque facto uirtus oracionis humilis que nubes penetrauerat
& condescensio dei benigna qua se ad suorum uota dignanter inclinat
et orantis discrecio claresceret euidenter.
Circa sacramentum altaris hec uirgo preclara mira deuocione flagrabat.
Quando enim communicare uolebat, ab aliis sororibus sequestrata se oracionibus
& meditacionibus deuotissime preparabat. Per unam fenestram sui cubiculi
ad hoc paratam corpus Cristi sumebat pluribus annis, (183r)
nolens palam facere diuine uisitacionis ac sue interne consolacionis secreta.
Ibi enim sciebat ut apicula mel dulcissime diuinitatis de petra & humanitatis
oleum de saxo durissimo pregustare. Cum autem semel graui infirmitate detenta
de uita corporali desperans, ad degustacionem inmaculati agni secundum
morem solitum preparata deuotissime accessisset, auditu mirabili audiuit
ad se dicere illud quod sumebat dominicum corpus "Agnes, nequaquam putes
te morituram, donec pene omnes caros tuos uideris ex hac uita migrasse".
Quam reuelacionem ut audiuerat prouinciali ministro & aliquibus aliis
personis sub specie magni secreti (183v) reserauit. Et ita factum
esse rerum secutarum probauit euentus.
DE FERUIDO AMORE PASSIONIS
& CRUCIS CRISTI.
Passionem et crucem domini Agnes fidelis eius ancilla feruentissime
diligebat & singulis sextis feriis circa crucifixionem ipsius occupata,
deuocionem suam usque in horam nonam continuabat, stando pedibus affeccionis
cum mestra matre Jhesu iuxta crucem et dolorose mortis eius cernendo supplicium,
mentis obtutibus pre nimietate compassionis eius oculus in amaritudinibus
morabatur. Hanc preciosam crucem baiulare propter Ihesum fidei sue brachiis
& uirtutum, quoad uiueret non cessabat. Hec enim erat sue gloriacionis
tytulus, hec (184r) scala ascensionis in deum, hec lassitudinis
eius suaue reclinatorium. Hoc ligno salutifero cunctos suos labores &
graues infirmitates aduersitatesque multimodas quas innocenter pertulit,
uelut aquas Marath dulcorabat. Hoc suco mirifico languidis medelam prestabat
et peruicacia demonum propellebat, & ut de aliis taceam, pauca nunc
succincte retexam.
Quedam nobilis domina, Sophya nomine, coniunx cuiusdam militis Prage
qui Cunradus uocabatur, ante fores monasterii in quo famula dei morabatur
residebat. Contigit autem dominam memoratam quadam uice post puerperium
in tantum debilitari, quod per plures dies nec cibum nec potum (184v)
gustans, magis mortui hominis preferret effigiem quam uiuentis. Et ecce
quadam die quasi mentis excessum paciens cepit loqui dicens "O si Agnes
domina mea unum mihi pomum de manu sua tribueret ad uescendum!" Fuerat
temporibus multis uirgini Cristi deuota. Conradus uero maritus eius, confidens
quod meritis alme uirginis coniunx eius adipisci possit sanitatem optatam,
festinauit ad famulam dei, rogando flebiliter ut pro sua coniuge intercedere
ad dominum & ei pomum vnum mittere dignaretur, asserens si ista fierent,
consors eius cupitam recuperaret sospitatem. At illa que super afflictos
miserie uisceribus affluebat, militis merori compaciens (185r)
ad pomerium monasterii celeriter transiuit; & nichil de pomis tam ipsa
quam sorores que eam secute fuerant in arbore ad quam declinauerant cernentes,
signo autem mirifice crucis contra arborem facto cum inuocacione beatissime
trinitatis, tria poma vni ramisculo coherencia conspexit, eaque festine
carpens, memorate domine Sophye misit dicens, "Hec poma tibi a deo miraculose
donata secure commedas, quia ex eis prestante domino non tantum corporis
sed & anime percipies sanitatem". Reuertitur uir eius gaudens, ferens
antidotum salutare, et inuocato Cristi nomine ori coniugis fidenter apposuit.
Que uirtutem dei pomis collatam senciens, continuo (185v) attollens
oculos & poma predicta rapiens, tam auide cepit commedere ac si nunquam
infirmata fuisset. Sicque factum est ut uirtute sancte crucis & meritis
Agnetis pristine reformaretur sanitati; et aliquibus temporibus interpositis,
mortuo marito suo, sub uiduitatis habitu domino seruiens in castitate,
cunctorum pauperum per opera miserie mater effecta, uberiorem mentis, ut
uirgo dei predixerat, obtinuit santitatem.
Alio tempore una de soribus monasterii eius, Elyzabeth Azehmkonis nuncupata,
ob uehementem dolorem capitis decumbebat, racione cuius nec caput mouere
nec sursum respicere nec cibum nec potum (186r) per triduum
gustare ualebat. Tandem per unam de sororibus ad uirginem Cristi difficulter
adducta, cognita ipsius passione, deposito de capite suo albo uelo, infirme
sororis caput iussit uelo predicto diligenter uelari & signum crucis
saluificum tam capiti quam fronti pacientis inpressit. Quibus gestis illico
dolor omnis cessauit.
Vna uice ad oratorium suum properans uirgo Cristi per sororem Donikam
Deszquotz racione debilitatis sustentata est. Cumque ad ostium dicti oratorii
peruenisset, uidit cum sorore prefata per fenestram eiusdem oratorii angelum
tenebrarum in humana specie horribili & distorta sub quadam arbore
stantem, et (186v) quasi eidem arbori se appodiantem. Exclamauit
autem memorata soror pre timore, sed famula dei ne timeret eam confortans,
signum sancte crucis contra demonem edidit in nomine deifice trinitatis.
Qui uirtutem crucis non ferens, protinus ualde celeriter discessit.
Alia uice innixa cognate sue domine sorori Elyzabeth imperatrici ad
supradictum oratorium uadens, cum iam ultra limen calcare uellet, hostis
malignus in specie bubonis apparens, antedicta sorore uidente, [initum]
ipsius cauda sua impedire uisus est. Que facto signo crucis dominice cruentam
bestiam mox fugauit. Digne reuera sancte crucis uirtute mira faciebat,
que innocentissimi (187r) agni in ipsa pro nobis ymolati passionem
iugiter in corde portabat.
DE MULTA KARITATE IPSIUS
&ERGA SORORES & ALIOS
QUOSCUMQUE AFFLICTOS.
Karitatem qua uirgo Cristi proximos prosequebatur effectus apercius
declarauit. Deficientibus namque uiribus eius pre nimietate abstinencie,
cum de uoluntate domini pape & precepto suorum superiorum oporteret
eam licet inuitam necessaria uite plus solito percipere, de illis que sibi
pro releuamine debilitatis corpusculi mittebantur, debilibus & infirmis
sororibus prouideri faciebat. Ipsasque sepissime personaliter uisitans,
de omnibus eorum necessitatibus sollicitam curam gessit. Et quemadmodum
gallina (187v) pullos suos sub alis, sic amplissimo miseracionis
sinu materne eas & dulciter confouebat. Circa uniuersos indigentes
misericors & larga, sibi uero nimium parca & rigida. Esuriens pascebat
alios, et ore pallente ieiuniis aliena fame torquebatur. Super omnes eciam
afflictos, tam in seculo quam in religione degens, compassiuam mentem gerebat
et cunctos ad se recurrentes aput deum & homines piis remediis adiuuabat.
Nam fugitiuos & incarceratos pristine libertati reddebat, morte pro
suis demeritis plectendos uel quibuslibet suppliciis cruciandos liberabat,
diffidentes concordabat, omnibusque ad uotum proposse (188r)
succurrens. Tanta quippe pietate cor eius omnipotens deus repleuerat, ta[n]tam
graciam in labiis diffuderat, ut non solum gauderet cum gaudentibus &
fleret cum flentibus, sed & si quempiam quacunque ex causa dolor angebat,
si urgebat calamitas, si aduersitas quemcunque frangebat, mulcedine dulcis
eloquii omnium erat merencium consolatrix. Si quando sororem aliquam corripiendam
censebat de aliquo, nequaquam silencio culpam supprimebat, sed ut amatrix
salutis proximorum, cum magna karitate ac maturitate id agebat, illas seuerius
arguens quas amplius diligere uidebatur. Cum autem sororem correptam sanctis
sermonibus ad bonum erudisset, (188v) ad pedes eius humiliter
se prosternens dicebat. "Ignosce mihi, soror dilecta, si te in aliquo contristam".
Magno quippe cauebat studio, ne sororem aliquam & maxime indebite perturbaret.
Pro excessibus quoque aliquorum hominum de profundo cordis graues emittebat
rugitus, plus eorum lapsum spiritualem quam consanguineorum suorum carorum
mortem amaris lacrimis deplorando. Merito gaudio dominus omnium eam dilexit,
que tam sincere proximos diligebat.
DE REUELACIONIBUS
DIUINIS SIBI FACTIS.
Nec hoc dignum uidetur silencio contegi, quod occulta & absencia
tamquam manifesta et presencia eo docente sciebat, qui revelat abscondita
& profunda. (189r) Cum enim filius fratris sui dominus rex
Premisserius, dictus Ottakarus, ad bellum in Austriam contra Rvdolfum,
regem Romanorum processisset, sorores cum ligno sancte crucis & aliis
reliquiis ambitum suum processionaliter sepe girantes, psalmos penitenciales
pro salute dicti regis domino deuote promebant. Quadam autem die in processione
cum aliis sororibus transeundo, uidit memoratum regem grauiter uulneratum
et duos uiros statura proceros eum inter se ducentes. Quam uisionem sororibus
referens, ludificacionem demonum fore putabat, indignam se asserens ut
talia sibi diuinitus panderentur. Eo autem tempore hec uisio erat suis
(189v) aspectibus presentata, quo prefatus rex ab inimicis uulneratus
tentus & interfectus est. Sic rerum series et ueritas & narrancium
postea declarauit.
Alio tempore ancille domini ex parte cuiusdam secularis persone poma
pulcra uisu per unam de sororibus transmissa sunt. At illa concupiscencia
oculorum deuicta unum pomum pro se seruauit & tandem, urgente consciencia,
iterum reponens omnia ut sibi missa fuerant presentauit. Quam cum deo dilecta
uirgo fuisset intuita, pomum quod dicta soror concupierat cum alio tollens
porrexit ei dicens "Bene fecisti, filia, pomum reponendo: melius est enim
tibi habere duo poma ab(190r)sque scrupulo consciencie quam
unum cum peccato". Vtique spiritus Helysei requieuerat in Agnete, que gesta
quibus corporaliter aberat, spiritu presens uidebat.
Alia soror, nomine Ermengardis Parua, pro quodam negocio multas ad dominum
occultissime preces fundebat. Quam cum ancilla dei die quadam fuisset intuita,
cum aliqua seueritate dixit ei "Preces quas anxie pro tali negocio fundis
ad dominum multiplicare desiste, quia id pro quo postulas deo non est acceptum!"
In obitu quoque sororum quibus conuixit pia miseracione solebat semper
adesse, & ibidem pro ipsis diuinam clemenciam suppliciter implorando,
penas aliquarum & merita (190v) frequenter per spiritum
intellexit. Vno enim tempore soror quedam, famula dei absente, uerba contumelie
protulerat & sine satisfaccione condigna tempore aliquo interposito
ex hac uita migrauit. Cum autem uirgo dei sola in oracione die quadam persisteret,
audiuit iuxta oratorium suum animam sororis uociferantem, recognoscendo
humiliter culpam suam, et obnixius flagitando ut sibi talem culpam propter
deum ignoscere dignaretur, quasi a penis aliter liberari nequiret.
Alia soror nomine Brigida, que cum uirgine cristi religionem intrauerat,
morum honestate pollebat et erat eidem ualde dilecta. Cumque post plures
annos in ordine (191r) laudabiliter transactos grauiter egrotaret
& tandem ex hac uita migrasset, de infirmitate eius quidem multum doluit,
sed pro morte ipsius nullum mesticie signum ostendit. Viderat enim sanctos
angelos eidem assistentes, corpus eius thurificare et humanitatem sibi
multam exhibere. A multis denique notatum est quod quecunque uentura fore
predixit, eciam post magni temporis decursum modo et ordine quo dixerat
euenisse certitudinaliter probata sunt, sicut de aliquibus infra patebit.
Mens quidem eternitatis repleta spiritu, cui nichil est preteritum, nichil
futurum, cuique omnia nuda sunt & aperta, non solum abdita sciebat
cordium & actuum, uerum (191v) eciam de futuris quasi de
presentibus uel de preteritis certissime disserebat.
DE TRANSITU EIUS &
HIIS QUE IN EO FACTA SUNT.
Apropinquante autem termino quo ancillam suam Agnetem ex hoc mundo Cristus
uellet assumere & celestem thalamum introductam, propriis laboribus
suis corona iusticie premiare, maioris quadragesime tempus instabat, quo
non solum a secularium personarum frequencia qui ipsam ob deuocionem uisitabant,
sed eciam a sororibus secedere solita erat, exemplo Cristi qui quadraginta
dies & noctes in deserto solitarius ieiunauit. Cum autem in dicta quadragesima
soli deo uacans in cinere & cilicio ieiunaret, et (192r)
orando cum lacrimis misericordem deum precaretur ut siquid ei contagii
ex allocucione hominum adhesisset, miseracionis sue lauacro expiaret, facta
est una dierum manus domini super eam & tocius corporis uigor cepit
diminui, languore uehemencius succrescente decubuit. Die uero dominica
tercie quadragesimalis ebdomadis adueniente, senciens instare suum felicem
transitum ex hoc mundo, quem secrete reuelauit familiaribus suis ualde
paucis, iter suum salutari uiatico, corpore scilicet domini nostri Ihesu
Cristi, ac sacri olei unccione, presentibus fratribus & sororibus,
Cristianissima uirgo fideli deuocione communiuit.
Et dum hec agerentur, soror quedam (192v) eiusdem monasterii
nomine Katherina Erhardi, que plusquam decem annis egritudine corporis
et maxime dolore pedum grauata, lecto decumbens non sine magno sororum
grauamine de loco ad locum portabatur, audiens famulam Cristi Agnetem,
que ipsam speciali affectu fuerat prosecuta, dominici corporis communione
percepta oleo sacro perungi, altis clamoribus absencium pulsabat aures
sororum. Quibus aduenientibus, instantissime postulabat ut ei preberetur
auxilium ad Cristi uirginem ueniendi. Cumque ad eam perducta fuisset, plorabat
inconsolabiliter, uerbaque doloris ingeminans dicebat. "Heu me, mater karissima,
(193r) vt quid filias tuas & me specialiter uis derelinquere!
Et quis me miseram consolabitur te, uirgo dulcissima, moriente?" At uirgo
Cristi miseria mota super eam dixit, "Ne fleueris, Katherina, quia in breui
recipies consolacionem a domino!" Et cum infirma, una cum aliis sororibus
instantissime postularet, ut eam crucis signaculo consignaret, illa propter
humilitatem non assenciente, soror paciens caute manum eius apprehendens
loco doloroso applicuit. Quod cum fecisset, tantus dolor ipsam inuasit,
quod omnes nerui eius pre doloris uehemencia quasi rumpi uidebantur. Post
modicum autem sudorem resumptis uiribus coram omnibus cepit ambulare, &
deinceps usque ad mor(193v)tem suam optime ambulauit. Nulli
dubium quin ad extollenda ancille sue preclara merita dominus hoc operari
dignatus est, ut que uiuens fulserat sanctitate uite, eciam moriens redderetur
celebris miraculi claritate.
Licet autem iam fere nichil in ea corporearum uirium remansisset, spiritu
tamen fortis & fervida; nunc orabat deuote, nunc sorores per suum decessum
orphanandas irremediabilibus lacrimis flentes benignis sermonibus demulcebat,
nunc affectu materno ad apprehendum perfeccionis apicem hortabatur dicens
"Filiole mee karissime, karitatem ad deum & proximum toto conamine
obseruate, humilitatem & pau(194r)pertatem quam tenuit Cristus
& docuit imitari curate, semper Romane ecclesie pedibus subiacentes,
exemplo sanctissimi patris nostri Francisci et alme uirginis Clare qui
nobis hanc uiuendi regulam tradiderunt, sciture pro certo quod sicut illos
misericors dominus numquam deseruit, sic nec nos eius dulcis clemencia
ullatenus derelinquet, si eorum statuta & exempla studiose fueritis
imitate". Cum igitur hec & alia salutis monita toto sero & nocte
sequenti sororum cordibus inpresisset & uice testamenti perpetui relinqueret
inuiolabiliter obseruanda, die altera, secunda uidelicet feria, quadam
cepit hylaritate perfundi ac ridentis (194v) speciem premonstare,
totumque corpus eius in candorem conuerti usque ad horam sextam. Postquam
autem fratres dicta nona missam inciperent, circa horam qua saluator humani
generis pendens in cruce pro redempcione nostra tradidit spiritum, hec
deo gratissima famula in manus patris celestis animam suam commendans,
anno gracie millesimo ducentessimo octogesimo primo, sexto nonas Marcii
in domino feliciter obdormiuit & angelicis fulta presidiis ad eterna
gaudia letanter intrauit.
O felix uirgo, que per quadraginta & sex annos in religione passionibus
Cristi communicans, mortis eius horam seruauit, et depressa mortalita(195r)tis
caligine deum deorum in sancta Syon irreue[r]beratis obtutibus limpide
contemplatur! O acceptissima deo anima, que carcere terreno soluta, libera
petens celum choris ymnidicis sociatur et inebriata torrente deifico uoluptatis
perpetue festiuitatis et graciarum accionis, melliflua carmina pro euasione
mundani studii ad laudem regis glorie suaui personat armonia!
DE SANCTI CORPORIS
EIUS SEPULTURA.
Sorores igitur & filie tante matris solacio destitute, monasterium
replebant gemitibus & uirginales uultus uberrime lacrimis irrigabant.
Accipientes autem sanctum corpus ad chorum deportauerunt, (195v)
ubi duabus septimanis stans inhumatum tam mirificum spirabat odorem, quod
omnes ad ipsum accedentes suauitate insolita replebantur. Manus quoque
illius innoxie non rigide seu dure ut mortui, sed molles ac ductiles ut
uiuentis omni se prebebant palpanti. Infra predictos autem quatuordecim
dies fratres minores cottidie claustrum sororum intrantes, missarum &
uigiliarum celebracionibus sacro funeri honorem debitum impendebant. Sed
et tota pene ciuitas cum multitudine populorum adueniencium omni die iuxta
monasterium confluebat, instantissime postulantes, ut felicem illum thesaurum
larga dei pietate (196r) donatum saltem per cratem intueri ualerent.
Cum uero estuanti populo corpus frequencius monstraretur, multi anulis
& cingulis aliisque rebus ipsum cum magna deuocione contingebant, sperantes
se per gloriose uirginis merita ex rerum predictarum contactu optata remedia
percepturos, sicut factum esse postmodum diuina opitulante clemencia sepius
expertum est. Tandem sorores importunitatem hominum assidue inpulsancium
ferre ulterius non ualentes, corpus in archam nouam ligneam cum reuerencia
posuerunt & ostium eiusdem tenaculis ferreis appendentes, clauo ferreo
magno firmiter concluserunt.
Denique fama (196v) de transitu preclare uirginis per regionem
ocius longe lateque procedens, ad dominam quandam nomine Scolasticam de
Sternberch, moribus & genere nobilem, que uirginem Cristi tenere dilexerat
& deuote famulabatur eidem ueredico relatu peruenit. At illa cum omni
qua poterat festinacione ad ciuitatem Pragensem perueniens, rogabat cum
maximo fletu sorores, quatenus eam utpote licenciam ab apostolica sede
habentem, monasterium sinerent introire & corpus domine sue predilecte
uidere. Quibus asserentibus contra morem dicti monasterii fore quod aliqua
secularis persona, quamquam habens licenciam, quadragesimali tempore intromittatur,
et adiungentes quod (197r) eciam si intraret, corpus eius uidere
nequeret, importunis precibus uicte peticioni ipsius annuerunt. Qua monasterium
intrante, et iuxta archam in qua prefatum corpus erat reconditum se cum
amaris lacrimis prosternente, una de sororibus arche appropians cum murmure
utrum aperiri deberet ingeminans, quia hoc ei laboriosum & difficile
uidebatur, statim ad archam accessit, clauus qui cum uiolencia inpulsus
fuerat, uidentibus qui aderant & stupentibus, per se exiliens super
pauimentum strepitum fecit, aperta est archa, corpus patuit ad cernendum.
Quod non nisi manu excelsi, qui habet clauem Dauid, ob merita eximie uirginis
ad consolacionem amatricis (197v) eius factum esse censendum
est.
Interea nuncii a fratribus & sororibus ad honorabilem uirum, dominum
Thobiam Pragensem epyscopum et postmodum ad uiciniores abbates destinantur,
instancius postulantes ut aliquis ipsorum ueniens, corpus sanctum cum reuerencia
congrua tumularet. Quibus propter occupaciones diuersas, secretiori dei
consilio aliud ordinante, uenire recusantibus – paulo enim ante mortem
suam inclita uirgo predixerat quod nec epyscopus nec aliquis alterius religionis
prelatus quam frater minor, et talis frater qui prius numquam uisus est
in terra Bohemie, corpus eius sepelire deberet – adueniens uenerabilis
pater, frater Bonagracia, generalis minister quartadecima die (198r)
a transitu eius, in sequenti die, uidelicet in dominica de passione, preciosum
illud pignus cum multis qui tunc aderant fratribus deuote ac honorifice
in capella sacratissime uirginis Marie, in qua tempore debilitatis audiebat
missarum sollempnia, sicut ipsa petiuerat, sepeliuit. Vbi miri odoris fragrancia
sorores causa oracionis intrantes diebus pluribus respergebat. Accidit
autem die quadam ut una de sororibus predictam capellam ingrediens ad orandum,
sompno grauata uirginem Cristi uideret, cur tantus odor ex eius tumba manaret
sollicite perquereret; que respondit hoc fieri propter sanctorum frequenciam
angelorum, qui corpus ipsius ui(198v)sitabant. Erat re uera
condignum ut corpus eius suauiter post mortem oleret, que, ut areola aromatum
a celesti consita pigmentario, uirtutum floribus dum uiueret delectabiliter
fragrauit & nunc inter flores celicos transplantata, quasi flos rosarum
in diebus eterne felicitatis gloria reflorescens, omnium aromatum suauitatem
transcendit.
EPYLOGUS.
Iam nempe a dilecto suo candido & rubicundo, pro cuius amore sponsum
spreuit mortalem, castis in celo amplexibus stringitur. Iam ab eo in ethereis
mansionibus corona glorie pro cinere et oleo eterni gaudii pro luctu temporali
humilis ancilla premiatur. Iam pro ex(199r)trema pauperie thesauris
felicitatis eterne ditata, in pascuis uberrimis ac iuxta fluenta plenissima
residet, deliciis diuine dulcedinis affluens pro parsimonia. Iam sacro
concisso ueste iocunditatis induta, et tamquam sponsa monilibus dotum ornata,
ueri cubiculum intrauit Asueri, nexibus precordialis amoris eidem prehenniter
copulanda. Vbi cum filiabus syon exultans in rege suo faciem eius uidet
in iubilo, et saciatur infastidibiliter manifestacione glorie dei. Cuius
glorie nos participes faciat per interuentum & merita huius inclite
uirginis salvator piissimus Jhesus Cristus, cui cum patre & spiritu
sancto sit omnis honor & gloria (199v) per interminabilia
secula seculorum. Amen.
DE MIRACULIS DIUINA UIRTUTE
PARATIS PER EAM.
Omnipotens deus, qui magno sue pietatis munere mirificat sanctos suos,
Agnetem felicem uirginem in regno Bohemie sanctissime Clare plantulam generosam,
non solum precelse uite meritis sed multis miraculorum prodigiis clarius
illustrauit, ad inuocacionem nominis eius in necessitatibus & periculis
eius uirtute sue dextere misericorditer sucurrendo. Vt gloriosus ipse deus
in sanctis suis predicetur copiosius & laudetur, ac fidelium deuocio
ad ueneracionem huius illustrissime uirginis augeatur, aliqua de ipsis
miraculis, pauca tamen, sub breuitate censui perstringenda.
MIRACULUM.
(200r) Regina Bohemie, domina Guta coniunx domini Venzezlai,
filiam suam Margaretam iam pene morientem, presumens de meritis preclare
uirginis Agnetis, ad monasterium in Praga fecit deferri et super sepulchrum
predicte uirginis poni, casulamque preciosam ad honorem dei & uirginis
memorate super ipsius tumbam offerri. Que cum facta fuissent, ilico puerulus
super tumbam iacens ster[nu]tauit, et lacte nutricis refocillata
delata est ad matrem omnino sana & pluribus postmodum annis superuixit.
Domina Elyzabet, regina Bohemie, consors illustris domini Iohannis regis
regni prefati, (200v) filium suum primogenitum adhuc tenellum
& unicum unice diligebat. Cum autem uice quadam ea in ciuitate regia
que Praga dicitur existente, filius eius prefatus in castro quod Cubitus
nuncupatur a dicta ciuitate plus quam duas dietas distante cum suis nutritoribus
moraretur, vna nocte subita & grauissima infirmitate correptus usque
ad extrema perductus est, domina matre ipsius que circa eum agerentur penitus
ignorante. Et cum nocte eadem memorata domina regina se sopori dedisset,
audiuit in sompnis uocem dicentem sibi "Numquid dormis?" Qua in sompnis
respondente "non," iterata uox ad eam sonuit dicens (201r) "Cum
petere soleas multos bonos homines & deuotos, ut pro te ad dominum
intercedant, cur non supplicas auie tue sancte Agneti, ut eciam pro te
dominum interpellet, cum per ipsius merita omnium uotorum tuorum cupitum
consequi possis effectum?" Domina uero requerente ubi eam posset inuenire
cum sit mortua, denuo uox ad eam "Non est" inquid "mortua, sed manet in
monasterio sancti Francisci et habet se ualde bene." Ad que uerba regina,
ut sibi uidebatur, surgens de lecto ad prefatum monasterium celerius festinauit.
Et appropians crati, hoc est fenestre, ad quam sorores locuntur, dictam
fenestram pulsibus cepit impetere & dicere "Est ne hic aliqua de so(201v)roribus?"
At una de intus respondente quid sit, interrogauit eam "Numquid est hic
in monasterio auia mea sancta Agnes?" Denique sorore hoc affirmante, dicit
ei domina memorata "Vade" inquid "& dic ei quia ego sum Elyzabet, regina
Bohemie, filia regis Vencezlai et supplices ei ex parte mei ut ad me uelit
huc uenire". Qua tandem, ut ei uidebatur, ad predictam fenestram accedente,
uultum eius omnino in eadem disposicione quam ante uiuens habuerat conspexit,
excepto quod decore mirabili & nimio candore uernabat. Quam cum fuisset
intuita, flexis genibus contra cratem dixit ei "Ora pro me, karissima auia,
quia (202r) uehementem cordis angustiam pacior, licet causam
caute ignorem, et scio quod quidquid a domino pecieris impetrabis". Que
auertens ab ea faciem dixit ei "Cur pro te orabo?" At regina nimium contristata
corruit ante cratem dicens "Auia, ora pro me, quia de loco isto non recedam,
sed pocius hic iacebo & in cordis angustia moriar, nisi pro me ad dominum
intercedas!" Tunc uirgo Cristi conuersa ait "Vade in pace, quia orabo pro
te!" Die uero sequenti nuncius de familia filii sui ueniens dixit ei "Domina
regina, date mihi mercedem pro nuncio, quia filius uester de cuius salute
desperauimus, deo auxiliante, conualuit". Que cum audis (202v)
set, de infirmitate quidem ipsius perterrita, sed de conualencia nimium
hylarata, sompnium quod uiderat per rei euidenciam intellexit, statimque
sororibus monasterii in quo uirgo Cristi sepulta est pulchrum cereum &
pannum preciosum ad ornatum sepulcri nec non elemosinam notabilem destinauit,
eas affectuose flagitans quatenus deo qui habet uite et mortis potestatem
ac uirgini gloriose Agneti graciarum debitas referant acciones, asserens
unicum filium suum per eius interuentum & merita a mortis faucibus
liberatum.
Alio tempore eadem domina Elyzabet, regina Bohemie, post partum secundi
geniti nocte tercia (203r) infirmitate grauissima repente cepit
urgeri, in tantum ut pre doloris uehemencia eos quos prius nouerat tunc
minime agnoscebat. Et cunctis qui aderant tam medicis quam aliis de eius
uita diffidentibus, ad alme uirginis patrocinium modo quo poterat se conuertit,
corde uouens & ore coram omnibus protestans, quod si per merita eius
gloriosa tam grauem languorem euaderet, pro canonizacione ipsius totis
uiribus & omnibus quibus posset conatibus uellet fideliter laborare.
Quod ut factum est, diuina opitulante uirtute, incensi doloris ilico sensit
iuuamen, et optatam deinde recuperauit sospitatem.
(203v) Puer quidam, Martinus nomine, filius domine Margarete
de ciuitate Pragensi, infirmitate graui correptus, in tantum defecit quod
nec uox nec sensus nec motus alicuius uene in ipso perpendi ualeret. Quem
auia sua nomine Kvnegundis accipiens, utrum uiuum uel mortuum penitus ignoratur,
intrauit monasterium sororum, secundum graciam ab apostolica sede sibi
concessam, et posuit eum super sepulcrum sancte Agnetis & facto uoto
pro puero, cum omnes sorores alme uirginis auxilium implorarent, continuo
puer quasi ab inferis suscitatus, tantum a deo corporis recepit uigorem
quod nutrici traditus (204r) sic uiuide ubera mox sugebat, quasi
nullam infirmitatem pertulisset.
Soror quedam nomine Donika, filia domini Domazlai Dezquotz, degens in
monasterio uirginis Cristi Prage, quatuor acutas habuit successiue. Cumque
iam omnino deficere putaretur, communione dominici corporis & sacri
olei unccione procurata est. Deinde consobrina eius, soror Junka de Lisnik,
pallio beate Agnetis eam mox ut credebatur morituram contexit. Que iacens
sub pallio memorato, uidens lucem magnam, ridere cepit, ita quod a sororibus
astantibus putabatur omnino racionem amisisse. Tantus autem odor de pallio
predicto manabat, quod ipso confortata su(204v)dare cepit &
Cristi uirtute conualuit.
Alia soror eiusdem monasterii, nomine Wratzka de Ygezd, passione quadam
ualde grauata usque ad extrema perducta est. Cumque, ut moris est, conductus
eidem legeretur & ab aliquibus mortua putaretur, iacens in agone opem
Agnetis sanctissime uirginis implorabat, ut ei pro signo sanitatis saltem
unam guttulam sudoris a domino impetraret, uotum faciens de tribus missis
ad honorem ipsius pocius quam ad suffragium anime procurandis. Quo emisso,
uirtute adiutricis sue curata, uoti non inmemor missas legi procurauit;
sed per incuriam sacerdotis non fuerunt consum[m]ate. Adueniente
(205r) autem anniuersario uirginis Cristi, cum ceteris sororibus
ad dicendas uigilias circa tumulum eius properauit. Cumque ibi consisteret,
a priori passione inuasa, cum magna difficultate peruenit ad lectum. Intelligens
tandem uotum suum non esse conpletum, ad ipsum denuo renouauit & perfici
sollicite procurauit. Tandemque per merita sancte Agnetis perfecte curacionis
munus accepit.
Alia soror eiusdem monasterii, nomine Ludka de Tornow, cardiaca passione
uehementer afflicta, laborare uidebatur in extremis. Sorores uero accipientes
uinum, in quo felicia ossa sancte Agnetis lota fuerunt, ei dederunt ad
bibendum. Cumque de ipso aliquan(205v)tulum gustasset, uirtute
dei conualescere cepit.
Vir quidam, nomine Psribko, famulus domini Cunssonis de Hermanitz, Pragensis
diocesis, in die secundo Pasce cum ceteris fidelibus ad ecclesiam properauit.
Cumque missa de resurreccione domini cantaretur, stans in populo subito
corruit, coloreque faciei mutato protinus agonizare cepit. Et ecce uir
nobilis nomine Nycolaus de Nazitz dixit astantibus "Cito ad dominam coniungem
meam properate, et capillos Sancte Agnetis quos habet celerius apportate".
Qui cum allati fuissent & de aqua perfusi, aperientes os pacientis
cum uiolencia, predictam aquam ori ac gutturi eius inmiserunt. – (206r)
Qua gustata statim surrexit, & gracias agens deo ac inclite uirgini
Agneti, uidentibus cunctis et stupentibus, omnino sanus ab ecclesia remeauit.
Uirgo quedam, nomine Wanka Praga parua a multis apellata, cum uice quadam
Uulkanum fluuium transfretaret, habens secum aliquantulum de capillis Agnetis,
casu de naui lapsa in fluuium, infra modici temporis tractum harenis in
magna quantitate cooperta est. Sub quibus iacens pie uirginis Agnetis subsidium
inuocabat. Et nautis tandem superuenientibus, de harenis quasi de loco
sepulcri incolumis est extracta.
Alia uirgo, nomine Cristina, filia (206v) Gotfridi procuratoris
fratrum minorum de Praga, uice quadam infirmitate grauata totum corpus
habebat ceruleo siue croceo colore perfusum, ita quod omnes qui [e]am
intuebantur propter tam horrendam inmutacionem coloris de uita ipsius desperabant.
Illa quoque, de humana ope desperans, ad Agnetis suffragia se conuertit,
rogitando cum lacrimis, ut eam suis sacris meritis ex hac egritudine liberaret,
firma sponsione se constringens, si uiueret, in castitate transageret dies
suos. Mira res! Virgo a uirgine inuocata deuote celerem obtinet remedii
salutaris effectum, eamque regine uirginum sectatricem. Mox (207r)
enim ab infirmitate sanata, religiosum habitum suscepit, & quod ore
uouerat opere solerter impleuit.
Mulier quedam coniunx Martini ciuis Pragensis dicti de Egra, diebus
pluribus in puerperio laborando, fetum euadere non ualebat. Et mittens
ad fratres minores, quibus erat amore Cristi deuota, suppliciter flagitabat
ut aliquam rem qua uenerabilis virgo Cristi usa fuit sibi a sororibus impetrarent,
quam apud se absque scrupulo consciencie infra tempus egritudinis gestare
ualeret. Obtinent dicti fratres unum cingulum, de quo corpus illius post
mortem tactum fuit. Quo cum paciens cincta (207v) fuisset, inuocando
uirginis piissime suffragium, eius interuenientibus meritis ilico infantem
peperit, salua prolis & proprii corporis sospitate.
Una quedam, nomine Dobroslana, de contrata Slauensi, Pragensis dyocesis,
magna matricis infirmitate grauata, & iam pene deficiens pre dolore,
diebus & noctibus lamentabiles dabat uoces. Tandem de consilio fratrum
minorum misit in Pragam ad sorores, instanter petendo ut sibi de uino in
quo propter infirmos assidue rogantes tincte fuerant reliquie uirginis
Agnetis, aliquantulum mitterent propter deum. Quod allatum postquam gustasset,
recepit omnimodam sanitatem.
(208r) Nobilis quidam regni Bohemie, nomine Tatzo, habens
intra guttur quoddam apostema, petiuit humiliter fratres minores in Praga,
ut eum aliquibus reliquiis Sancte Agnetis consignarent. Fratres uero capillos
ipsius uirginis in uino intingentes, collum pacientis uino predicto linierunt
& residuum bibere suaserunt, consulentes nichilominus quod uotum aliquod
ad honorem dei sueque ancille Agnetis uoueret, & pauperibus elemosinas
largiretur. Qui cum non solum ea que sibi suasa fuerunt deuote fecisset,
sed eciam plura hiis super[erog]asset, perfecte curacionis munus
adeptus est.
(208v) Alius multum nobilis dominus Linko de Duba passione
squinancie frequenter uexabatur, tam grauiter quod propter doloris uehemenciam
linguam supra pectus turpiter exponebat. Cumque nullo medicine remedio
eidem posset subueniri, de consilio sororum ordinis Sancte Clare in Praga
consanguinearum suarum vinum in quo ossa beate Agnetis lota fuerunt cum
deuocione potauit, & nunquam deinceps memoratam pertulit passionem.
Iuuenis quidam, nomine Vencezlaus, notarius cuiusdam militis nomine
Protywerzonis in Bohemia, grandem in gutture paciebatur dolorem, racione
cuius nec unum uerbum proferre ualebat. Perductus tandem per dominum suum
ad fratres minores in (209r) Praga, nutibus cepit exposcere
quod cum reliquiis signaretur. Dominus autem ipsius nutus eius non intelligentibus
dixit "Ipse innuit & ego instanter peto, ut de reliquiis beate Agnetis
si quas habetis dolorem ipsius tangatis, quia per hoc sperat se totaliter
liberari". Properat subito unus de fratribus et capillos uirginis quos
ob deuocionem seruabat attulit reuerenter, & intingens in aquam collum
eius liniuit, terque cruce signauit in honore deifice trinitatis, et quidquid
de aqua remanserat ebibere iussit. Qua difficulter potata, aliquod enim
diebus cibum non sumpserat neque potum, statim uocem emisit (209v)
ad modum ouis balantis. Quam cum tercio emisisset, debilitari cepit &
sudare, et post modicam quietem in uerba exultacionis prorupit dicens "Benedictus
sit dominus noster Jhesus Cristus, qui me peccatorem per sanctam Agnetem
uirginem liberauit," Statimque equo ascenso cum domino suo incolumis &
letus abscessit.
Simili modo quidam uir Marzitus, nomine Hoholitz, Pragensis dyocesis,
per octo dierum spacium propter grauissimam gutturis passionem nec unum
uerbum proferre ualebat, sed lamenta[bi]les rugitus doloris expressiuos.
Cumque de capillis sancte Agnetis bibisset, nocte sequenti apparuit ei
uirgo predicta in habitu sororum (210r) ordinis sancte Clare,
et dixit se esse sanctam Agnetem, et duobus digitis in os eius usque ad
locum doloris inmissis, omnem dolorem tactu manus sue propulsauit.
Quodam tempore fluuio nomine Uulcana supra quem situm est monasterium
sororum in Praga nimium inundante, aqua predictarum sororum monasterium
ingrediens, eciam locum sepulture uirginis Cristi repleuit. Cessante inundacione
soror Margareta, filia Jacobi ciuis Pragensis, aquam de sepulcro hauriens,
multo tempore seruauit incorruptam, que multis extitit remedium salutare
contra multimodas passiones. Quidam namque uir Albertus nomine & soror
eius Ely(210v)zabet in ciuitate Pragensi in morte decumbentes,
haustu aque predicte totaliter a periculo mortis liberati sunt. Et multi
alii a diuersis egritudinibus liberati. Propter tales autem inundaciones
que frequenter ibi contingunt timentes sorores omnes reliquias uirginis
incinerari debere, ossa ipsius de sepulcro leuantes lota in uino per manus
fratrum sacerdotum cum magna reuerencia in archa lignea condiderunt. Predictum
autem uinum per annum in cina conseruatum nec colorem nec saporem mutauit,
& multis egris bibentibus prestitit medelam salutis, sicut de aliquibus
superius est expressum.
(211r) Nobilis quidam de Bohemia, dictus Marquardus de Wlassym,
habitis capillis Agnetis uirginis a quadam sorore ordinis Sancte Clare
de Praga, in ciuitate sua Wlassym multos febricitantes reperiens, aliquos
quidem de predictis capillis bibere fecit, alios autem tantummodo eisdem
capillis benedixit et quindecim ex illis meritis famule Cristi a vi febrium
liberati sunt.
Soror Constancia que post mortem sancte Agnetis pluribus annis excursis
monasterii ipsius extitit abbatissa, ante mortem prefate uirginis gloriose
pluribus accessionibus febrilibus grauata, in die tandem defunc(211v)cionis
ipsius plus solito cepit uexari, ita quod quasi tenebrescebat ante oculos
eius, et totum corpus ipsius nimium erat ponderosum. Cumque sorores dixissent
gracias in choro post prandium, illa ueniens procidit iuxta feretrum in
quo corpus uirginis Cristi iacebat, ipsius merita inuocando, ut cum aliis
sororibus pro anima eius nocte sequenti legere psalterium posset. Surgens
autem ab oracione nullum dolorem sensit, nullumque grauamen, & quod
facere decreuerat, effectui mancipauit.
Alia soror, nomine Agnes de Sberzkowitz, que eciam post mortem alme
uirginis sororum monasterii eius fuit abbatissa pluribus (212r)
annis, ante quam gereret dictum officium, grauissimam paralisim in cubito
manus dextere perpessa est, in tantum quod eadem manu nichil poterat operari,
sed continue portabat alligatam in sinu cum corda. Die autem quadam inueniens
archam ligneam in qua corpus uirginis iacuerat, petiuit unam de sororibus
ut eam iuuaret exponere manum dolorosam de sinu, quia nunquam inponi poterat
uel exponi sine magno pacientis dolore pariter et clamore. Cumque dictam
manum prefate arche ut poterat applicuisset, omni dolore semoto, restituta
est usui & pristine sanitati.
Qvedam nobilis domina, nomine Scolasti(212v)ca, consors domini
Habhardi de Zyrotin in Bohemia, dum adhuc Agnes felicissima in carne degeret,
massam quandam in latere sinistro diu pertulit ex malorum coadunacione
humorum. Quam per diuersa medicorum remedia euadere non ualens, cum auia
sua, domina Scolastica de Sternberk que licenciam habebat monasterium sororum
intrandi, claustrum in quo uirgo Cristi degebat ingrediens pia calliditate
temptabat latus suum morbidum lateri uirginali iungere, sperans se ipsius
contactu cupitam recipere sanitatem. Quod & factum est. Volens enim
ab ancilla Cristi licenciari recedendo, fuit eam amplexata, in quo (213r)
amplexu passionatum latus lateri eius ut potuit coniunxit, & quam nec
herba nec malagina sanauerat, antequam de monasterio exisset sensit se
omnino mirifica dei uirtute sanatam. Et ut accepti beneficii gratitudinem
demonstraret, egrediens de monasterio statim audientibus pluribus hominibus
fide dignis uiue uocis oraculo fatebatur per merita eximie uirginis se
a morbo grauissimo liberatam.
Alia domina clari generis, Ostyrhildis nomine, coniunx domini Iobozlai
de Sternberk, morbum qui fistula dicitur pluribus annis perpessa est. Audiens
autem per merita beate Agnetis homines a diuersis egritudinibus liberari,
totam se (213v) contulit ad eius suffragia, ieiuniis & oracionibus
et elemosinis imploranda deum ob reuerencia ancille Cristi uotum emittens,
ab omni dolore quem assidue passa fuerat sensit se immunem: sed aperturam
fistule cernens omnino sanata[m], deo & gloriose uirgini Agneti
gracias agens copiosas, uotum suum exsoluit.
Quedam alia domina, consors domini Inladote de territorio Luchomericensi,
annis pluribus fluxu sanguinis fatigata, in exaltacione sancte crucis ad
monasterium in quo corpus sancte Agnetis requiescit peruenit; et cum multe
uirtutes et curaciones uariarum infirmitatum ad inuocacionem uirginis Cristi
patrate, coram multitudine que tunc confluxerat (214r) recitarentur,
ad eius suffragia cuius audiebat magnalia se conuertit. Cum ad honorem
eius uotum in corde suo fecisset, continuo a profluuio sanguinis liberata,
miraculum in se gestum ibidem protestans, multos audientes ad benedicendum
& laudandum in sanctis suis dominum incitauit.
Soror Donika, ordinis sancte Clare de Praga, filia Domaslai Desquotz,
quadam uice sororem que in coquina pro ceteris sororibus cibos parabat
quantum poterat adiuuabat. Cumque uellet aquam fundere in cacabum qui super
ignem pendebat, casu in ignem corruit secundum longum, et cadendo simulque
in igne iacendo clamabat, "Sancta Agnes, adiuua (214v) me!"
Surgens autem de voracibus flammis, nullum adustionis uestigium in uestimentis
suis habuit, nec in corpore aliquam pertulit lesionem.
Sedes supra quam uirgo Cristi sederat frequenter, ardente quadam vice
domo in qua tunc stabat sedes predicta, modicum quidem in una sui parte
adusta in medio magnarum flamarum mansit inconbusta, que usque hodie in
memoriam huius facti conseruatur.
Quadam uice fluuius que circa monasterium sororum in Praga in tantum
inundauerat, quod magnam partem monasterii & capellam in qua corpus
sancte Agnetis fuerat tumulatum pro magna sui parte reple(215r)uit.
Cumque una de sororibus nomine Elyzabet, filia domini Alberti de Lubressitz
ad prefatam capellam cicius peruenisset, uolens extrahere de sepulcro casulam
ligneam in qua erant ossa uirginis recondita, casu in aquam lapsa, totaliter
cooperta est aquis. Vna autem de sororibus, nomine Sdinka Paulitonis, corda
eidem porrecta ipsam de aquis exire adiuuit. Cumque egressa fuisset nullum
humiditatis uestigium apparuit in corpore eius uel in ueste, quod utique
meritis sancte Agnetis factum esse credendum est.
Alia soror, nomine Iunka de Bessan, cum sancta Agnetis adhuc staret
insepultum, de pollice pedis ipsius, sororibus absentibus unguem pre(215v)cidere
uoluit et causa deuocionis seruare. Quod cum facere cepisset, sanguis fortissime
cepit manare. Que nimium perterrita, sanguinem panno lineo abstergebat,
ita quod magnam partem ipsius dicto sanguine rubricauit, qui postea meritis
eximie uirginis multis infirmitatibus extitit remedium salutare. Timens
autem predicta soror de prefato fluxu sanguinis nimium reprehendi &
turbari, procidit cum alia sorore iuxta feretrum, orans misericordem dominum
et uirginem piam ut predictum fluxum sistere dignaretur, quod et factum
est.
Sunt quidem & alia multa signa que per huius gloriose (216r)
uirginis merita dominus operari dignatus est, non solum in infirmantibus
sed eciam in rebus perditis ut recuperentur adiuuando, et cunctis ad se
clamantibus misericorditer sucurrendo. Predicta uero idcirco a me pauca
sub compendio sunt transcursa, ut digniores & periciores laudatores
occasionem habeant plura si uoluerint ad laudem dei ac huius illustrissime
uirginis apponendi.
PRECACIO.
Eya, uirgo benigna, que in littore celestis patrie secura in stacione
letaris, intue minimum ac uilissimum seruorum dei, qui gesta tua gloriosa
balbuciendo utrumque depromsi, oculis miseracionis intendas cum (216v)
ceteris tibi deuotis, ut qui adhuc miseri in mari turbulento uersamur et
procellosas eius uoragines corporis ratem trahentes ignoramus an ad soliditatem
littoris peruenire possimus, tuis sanctissimis precibus de lacu miserie
et de luto fecis educas, ne nos demergat tempestas aque multimoda scilicet
tribulacio, neque dampnacionis eterne absorbeat nos profundum. Ora regem
maiestatis, cuius nunc iocundissima frueris uisione, ut in fluctibus huius
pelagi potenti sua dextera nos gubernare dignetur, quatenus inter Caribdim
& Scillam per medium sic tendamus, ut utroque periculo euitato salua
naui & mercibus ad (217r) portum felicitatis perpetue securi
pertingere ualeamus. Quod tuis sacris meritis & precibus ipse nobis
prestare dignetur, qui est deus benedictus laudabilis & gloriosus in
secula seculorum. Amen.
Cristo deuota uirgo domina Agnes, soror Vencezlai quarti regis Bohemie,
suscepit ordinem sancti Francisci: ad cuius imitacionem, sicut pater sanctus
Franciscus sub typo trium ordinum tres ecclesias erexit, ita ipsa tres
sollempnes ecclesias construxit in Praga. Primam uidelicet in honore saluatoris
omnium, in qua se cum sororibus suis recollegit. Secundam in honore sancte
dei genitricis Marie et beati Francisci pro fratribus minoribus iuxta se
diuina sibi & sororibus ordinis Sancte Clare ministrantibus. (217v)
Terciam in hospitali suo eciam in honore sancti Francisci pro ordine cruciferorum
tunc de nouo per fratres minores de mandato ipsius domine Agnetis creato,
uidelicet cruciferis stelliferis quibus ipsum hospitale copiosissime de
propriis bonis regalibus dotatum conmisit, ut ipsi debilibus & infirmis
& omnibus miseris personis ibi receptis, tam in temporalibus quam in
spiritualibus, fideliter necessaria ministrarent.
|
|