Vitalis Blesensis
ca. 1120 - post 1175
|
Geta
ca. 1150
Textus:«Geta» in: Early Mysteries, and Other Latin Poemsof the Twelfth and Thirteenth Centuriesed.: Thomas Wright, London: J. R. Smith, 1844Facsimile: Google
|
____________________________________________________________
|
|
[79] |
Geta.
―――――――――
Graecorum studia nimiumque diuque secutusAmphitryon aberat, et sibi Geta comes.Intrat ad Almenam ficto Saturnius ore,Cui comes Arcas erat. Credidit esse virum.Geta redit tandem, praemissus ab Amphitryone:Arcadis ille dolis se putat esse nichil.Se dolet esse nichil, et ab Arcade lusus abibat;Visa refert domino; vir dolet; arma parant.Laetus abit socio pater Arcade; quaeritur ille; |
10 | Moechus abest, gaudent; lis cadit, ira tepet.
Carmina composuit, voluitque placere poeta;Fallitur hoc studio; carmina nulla placent.Carmina nulla placent, quaeruntur seria cunctis;Quemlibet immodicus alligat aeris amor.Vincit amor census, et nummis carmina cedunt,Multa licet sapias, re sine nullus eris.Si quem scripta juvant, scriptis tamen invidet ille,Et laudans veteres nescit habere novos.Utilius tacuisse foret, quam scribere versus; |
20 | Scriptor enim pretio, scriptaque laude carent.Quem juvat iste labor, soli sibi scriptitet ille;Et sibi pulcher erit, et sua solus amet.
Ardet in Almenam Saturnius, atque beatumAmphitryona probans, se dolet esse Jovem.«Et quid,» ait, «coetus superum Jove patre superbit?Nam superum pater est Amphitryone minor.»Exieratque pater; caducifer obvius ibatNuncius; «optato,» Jupiter inquit, «ades. –Uror in Almenam, nec eam tamen uro, sed utar |
30 | Tempore, sponsus abest, utar et ipse loco.Jupiter Almenae studeat thalamo, vir AthenisPhilosophetur; amet Jupiter, ille legat.Disputet Amphitryon et fallat Jupiter; artesHic colat, Almenam Jupiter ipse suam. [80]Jam parat et reditus, ergo prior indue Geta,Induet ipse tuus Amphitryona pater.»Sustinuere dei mortales sumere vultus;Fit pater Amphitryon, Getaque natus erat.
Nunciat Almenae variis rumoribus acta |
40 | Fama viri reditum, famaque juvit eam.Ad reditum domini domus exultare jubetur;Atria vestit ebur, purpura lata toros.Arridet thalamus positoque refulgerat auro,Absentis surgunt Amphitryonis opes.Gaudia testatur dominae nitor, atque superbaSignificat domui veste redire virum.Arte jacent crines, auro quoque dextra superbit,Pingit et haec vultus, vivit in arte decor.Sic alias vincit, sic a se vincitur ipsa: |
50 | Fit nova plusque decens, plus placet ergo Jovi.
«Nunc age, nate, veni;» clamat Saturnius, «ecceQuanta sit Almena, quam bona, quamque decens!Quam melior Junone mea; mea sidera vincit:Praeradiat stellis, obtenebratque diem.Sic placet illa michi: sic exeat obvia nobis,Inque suo subeat Amphitryone Jovem.»Deseritur coelum; vernali mitis odoreRespiravit humus, sensit adesse deum.
Gaudeat Almena: vir adest suus; ecce recurrens |
60 | Ingeminat fama, jurat adesse rates.«Ecce meus redit Amphitryon; cito, Birria, surge;»Dixerat Almena; clamat: at ille tacet.
Birria sic secum: «clamet licet illa, taceto:Haec vigilet, dormi; cursitet illa, jace.Hos habeat ludus, labor hos, te, Birria, sompnus;Quicquid agant alii, sit labor iste tuus.»
Sic iterum Almena; «propera michi, Birria, surge.»Nil valuere preces; addidit ergo minas.Paruit ille minis; cui sic hera, «litus adito, |
70 | Vela nota, naves prospice, visa refer.Vera ne sit, sed vera utinam, nec falsa sit oroFama, redire probans Amphitryona meum.
Sic hera. Sic servus: «ha ! Birria, quanta juberis,Audaces etiam terruit unda maris.Litore dum stabo, refugis ne fluctibus undaMe ferat in praeceps, ipse cavebo michi.Birria, tunc ires nulli plorandus in aequor;Quid tunc Amphitryon? Birria nullus erat.Vae pedibus laterique meo! gravis est via, longum |
80 | Est iter ad naves, non rediturus eo. [81]Seu redeam, seu non, Almena audito, redibitAmphitryon noster, si rediturus exit.»Congeminans irata minas, eat, imperat: «ibo,»Inquit, «at ut redeam quaeso precare deos.»Hic abit, haec orat: «Assis, bone Jupiter,» inquit,Cui Getam simulans intulit Arcas, «adest.»Intrat hic in Getam, subit alter in Amphitryonem;«Salva sit Almena!» Jupiter inquit ovans.«Salvus et Amphitryon!» Almena subintulit, ergo. |
90 | Oscula multiplicant, dant iterantque data.Temperat Almena, castigat et oscula blande,Et sua virgineo verba pudore domat.Luxuriat deus, ore premens os lambit hiulco,Et moechum sapiunt oscula, verba Jovem.Impendet collo Jovis illa premitque beatoPondere colla dei: sic amat ille premi.«Non equidem mage laeta Jovem complecterer ipsum.» –Dixerat, atque Jovem comparat illa Jovi.Oscula confundunt: jam Jupiter acrius ardet; |
100 | «Claude fores, Geta,» dixit, «et obde seram.Nautae si veniant, hominum genus arte repellas;Nemo fores subeat: janua limen amet.Nos habeat thalamus secretior.» Annuit Arcas.Hos recipit thalamus; obserat ille fores.Ipsa loci facies invitat ad oscula quemque;Jam mora nulla placet, jungit utrumque torus.
Birria carpit iter, lento pede claudus; iniquasAtque graves queritur asperitate vias.Imputat ille viae, quod sit piger: «heu michi!» dixit, |
110 | «Auferet ecce meos haec via dura pedes.Ad mala natus ego crucior, dum cuncta quiescunt;Vae tibi! femineo quisquis adacte jugo!Femina vult sudare suos didicitque jubere;Poena tenet famulos, innovat illa cutem.Moechus ut introeat, mentitur adesse maritum;Ne videas moechos, Birria, pulsus abis.Jam redeo, quaeram quid agat, deprensa timebit,Supprimet illa (timens verbera) verba, minas.»Sic ait, atque redit; dubitat, deliberat, haeret. |
120 | Sic iterum secum: «non sapienter ago.Crimina dant animos, odium deprensa fovebit:Birria, quicquid agat, semper iniquus erit.Credulus uxori vir erit; mala femina; fictoCrimine dampnabor; sic cruce visa luam.»Impositum repetatur iter: «labor instat, eundumEst michi, secretam, Birria, perge viam. [82]Hac iter, hac ito, ne Geta sit obvius ille,Qui mea letifero pondere colla domet.Geta precor pereat, homo natus pondera ferre; |
130 | Pondera portet equus, Birria vivat homo.»
Intrarat portus, ventis ereptus et undis,Amphitryon, laetus litora nota terens.Regnat amor castus in pectore conjugis illi.Geta vocatus adest; et cito dixit ei, –«Tolle libros, praecurre domum, salvere jubetoAlmenam, reditu gaudeat illa meo.Pars est salva mei, salvetur et altera quaeso,Pendet ab illius nostra salute salus.»
Geta favet, tollitque libros, praenuntius ibat; |
140 | Birria carpit iter, Geta videtur ei.«Heu! Geta est,» inquit; «perii! quodcunque verebarAccidit; heu! quantum, quam bene portat onus!Pondere sub tanto sudaret maximus Atlas:Hoc humeris nostris impositurus erit.
Ecce caverna subest: lateam dum transeat ille;Post iter aggrediar.» Dixerat, atque latet.
Providet hunc Geta, qui longe noverat illum;Quo lateat, notat hic, dissimulatque tamen.Substitit ad caveam; furca subeunte bicorni |
150 | Dum sustentat onus, sic ait ille sibi:«Vae scapulis humerisque meis! vae pondere presso!Colla fatigat onus, et via longa pedes.Sed, quid in occursum non exit Birria Getae?Penderet collo sarcina nostra suo.Fasce sub hoc caderet jam Birria.» Birria secum:«Profuerat multum sic latuisse tibi.»Continuat Geta: «Vae! vae michi!» dixit, «AthenisDicere longa mora est quae mala quotve tuli.Me frigus, me longa fames, sitis aspera, sompni |
160 | Nocte breves, miseri perdomuere cibi.Non primo vivebat herus, sed pane secundo;Qui me pascebat vix quoque quartus erat.Sed pretium poenae miranda sophismata porto,Jamque probare scio quod sit asellus homo.Dum michi me reddent patinae, focus, uncta popina,Hos asinos, illos esse probabo boves,Sum logicus, faciam quaevis animalia cunctos;Birria, qui nimis est lentus, asellus erit.»Birria sic secum: «Quid? Birria net asellus? |
170 | Quod natura dedit, auferet iste michi?»Birria sic Getae: «quaecunque problemata solves,Respondebis, erit Birria semper homo.» [83]
[G.] «Hoc etiam didici, quod res nequit ulla perire:Quod semel est aliquid, hoc nequit esse nichil.Cui semel esse datur, nunquam non esse licebit;Sed faciem mutat, et novat esse suum.Sic nequeo non esse.» Sibi tunc Birria: «GetaVivet in aeternum, si modo vera refert!»
[G.] «Omnia mors tollit; doctum cecidisse Platonem, |
180 | Atque ipsum Socratem subcubuisse ferunt.Fama mei vivet, sed et hoc quoque morte peribit.Omnia mors delet, omnia morte cadunt.»[B.] «Dissidet iste sibi; modo fine carere probabatOmnia; cuncta modo morte perire dolet.»[G.] «Ibo: sed hei! quid in hoc strepit et submurmurat antro?En lepus est! hercle, praeda decora viro!Utar ego saxis, quia non michi retia praesto;Furcula pro reti, sint vice saxa canum.Exeat aut lateat, saxis mea praeda peribit, |
190 | Ditabit mensam praeda reperta meam.»
[B.] «Vae michi! quid latui? mortem vitare volebam,Jam moriar: volui vivere, vita fugit.Ha! volui tutus nimis esse: perenne latebo,Et fiet tumulus ista caverna michi.Vae! quia non tacui, nunc, a me proditus ipso,Ne moriar timeo, qui bene tutus eram.»Geta premit saxis, inculcat et ictibus ictus,Et veniam timida Birria voce rogat.«Birria sum, mi Geta, precor michi parcito, amicum |
200 | Nulla viro laus est sic lapidare suum.Geta, teneto manus: tuus est hic Birria.» «Non esBirria,» Geta refert. Jurat hic, ille negat.Instat hic; hic clamat: «non mentior, hercule! notusSum tibi, me sola noscere voce potes.Birria sum, mi Geta, tuus; tua saxa repone,Vivat ut obsequio Birria, Geta, tuo.»«Ergo capud profer.» «Jam profero, saxa repone,Ne capud hoc pereat per tua saxa meum.»Cessat hic, hic exit! Cui Geta : «quid ergo latebas? |
210 | Posset ab incauto mors tibi saeva dari.»[B.] « Quis dedit hoc Getae lapidare latentia quaeque?Luna latet cum vult, Birria quando potest.»
[G.] «I citus ad naves, et quae modo pondera restantTolle, manent humeros pondera magna tuos.Vel mea, si mavis, haec pondera tantula ferre.» –[B.] «Tantula! quis tanta pondera ferre queat?»[G.] «O quanto majora feres! quo fasce premeris!»Et fascem ostendens, «hoc leve pondus,» ait. [84]
Cum leve vel nullum pondus te ferre queraris, |
220 | Cur ea non defers viribus apta tuis?
Dixerat Amphitryon michi maxima ferre volenti,Accipies pondus hoc leve, Geta, tibi,
Birria magna ferat, quem reddunt otia fortem;Nam fortes humeros grande decebit onus.»[B.] «Birria cogetur montes transferre.» [G.] «TenetoErgo meum.» [B.] «Quod fers tu tibi pondus habe.Si nequeo vitare, valet differre laborem.»Discedunt; litus hic petit, ille domum.Geta domum properat, gaudet loca nota videre; |
230 | Gaudia dinumerans sic breve reddit iter.«Gaude, Geta, tui jam praeteriere labores;Otia jam redeunt, jam tibi parta quies.Assurgent Getae venienti Santia, Sanga,Davus, et applaudet cetera turba comes.Accrescet nomen michi, dicar Geta magister;Terrebit cunctos nominis umbra mei.Magnus et in tota venerabilis ipse popina,Jam liber servos magna docebo meos.Sed quid in occursum non est Almena? quid autem |
240 | Janua clausa michi est, et silet ipsa domus?Ad primam vocem pandetur janua Getae,Vel minimo digito jam reserabo fores.Multa fero quibus ipsa placet sibi femina; peplumMittitur Almenae, zona, monile, chlamys.Cultu forma nitet, hac femina dote superbit;Hac placet ipsa viro, plus tamen ipsa sibi.»Accedit, pulsatque fores, clausaeque quiescunt.Obstupet ille, domus atria voce replet.«Exeat Almena, pandatur janua Getae, |
250 | Exeat, et videat Amphitryona suum.»
Arcas adest foribus, Getam mentitur, eratquePersimilis Getae corpore, voce magis.«Jam thalamum tenet Amphitryon, tenet ostia Geta;Quisquis es,» inquit, «abi.» Dixerat; ille stupet.Terruerat Getam simulata probatio vocis;Astitit a foribus, et sibi moestus ait:«Qui loquitur mecum voce est et corpore Geta;Voce loqui Getae quis nisi Geta potest?Sed logici memorant, quod vox est una duorum, |
260 | Atque duos nomen significabit idem.»Dixerat atque domum circumspicit undique clausam;Omnia clausa videt, cunctaque clausa silent.Admirans stetit ante fores, et «quisquis es,» inquit,«Pande fores, reseres ostia, Geta redit.» [85]
«Jam rediit Geta,» deus intulit, «AmphitryonqueIn thalamo gaudet conjugis esse suae.Birria jam rediit, quem dum latitaret in antro,Terruerantque minae saxaque missa manu.Supprime clamorem, sine jam requiescere fessos, |
270 | Fessis post onera fit mage grata quies.»Geta suum nomen novit, nec clausa recludit,Ad nomen Getae janua clausa silet.Obstupuit, retroque pedem tulit, «heu michi!» dicens,«Hunc verum Getam factaque voxque probant.Numquid aberravi? numquid modo Birria missusAut citius rediit; vel breviore via?Est ego qui mecum loquitur; sed nescio fiatQua ratione duo, qui prius unus erat.Omne quod est, unum est; sed non sum qui loquor unus; |
280 | Ergo nichil Geta est, nec nichil esse potest.Unus eram, clausa cum primum ad limina voceIntonui, sed me reddidit ille michi.Respondine michi? vocemne per eccho relatam,Ut solet in silvis, reddidit illa domus?Janua me dudum reserato cardine cepit?Quid loquor? ut subeam, proh furor! intus ego.Accedam, quaeram, quo sit pede, dente, capillo;An sicud voce, corpore sic sit ego.Quaeram de factis, de moribus, est metuendum |
290 | Non leve ne Geta sit duo, sitve nichil.»Instat, et ut frangat illata repagula postiConcutit irata limina clausa manu.Clamat, «ades, qui voce refers et corpore Getam,Postibus oppositas queso repelle seras.Ut videam, non ut subeam, fore semireclusa,Aemula si tibi sint vultibus ora meis.
«Non sic,» Arcas ait, «non est leve fallere GetamCuilibet, intrare vi nequis, arte paras.»Hic rogat, ille negat; hic instat, at ille repellit; |
300 | Viribus utuntur, fortior Arcas adest.Jurgia commiscent, postique adnixus inanesFundit in oppositum tristis uterque minas.Clamat Geta, « Seram posti ni dempseris ultro,Pessime, jam vires noveris, hercle, meas.Deme seram posti, scelus improbe! ni cito pandas,Protinus opposito janua fuste cadet.Turpe michi cumulare preces, qui cogere possum.Quid facis, Almena? surge, reclude domum.
Turpe fit uxori non bccursare marito; |
310 | vir redit ecce tuus, lijnina Geta tenet. [86]En tuus Amphitryon; jubeas cito clausa recludi;Introitum Getae furcifer iste negat.»
[A.] «Exagitent male me superi, si turpe quid audes;Tu sapies, Geta quid queat,» Arcas ait.[G.] «Janua fuste cadet.» [A.] «Ergo cadet et tua cervix;Effuge, terribili rudere voce sinas.Mene putas terrere minis? injuria portaeFacta redundabit in capud, hercle, tuum.»Geta timet, ponitque minas; ope Geta minandi |
320 | Lusus, ad assuetas confugit inde preces.«Dic,» ait, «oro, tui quis sit color et modus oris,Et membris proprias omnibus adde notas.Singula percurre, quia multum scire laboro,Quisquam prater me si fore possit ego.»Arcas ait contra: «dicam, modo namque precaris,Non tumidis verbis, sed prece vincor ego.Principio ut sapias, Getam te credere noli,Nec puto quod credas, sed cito crede michi.Non alium Getam, nisi me, modo Graecia novit: |
330 | Fallere me quaeris nomine nempe meo.Solus ego Geta; nunc accipe, quis color et quaeForma michi, quae sint singula membra michi.
Totus inaudita foedaque nigredine dampnor,Atque color membris omnibus unus inest.Dum velud Aethiopes, aut quales India mittit,Aeterna scabie scinditur atra cutis.Hirsutum capud est, et cinctum crine caprino,Frons brevis et naris longa, rubent oculi.Menta genasque tegit et obumbrat silva pilorum, |
340 | Collaque longa michi sunt humerique breves.Sic tumeo ventre, quod dicor hydropicus esse,Atque meus stomachus nescit habere modum;Zonaque nulla potest hunc castigare tumorem,Cum pane absorptis dum tumet alvus aquis.Deest spatium lateri, deest renibus; hispida cruraSunt michi, quae scabies ut sua regna tenet.Sed michi quae crebro singultu colligit iram,Ad curtum mentum tenditur usque genu.Tibia curta michi, sed grossa, pedesque recurvi, |
350 | Ut pedibus solea nulla sit apta meis.Cuique sat est me nosse semel, Getam que videntesFastidit, nec eos me repetisse juvat.»
Miratur Geta, qualis sit; spectat et audit;Singula perspiciens, taliter esse videt.«Dic, age, quo pacto, quibus artibus AmphitryonemFallis, ut et factis sis ego, simque nichil.» [87]
«Furta dolosque meos audi,» Caducifer inquit,«Ut jures Getam me fore, teque nichil.Et quamvis turpis Geta, qua gaudet amari, |
360 | Scire velis causam; turpis et illa quidem,Causa subest: moechor; nunquam placata priapoSemper inest rabies et modus absque modo.Ut verum fatear, non Geta, sed inguen amatur;Si qua meos vultus non amat, inguen amat;Quas hostes vultus, inguen michi reddit amicas:Sic ut totus amer pars facit una mei.Fallo senem, minuo commissa, recondita furor,Furtivisque opibus Thaida pasco meam.Nulla manus Getae tenuit sera, dissipo quaeque |
370 | Prodigus et larga non mea dono manu.Lenio muneribus quam vultu terreo turpi;Si dare multa potes, quicquid avebis habes.Accipe nunc iterum quae gessi nuper Athenis,Ut fore me Getam per mea facta probes.Amphitryona scholae, Getam sua Thais habebat:Dum muto patriam, Thaida quaero novam;Thaidas exquiro, quarum bona copia Getae:Vinco muneribus, munere vincit amor.Dumque sopore gravatur herus, castigo crumenam, |
380 | Et minuo numerum, sic tumet illa minus.Saepe crucem merui, merui persaepe catenas;Aspera saepe tuli verbera, saepe minas.Nuper ego (sed ades, ne forte quis audiat illud)Incolumi cista bina talenta tuli.Clavis adulterio feci mea furta latere;Est leve deliros fallere posse senes.Si mea me fallit fraus, et deprendor in actu,Nota nego, tester numina, juro deos.Non dubito superos testes adducere falsos: |
390 | Nil audet magnum, qui putat esse deos.»«Jam satis est, Geta es,» respondet Geta, stupetque,Dicta recognoscit, et fore nota dolet.«Sis ego,» respondit, «ego sum nichil,» atque recedit,Quaque via laetus venerat ante, redit.
Solus abit, secum queritur: «vae ! vae michi!» dixit,«Vae michi! qui fueram, quomodo fio nichil?Geta, quid esse potes? es homo; non, hercule; namqueSi quis homo Geta, quis nisi Geta foret?Sum Plato? me forsan artes fecere Platonem; |
400 | Geta quidem non sum, Getaque dicor ego.Si non sum Geta, nec debeo Geta vocari;Geta vocabar ego; quod michi nomen erit. [88]Nomen erit nullum, quia sum nichil. – Hei michi! nil sum?Jam loquor et videor, tangor et ipse manu.»Seque manu tangens, sic intulit: «Hercule, tangor;Quodque valet tangi non erit, hercle, nichil.Est aliquid quodcunque fuit, nec desinet esse;Est etiam semper, cui datur esse semel.Sic sum, sic non sum; pereat dialectica, per quam |
410 | Sic perii penitus; nunc scio, scire nocet.Cum didicit Geta logicam, tunc desinit esse:Quaeque boves alios, me facit esse nichil.Sic in me gravius experta sophismata, mutansTantum alios, michimet abstulit esse meum.Vae logicis! si sic est omnibus: heus! redit ecceAmphitryon, miror an sit et ipse nichil.Et venit et nichil est; poteritne quod est nichil ire?Hercule, cuncta suas deseruere vias.Reddidit insanum de me dialectica stulto: |
420 | Geta sit an non sit, Geta probare potest.Sum, si me salvere jubet sub nomine Getae;Si taceat, perii.» Dixerat, atque silet.
Amphitryon relegebat iter; sequitur praeeuntemVix quoque sub nimio Birria fasce gemens.Dum videt hic Getam, «proh! maxime Jupiter!» inquit,«Quid sibi vult Geta? qua ratione redit?Significat dampnum Getae citus iste recursus,Fac, bona Juno, precor, nunciet ille bona.Ne mortem nati, vel casum conjugis aegrae |
430 | Afferat hic vereor; ora dolentis habet.Turbor in aspectu: – date, numina, ne sine proleDicar, et in magna parte perisse mei.
Quid taceo? quaeram.» Sic dixit, et occupat illum:«Dic age, dic, Geta, quid mea cura facit?Stamus, an occidimus? periine in conjuge fida?An vivit quod amo?» – Geta rogatus ait:«Hercule! sum Geta, quia Getam me vocat ille;Quod non est aliquid, nomen habere nequit.»Haec secum tacitus. Adjecit protinus, «Hercle! |
440 | Nuntio mira: diu est quod sumus ambo domi.Hercule! non sumus hic, rediit jam Birria, jamqueAmphitryon thalamos, ostia Geta tenet.Vera quidem, vera nimium loquor: ast ego felix!Si quaecunque loquax, omnia falsa forent.Si sis Amphitryon, a te praemissus abibam;Inveni rigidis ostia clausa seris.Insisto foribus, me Geta recedere jussit,Amphitryona probans jam rediisse domum. [89]Me michi descripsit, mea facta recensuit ille; |
450 | Quodque foret Geta, multa dedere fidem.»
Birria subridens: «accepit Graecia sanosHos,» ait, «insanos illa remisit eos.Insanire facit stultum dialectica quemvis,Ars ea sit nunquam, Birria, nota tibi.Arte carere bonum est, quae per fantasmata quaedamAut homines asinos aut nichil esse facit.Sit logicus quivis, tu, Birria, sis homo semper:His studium placeat, uncta popina tibi.»
Geta relata refert, et vix sibi credulus ipse |
460 | Miratur; movit Amphitryona dolor.«Falleris,» inquit ei, «qui te nichil esse vereris:Moechus habet thalamos, cui bene notus eras.Adsint arma michi; gladio praecingere, Geta;Birria, tela cape; vos lucra magna manent.Quos nichil esse probat, aliquid jam sentiet esse.»Jussis Geta favet, et capit arma prior.Arma parant ambo: movet hunc injuria lecti;Hic parat, ut gladio se neget esse nichil.Birria dissimulat; «satis haec,» ait, «hercule noram; |
470 | Cum petii naves, intus adulter erat.Hinc mittebar ego; nullus te, Birria, fallit;Hos agit insanos ad sua dampna furor.Hi sua bella gerant; nichil est ad proelia tutum:Si potero, nunquam Birria marte cadet.»Increpat, instat herus, clamans, «cape tela, praeito.»«Hoc me tardat onus; vos sequar,» inquit, «ego.»«Proicito potius, cadet ut deprensus adulter.»«Proiciam? dampnis addere dampna nocet.Non sumus, hercle! pares; plures sunt forsitan intus; |
480 | Nec sine vi magna captus adulter erit.Arma ferunt moechi; vos subsequar, ite priores,Ad bellum vires cominus ensis habet.Eminus absistam, quia funda saxa rotabo;Improvisa magis vulnera saepe nocent.»
Tela manu vibrant, abeunt, et multa minantur,Inque Jovem auxilium quaerit uterque Jovis.
Birria ridet eos; «unde haec audacia?» dixit;«Quis furor? o utinam nosset adulter eos!O faciles dare terga viri! si Graecia tales |
490 | Misisset quondam, nunc quoque Troja foret.Birria, si sapias, fugias prior, ultimus instes;Nil poterit justa tutius esse fuga.»
Jam minus ardebat lenito Jupiter igne;Oscula jungebat jam moderata magis; [90]«Me vocat officium; naves in litore linquiIncustoditas; Geta paretur iter!»Dixerat; Arcas adest, gaudetque suo Jove coelum;Ridet terra minus; sentit abesse deos.Stabat inornata positoque Almena decore, |
500 | Ut quae jam placuit; ostia quaeque patent.Amphitryon armatus adest; expavit ad armaFemina, et assurgit territa sponsa viro.«Et quid opus gladio? non arma, sed oscula sume,»Inquit, «non fueram sic adeunda tibi.»Lenia verba placent; armatus ad oscula venit,Jamque manu mucro labitur, ira tepet.Geta subit, reserata modo stupet ostia; moechumQuaerit ut inveniat, et reperire timet.Et quia moechus abest, fit Geta audacior inde; |
510 | Exit, et in tumidas nil metuendo minas:
«Amphitryon, quo moechus abit? satis oscula sumes;Moechus ubi est, gladio jam cadet ille meo.
Dicat et Almena, cur ostia clausa negabantIntroitum Getae.» Risit, et ista refert:«Ostia servabas, et per te clausa patebant,Et mox ad nutus clausa fuere tuos:Amphitryona meum thalamis amplexa fovebam.»Haec ad verba dolor Amphitryona movet.Oscula rumpuntur; succedunt verbera paci; |
520 | Quas modo lambebat, nunc secat ungue genas.«Hei michi! clamabat, recto modo calle venimus,Hercule! moechus erat.» «Non erat,» illa refert.«Vos equidem vidi, vel vos vidisse videbar;Luserunt animos sompnia saepe meos.»
«Sompnia sunt, hercle!» subjecit Birria; «GetaInsanit, factus stultior arte sua.Jurgia sint insana procul! succedo coquinae;Gaudeat Amphitryon, Getaque fiat homo.»Laetatur sponsa Amphitryon, nidore culinae |
530 | Birria, Geta hominem se fore; quaeque placent.
Luditur Amphitryon et sua tota domus.
Explicit Geta. |