Vitalis Blesensis
ca. 1120 - post 1175
|
Aulularia
ca. 1175
Textus:Comoediae elegiacae I: Vitalis Aululariaed.: Ernst Mühlenbach, Bonn: Weber, 1885Facsimile: Internet Archive
|
____________________________________________________________
|
|
[53] |
Aulularia.
―――――――――
ArgvmentvmCommittens ollae fragili Queruli pater aurumfecerat in titulo funeris esse fidem.it peregre. servo moriens secreta recludit.in Querulum rediens cogitat ille dolum: |
5 | fit magus utque domum Queruli expiet, hanc subit. ollatollitur. in titulo fallitur, ossa putat.redditur, inicitur laribus, confringitur, aurumfundit: adest Querulus, fusa talenta legit,mentitur servus, quia reddidit ultro, fidemque |
10 | invenit in fraude, creditur, acta placent.
PrologvsQui releget Plautum, mirabitur altera forsannomina personis quam mea scripta notant.causa subest facto, vult verba domestica versus, [54]grandia plus aequo nomina metra timent. |
15 | sic ego mutata decisave nomina feciposse pati versus; res tamen una manet.arguet hoc aliquis, mea quod comoedia fatumnominet et stellas, atque amet alta nimis.descivisse ferent, humilemque ad grandia stulte |
20 | evasisse stilum. crimina Plautus habet.absolvar culpa; Plautum sequor. et tamen ipsamateriae series exigit alta sibi.Haec mea vel Plauti comoedia nomen ab ollatraxit, sed Plauti quae fuit, illa mea est. |
25 | curtavi Plautum; Plautum haec iactura beavit;ut placeat Plautus, scripta Vitalis emunt.Amphitryon nuper, nunc Aulularia tandemsenserunt senio pressa Vitalis opem.
Iratus fatis Querulus causatur iniqui |
30 | nominis auctores et dolet esse deos.et: «quid» ait «voluere dei, cum temporis ortuinformem in formas distribuere globum?scilicet expositos fatis ut sortis amaraeureret asperitas detereretque labor. |
35 | naturae gremio melius sopita iacerent [55]omnia et in sterili matre sepulta forent.nunc labor aeternus, aeterna angustia cunctosdecoquit, ut durent esse nec esse velint.cunctis o utinam! sic sors tolerabilis esset; |
40 | sors mala si fuerit omnibus una, placet.dura minus laedunt, si sunt communia. sed curiuravere omnes in mea fata dei?natus ego ut quererer semper, Querulusque vocatus,ut vivam querulus et mea fata querar. |
45 | mira mei video praesagia nominis: audinomen: quae mea sint fata notabis eo.sum miser atque meo mea nomine nomino fata,asperitasque novi nominis omen habet.res sequitur nomen; an nomen ab omine duxi, |
50 | vel causam nomen ominis esse rear?vixissem infelix, etiam si Iulius essem;aspera mutato nomine fata manent.hoc quoque miror ego, quod cum caput exero tristis,ecce meum quovis nomen in ore sonat. |
55 | sibilat in Querulum plebecula meque secuntur,et nisi cum turba non licet ire mihi.nomen habere nocet: cum nomine sum miser ipso,sustineo invidiam nominis ipse mei.quam mala condicio paulatim venit in usus, [56] |
60 | nomina quod natis imposuere patres!at quanto melius, simul ac adolesceret aetas,nomen ad arbitrium sumere quemque sibi.qui modo sum Querulus, augusti nominis heresPlato vel Socrates Pythagorasve forem. |
65 | odi Pythagoram, quia carnibus horruit utiet sibi cognatum credidit esse suem.quam varios hominis mens anxia quaerere verumedocet errores! vera latere volunt.Iuppiter his hominum suspendit pectora curis, |
70 | ne foret ex aliqua parte beatus homo.ausus in arcana naturae inrumpere Platounum deprendit et docet esse deum.unde necessarii seriem cum duplice fatoordinis intexens dedocet esse deos. |
75 | et fatum fato sic explicat, ut licet insitordo necessarius, omnia casus agat.atque iterum fatum fato sic iraplicat, ut sorsipsa necessaria lege coartet iter,ergo necessario Querulus miser et nequit esse |
80 | non miser, huic sectae si sit habenda fides.somnia Platonis innexa ambagibus odi,dum studuit canere non capienda mihi. [57]hoc unum placuit: turbam negat esse deorum.utile quod docuit, sit licet error, erit. |
85 | vivit homo superis et iam sibi nemo laborat;sis dives, cole tot numina, pauper eris.stulta hominis pietas gaudet servire creatisa se numinibus et facit esse deos.horret opus manuum quaeritque quod imperet illi |
90 | nescit et infelix vivere liber homo.hoc lare bina Lari data sunt altaria quondamfortunamque laris fecimus esse Larem.ex tunc irata est nobis Fortuna deoqueipsi: pro miseris nil facit illa deis. |
95 | mane tamen primo: «dona, Lar sancte» rogamus; –nescio quid donet: nil habet ille sibi.Lar datus est tutela lari; malus est mihi tutor,quem male si tuear, non bene tutus erit.qui tutoris eget, misere commissa tuetur: |
100 | si mihi Lar deus est, cur eget ille mei?si sapiant homines, mendicat turba deorum:ordine converso numina pascit homo,aut certe deberet homo deus esse deorum:ille deus Queruli est, qui bene pascit eum. |
105 | Lar, alium tibi quaerere larem! mihi nil dedit unquamnec dabit humanae relligionis opus. [58]prodigus ad sumptus superis pater extulit aras,extulit et tumulos ossaque fovit humi.funeris omen erat: domus est damnata sepulchro, |
110 | funereaeque domus omina sortis habent.quid valuere suis superi cultoribus? audi:ille deum cultor maximus exul obit,si quem felicem vis dicere, consule finem:nemo prius felix quam morietur erit. |
115 | in lare servus edax Querulum premit, invidus extra:sic venit ex omni sors mala parte mihi.quam male Pantolabum Querulo sors invida iunxit!sum per eum Querulus: quod queror ille facit.pransus habet causam mecum, cur sit pede nudo, |
120 | tanquam si sibi sim, non mihi natus ego.venter inexpletus cuivis iacet aequus acervo,crescit edendo fames; dat cibus ipse famem.consului medicos: medici dixere bolismum,scilicet esuriem, quae solet esse cani. |
125 | de consumptore medici fecere voracem,perpetuam peperit addita cura famem.exitus hic artis medicae est: si quid male sentis,accede ad medicum, protinus aeger eris. [59]ultimus hic miserae sortis gradus, ut sine furti |
130 | culpa nullius spes sit habenda lucri.»Sic sibi, sic servo, sic indignatus et ipsisnuminibus Querulus omnibus hostis erat,Lar aderat laturus opem. sed tristia fataqui lenire parat, asperiora facit. |
135 | qui damnat mala fata placet, qui lenit acerbat,irritant animos fortia dicta graves.«vivat» ait «Querulus!» «vivat?» responderat ille.«in misera peius nil dare sorte potes.sors mala tunc peior, cum fit prolixior illa. |
140 | si brevis est, aliquid prosperitatis habet.mors miseros ditat et fato fata quiescunt,vivere da misero, fit magis inde miser.»«non ita» Lar inquit «vera est sententia: ni teesse putes miserum, non potes esse miser. |
145 | non faciet miserum casus, sed opinio sola:si constes animo, casus inermis erit.»«insanire doces homines: quae monstra videbis,si sese miserum nesciat esse miser!qui miser est errat, si se putat esse beatum, |
150 | nec quisquam ignota sorte beatus erit.» [60]«ne mea verba frequens turbet responsio! namquequi tacet est melior; dicere disce tacens.»«fac rogo ne dicas tantum, sed et utere rebus,exhibeas opere, quod ratione doces. |
155 | multa quidem dixere dei, sed pauca dedere;quam facile est cuivis dicere! facta gravant.«ordinis aeterni series angustat et arcetres; Iovis imperio quaque iubentur eunt.ordinis est ordo: qua mentem respicit, haeret, |
160 | qua resolutus abit, ut moveatur habet.implicitum mentis ratus explicat ordo; vagaturnon errore vago, nec sine lege meat.sic plicat implicitum, sicque explicat ordo beatus,cuncta beans, misero quod locus omnis abest.» |
165 | «nunquam rebar ego, quod Lar Platonicus esset.qui docuit superos Plato beatus erat!si teneat res quemque locum feliciter, arcet;sed quid erit, miserum si tenet illa locum?»«quo tibi plus medeor, aegrescis durius inde, |
170 | utque magis doleas, nostra medela facit.arte manus medicae crescit dolor ut minuatur;quo magis urgetur, et minus ulcus obest.sors tibi mutatur ut tu muteris et illi, [61]quoque tibi placeas, displicet illa tibi.» |
175 | «protraxit miseros fallax promissio divum,nec rata nec stabilis nec bene digna fide,ut sua dent homines, semper sperare iubentur,donec spem vanam res male lapsa probet.reddere lentus erit hilaris promissor et audax |
180 | ad promissa parum credulitatis habet.»Exierat Lar a laribus Querulumque querentemquestibus exponit, cesset ut inde queri.decrescit dolor ad gemitus, sed clausus abundat:plus irae quotiens clauditur ignis habet.
|
185 | Edomitus longo Queruli pater orbe viarum:urgebat Lachesis in sua fata manus.mortem invitabat adiuta labore senectus.proxima mors servo credere cuncta iubet.servus adest dominumque senem circumvenit, ambit, |
190 | palpat et officii sedulitate capit,non quod amet, sed ut emungat sic scilicet aeresecretove aliquo: non bene servus amat.assedit. dominus «nosti, mi Sardana,» dixit«quod tibi non dominus, sed pater ipse fui; [62] |
195 | nec volui, ut solitum est dominorum vulgus, abutiimperio in servum, nec mihi senilis eras,ergo quid emerui? quod tu devotior esses,utque tot empta mihi sit tua firma fides.cur sit opus certave fide studiove tenaci |
200 | secretove alto, collige, cuncta scies.aede mea qua parte laris premit angulus aram,olla fidelis habet mille talenta mihi.damnavit misero me sors herede parentem,nec cuiquam peior filius esse potest, |
205 | non equidem timui natum, quod prodigus esset,sed quoniam temere quod gerit ille gerat.o utinam sciat ille tenax aut prodigus esse!cum sit utrumque malum, non mediocre iuvat.cum vitium sit utrumque, tamen nos utimur illis: |
210 | largus amicitias urget, avarus opes.urget in errorem commissa pecunia stultum;paupertas cohibet: dum caret, inde sapit.quem vetat expleri res parvula, displicet error,copia stultitiam quam parit, illa placet, |
215 | evasit Querulum commissa pecunia terrae,atque fide nati tutior olla mihi.nos peregrinantes iam septimus invenit annus, [63]absumus a patria: tarda senecta nocet.heu miror talemque locum mihi funeris esse. |
220 | non de communi condicione queror.lex ea naturae: solvi sociata necesse est:dispensat sedem funeris ira deum.dulce mori in patria est, dare dulcibus oscula natis,sortiri heredes, ponere cuique suum, |
225 | coniugis illabi lacrimis humerisque parentum,ignibus imponi matre tenente facem.funeris hic ordo est, haec sunt solacia mortis,bsi non pulchra satis, qualiacumque tamen.Sardana, te solum mihi sors irata reliquit, |
230 | meque tuo officio mater habebit humus.mordeor heredis cura, qui vivat honestus,quod per eum nostra vita superstes erit.quo minus est sapiens, cavi studiosius illi,et caveo; pietas me iubet esse patrem. |
235 | forsitan ut saperet, et doctor et usus et aetasimpulit et super hoc ingeniosa fames;si neque sic sapiat, melius perdetur in illores mea, quam lateat divite semper humo.res eget indicio, teque indice filius heres |
240 | mille talenta ferat: tu tibi sume decem.servitiique iugo te libero, liber abibis: [64]Sardana qui fueras, a modo Paulus eris.Sardana, liber eas, et eas feliciter opto,et mihi quanta tui, sit tibi cura mei.» – |
245 | haeserat in lacrimis. fletu mentitur amoremSardana. flent ambo: gaudet hic, ille dolet.
Excipit urna senem. turbatur funeris ordo.improcurato funere servus abit.quam male servus amat! timor absit, cessat amare; |
250 | non amat ut timeat, sed timet hic ut amet.aere superbus heri spes Sardana concipit amplas,iam liber, iam non Sardana iamque suus.quam male divitiae servi famulantur in usum!servus enim locuples aspide peior erit. |
255 | dum reducem tenet ille viam, spatiumque locusquesufficit, hoc sibimet consulit ille modo:«Sardana, sorte nova felix felicius aude:spes nova sors renovat, ampliat ampla tuas.res angusta vetat, ne quis sublimia speret. |
260 | res senis accessit, re fruar. ille iacet.et iacet et iaceat. certe nihil aequius aequidispensant superi, quam quod avarus eget.vixerat ille mihi. bene temperat omnia fatum. [65]proderit ille aliis, qui suus hostis erit. |
265 | gaude quisquis eris, ne post te gaudeat heres.utere: quas nutris, alter habebit opes,in locuplete domo Querulus mendicat et aurumnon sibi custodit, non sibi dives eget.dum potuit pater esse pius, fuit impius illi, |
270 | seque pium perhibet, dum nequit esse pius.ad libitum partitus opes de mille talentisparticulae heredem me iubet esse senex.non bene partitur. sed non sum Sardana, si nonemuncto Querulo mille talenta feram. |
275 | quem timuit violare senex, sacratus acervusnon cadat in partes: frangere sacra nefas.sola fides confert? solis est aequus iniquisIuppiter, et superos qui timet, ille perit.decipiat Querulum mentiti nominis error: |
280 | non ultra dicar Sardana, Paulus ero.Paulus ero, Pauli Romani consulis heres:sub titulo Pauli Sardana clarus erit.cognita vilescunt, qui non est notus amatur,ut sis ignotus, hoc age: carus eris.» –
|
285 | Reddiderat patriae servum lux septima: nescit, [66]qui cupit, esse piger: spes bona posse facit.excipit ignoti noctu domus hospitis illum:Sardana sollicite ne videatur agit.se studet esse alium naturamque alterat arte: |
290 | qua iubet et facies et color oris eunt.lascivit nutrita diu coma iussa vagari,atque humeros ausa lambere colla tegit.descendunt humeri cervixque elata laborat,altius eductum iussa tenere caput, |
295 | pectoris ille modus solito propensior exit,auro mendaci dextra superba nitet.empta senis spoliis nova divite vestis amictuluxurians membra luxuriare iubet.Sardana iam dubitat, utrum sit Sardana, seque |
300 | forsitan ignoret, si sinat ipse sibi.Romanum genus et linguam praeponit Achivae,interdum quaedam barbara verba sonans.non intellecta dis aut mortalibus audetfingere. plus ideo credulitatis habet. |
305 | Gnathonem Cliniamque duos convenit amicos,per quos dispenset quem parat ille dolum.«vos» ait «elegi, quos contulit usus amicos,ut mea per vestram cura levetur opem.propositumque modumque loquar; modus aptior alter [67] |
310 | si fuerit, vestra calliditate fruar.morte pater Queruli victus suprema fateri:aede mea dixit mille talenta latent,portio prima tibi centesima net acervi,in Queruli iura quod superabit eat. |
315 | sed potius peream, potius ferat ille vel alter,quam Querulus studio cesset egere meo.nos ad opes, nos invitat Fortuna, sequamur!ad lucra perfacilem praebuit illa viam.aspice quantus honos et gloria divitiarum! |
320 | unde parentur opes, quaestio nulla movet.nusquam deterius furtivum venditur aurum,partaque legitime non magis aera nitent.Fortunam Querulus questuque odioque fatigatdeque sua sorte non sinit ipse queri. |
325 | quilibet impatiens miserae mala sortis acerbat,sors mala, si quereris, net acerba magis.fingite me talem, quem sors audire minantemhorreat et magica qui sit in arte potens,qui piet adversam sortem quique imperet astris, |
330 | carmina qui superis imperiosa ferat.credulus est Querulus: sub nomine sortis iniquae [68]exibit vestra nobilis olla manu.sed tamen et caute! quia fraus nisi fraude tegaturnulla valere potest; ars perit arte carens. |
335 | qua maris unda furens angustat Palladis arces,alter, ab adverso dirigat alter iter;ante domum Queruli sic gressus temperet alter,ut quasi festinus obviet alter ei.advenisse magum dicatur, ut audiat ille, |
340 | arte tamen, ne res arte putetur agi.res caret illa fide, quae praemeditata videtur,impraeconsultum dicere vera putant.Gnatho «sat est» dixit «summam dixisse, nec ultraGnathonis virtus ut doceatur eget. |
345 | rem teneo, sed quae melior, mea gloria promat;hoc superest: nostrae diligat artis opus.Sardana – di tribuant Gnathonem posse mereri,quod nos participes ad tua lucra vocas –dum Querulum elicio domibus, tu sedulus ille, |
350 | quem te mentimur, ut videaris age.fortunae vultus respondeat; ora coaptesassimilaturis fallere docta modis;sit persona magi, Romani lingua, potentis [69]vultus, philosophi sermo, studentis opus, |
355 | praesentet numeros abaci tibi pagina mendax,et coram libros ut studiosus habe.derogat hoc fidei, male cum sibi facta cohaerent:non tam vera fidem quam quasi vera iuvant.»Sardana sublimi solio Gnathone ministro |
360 | tollitur, occultis interiore domo.castigat formatque hominem: «sic ergo loquaris:sic tibi, sic Querulo, sic mihi, sic aliis.pauca loquaris age. qui garrit, ineptus habetur,qui sapit, ille parum garrulitatis habet. |
365 | interdum cartas oculis ita respice limis,ut totum ex cartis te putet ille loqui.scripta fidem firmant, commendat pagina verum,falsa putabuntur, quae sine teste geres.tu quoque, mi Clinia, qua muros urbis et arces |
370 | Palladis angustant aequora, carpe viam.at breviore via gressus dimetiar istac.mecum discutiam: verba stupentis erunt.occurres et quid stupeam cognoscere quaeres.celabo, orabis: dissimulabo, premes. |
375 | irascar, magis instabis. iurabo, minabor:tuque magis iures, et magis adde minas. [70]litis erit species: Querulus tunc litis amatorpostibus haerebit, singula nosse volens.acrius insistas. prece tunc quasi victus amica, |
380 | ut secretum habeas, tutior esse volam.ne dubita iurare deos. hic est modus ille,haec via, qua Querulus decipiendus erit.»
Dicta placent. Clinia sequitur dispendia, Gnathoad tectum Queruli rectius urget iter, |
385 | mentiri sua ficticium iubet ora stuporemet quod sint stupido consona verba facit.nunc vocem, velut audiri timeatque velitque,tollit: nunc humili temperat ore sonum.«non una natura manu mortalia quaeque |
390 | emetitur», ait «haec premit, illa beat.excoluit natura hominem studiosior omnidote bona, circum cetera pigra magis;nec genus humanum studio pensavit eodem:nos probitate, illis illa praeire dedit. |
395 | o regio felix hominum, cui gloria cessit!regna tulit mundi Roma beata viris.quam bene Roma potens et quam male Graecia pauper! [71]semideos homines Romulus orbis habet.credibile est certe, Latios genus esse deorum |
400 | seque suis faciles exposuisse deos.cur vel Aristotelem vel quid Platona veremur?non tulit huic similem Graecia tota virum.tam ventura canit quam quae fluxere vel instant,scit melius Iove quid Iuppiter ipse velit. |
405 | nil improvisum pensabit Iuppiter ultra:sic genus Aeneadum comprobat esse suum.»haeserat ad postem Querulus iam semireclusum:ne taceat Gnatho, denuo claudit eum.et «quid» ait «sibi vult, quod ad omnes oris amari |
410 | Gnatho nescio quem comprobat esse probum?vix ego crediderim, quod possit vel semel hostishumani generis praeter inepta loqui.quo pacto linguam sic castigavit et oraquoslibet opprobriis docta notare novis? |
415 | dedidicit prava, vel munere victus amico,vel quod ego melius, fuste minisque, putem.provocat ut laedant qui dat nebulonibus: urge,laudabunt: acuunt dona, flagella domant.quidquid commendat, ego commendabile credam: [72] |
420 | laus plus quam vera quam dabit hostis erit.»Gnathoni Clinia mensus dispendia cursutempestivus adest et iuvat arte dolum.«dic», ait «o Gnatho, quis sit quem laudibus effers,et cur Romanum nomen ad astra feras? |
425 | egregiumne aliquid fecit Romana iuventus,quo sibi perpetuae munera laudis emat?»«scilicet huic curae» respondit Gnatho «vacamus!longe alia in nostro pectore cura sedet.nec mala me Romana iuvant, nec prospera laedunt, |
430 | nec moveor damnis, nec mihi laeta placent.sunt secreta mihi; secretum dicere non est,cuius participes contigit esse duos.»instat ei Clinia: «dic optime, dic precor» inquit«et secreta refer, utile si quid habent. |
435 | teque tuo partire mihi, nec te mihi curaalteret ista, duos quos negat unus amor,nulla hominem fortuna beat, nisi consciat alter,tectaque laetitia gaudia nulla parit.si sit opus praecone, tubas et cornua vincam, |
440 | si tacito, saxa: quaeque iubebis ero.»Gnatho refert: «nemo sibimet satis ipse fidelissaepius esse potest nec satis esse tenax. [73]saepius obliti quidam dixere tacendaet nimius linguae prodidit usus eos. |
445 | effluet in medium male res commissa duobus;hic taceat, linguae prodigus alter erit.si res ista parum vel si nihil utilis esset,forsitan ex facili iam tibi dicta foret.utilitas iubet ut taceam, mihi contigit uni. |
450 | commodus ipse mihi, nec meus hostis ero.quod cadit in partes, minus et minus utile fiet,quo maior numerus, maior et usus erit.»«maior» ait Clinia «surrepsit, amice, voluptas,ut tuus inventi sim comes ipse tui.» |
455 | dissimulat Gnatho tanquam discedere quaerens:hic rogat, ille negat; hic abit, ille tenet.«aut dimittis» ait «aut est Gnathonia virtusper caput atque humeros experienda tibi.»«nec minor est Cliniae virtus» responderat ille; |
460 | «expertus Cliniam vel semel horret eum.sed quia nil facio precibus nec cogere nostrum est,ito, sed» – «ha vincis me prece» Gnatho refert.«mira animi natura mei: vis viribus uti,nesciet audire; vis prece, mollis erit. [74] |
465 | nec labor Herculeus nec Caesaris arma moverent,quem vel continuo lenia verba movent.ut tibi rem referam, qua me Fortuna beavit,ut secretum habeas, tutior esse velim.»Aetheris ille deum natumque Coronide iurat, |
470 | quo nullum maius Graecia numen habet.erigitur Querulus et postibus applicat aurem,totus in auditu, ne sibi verba labent.«seria res agitur» dixit «garrire paratuscuncta vel invito vix prece cessit ei.» |
475 | «ergo scies, Clinia», subiecit Gnatho «quod omninumine prosperior sors mihi scire dedit.huc assiste tamen, ne postibus haereat ille,qui rem furtiva subbibat aure sibi.»haerentem Querulum praeviderat. ille reductus |
480 | destitit a poste versus utrumque latus.«scis», ait «o Clinia, quam me mala pressit egestas,quam mala, quam longo tempore finis erit?finis adest duris; etiam si vellet egere,non ultra Gnatho posset egere tuus. |
485 | obtulit huic urbi nova sors hominemve deumve 485nescio: paret homo corpore, mente deus.hunc voluit natura hominem tot tantaque scire, [75]ut quantum caeli numina nosset homo.iste Iovis mentem novit Iove certius ipso, |
490 | quid pensent superi, quid nova fata parent.servit ei caelum: fatorum strenuus ordoexspectat, quorsum currere cogat iter,castigat mentem Iovis: invito Iove multaesse iubet. sic est Iuppiter ipse Iovi. |
495 | non magus, at magica magis ars est ipse putandus;ars nihil huic, sed ut ars ipsa sit ipse facit.non novit tantum, quid eras respondeat, aut quidvicinum praesens alliget hora sibi,sed mage semota quid cogitet hora, quid annos |
500 | differat in mille Iuppiter, ipse tenet.quid te plura moror? si saecula nostra deorumessent, hunc Gnatho crederet esse deum.carminis ignota virtute potentis iniquamexpellet sortem qualibet ille domo, |
505 | nec damnata semel volet aut erit ausa redire;haec domus aeternae prosperitatis erit.huc rapiebar ego, quia vis in munere magna est,ut quovis empto munere vener eum. [76]sumit amicitiae virtus in munere vires, |
510 | lingua favet donis, munera pectus emunt.»«scire velim causamque viae patriamque viriquenomen» ait Clinia. singula Gnatho refert:«Paulus ei nomen, et Paulo consule natusnobile sublimat nobilitate genus. |
515 | Roma deum sedes, magnorum patria regumRoma sui iuris prodiga misit eum,ut doceat Graecos et ut ultra debeat artesGraecia Romanis, debet ut illa duces.»«exarsi» Clinia respondit «amore videndi. |
520 | sors bona Romanum numen adesse dedit.si tibi dulce meum quidquam fuit aut erit unquam,vel semel ut videam, fac modo.» Gnatho refert:«nulla erit invidia. sed non volo gaudia pandasaevi felicis, quae nova fata dabunt, |
525 | cum numerus comitum, cum nos gemmata verendospurpura reddiderit reddideritque novos.risus erit noster, erit admiratio plebis;si cuius crescit copia, crescit honor.»urget eant Clinia; Gnatho concessit; abibant. |
530 | «fortuna» Querulus «hac» ait «utar ego!» [77]prosiliit, sed praecipitem tulit impetus illumin caput, offendens volvitur ille pede.Gnatho suo Cliniae ridens ait «omen habemus.concidit in laqueos praeda petita meos.» |
535 | «Gnatho, mane,» clamat Querulus «mi Gnatho, maneto!»dissimulant. cursu concitus aequat eos,et dextra Gnathone manu Cliniaque sinistraarreptis orat multiplicatque preces:«me quoque participem non invideatis, amici, |
540 | cui mea calliditas omnia scire dedit.»in Cliniam Gnatho vultu conversus atroci:«dixerat hoc, Clinia pessime, Gnatho tibi.vae tibi, Gnatho miser, tibi cum Fortuna laborat,prospera Gnathoni cum cupit esse, nequit. |
545 | impedio mea fata miser, mihi maximus hostis.haec Cliniae peperit damna nocivus amor.»«et quis» ait Clinia «sibi talia furta timeret?nec nocet adiunctus tertius iste comes.»«non nocet? heu facinus! in te cadat ira deorum. |
550 | hac ratione potest quartus adesse comes.scilicet in turbam latius miracula fundet [78]credita vix pretio, vix mihi dicta prece.»«omne bonum» Querulus «splendescet clarius», inquit«illius quotiens fusior usus erit.» |
555 | «effuge, dira lues! hic ad proverbia natus:verborum ambages et maledicta nocent.»Gnathonis Clinia sermonem mordet amarum:«cur» ait «obiecto crimine laedis eum?noster hic est. parce saltem mihi, si miser hic est. |
560 | mutavere brevi tempore fata viam.contigit audire, quae diximus; accidat uti.forsitan hic fiet utilis ipse comes,in turbam nullus fastidiet esse magister:quo plures aderunt, et sibi maior erit.»
|
565 | Pacato Gnathone domum, quam Sardana servat,iunctus ei Querulus praeda comesque petit.sublimi solio residentem Gnatho salutat:«Paule, tibi» dixit «a Iove manet honor.»ignotam notae confundit Sardana linguam |
570 | verbaque duplicia more bilinguis agit. [79]consedere procul pro maiestate verendinominis, et tacitos numinis horror habet.«o iuvenis, iam fata sequar tua» Sardana dixit«sumque artis pro te prodigus ipse meae. |
575 | ut mage te noscas, Querulus tibi nomen, iniquafata, fames servat atria, patre cares.Pantolabus tibi servus edax et inutile monstrum,qui satur esuriat quique sit ipsa fames,extremam primamque domum geminae Laris arae |
580 | impediunt; totus lar vacat ille Lari.ergo larem totum sibi Lar possedit, ut essetin lare prosperitas, si foret ara Laris.Lar nihil est. finxere deos trepidantia corda:aut miser aut felix lar erit arte mea. |
585 | qua domus interior vestit veterem Laris aram,terra tumet modice: pessimus ille locus,pessimus ille locus, dis detestabilis ipsis,quem timeat vel Lar, si sit et ipse deus.iam genesim deprendo tuam, vel quod tibi signum |
590 | occiderit vel quod mundus in astra ferat.Aegoceros oriens, qua linea solstitialispraecipitat Cancrum, primus agebat iter. [80]rex orientis erat, quem Faenona dicimus; illiscorpius in cauda Piron adesse dabat. |
595 | Faetontem Sol retrogradum vibratus agebatet Venus a Libra pulsa iacebat hebes.sic tibi nascenti caelum responderat irammortis et infelix Faenonis omen habes.vim facio stellis castigoque carmine fata: |
600 | omnia gaudebunt arte piata mea.»divino Querulus putat et stupet ore locutumet «tibi sum melius quam mihi notus» ait.«sed rogo te, Paule, Romanae gloria gentis,arte tua Querulus desinat esse miser.» |
605 | obsecrat hoc Clinia, Gnatho submissus adorat,insistit Querulus; «vincitis» inquit eis.«vincitis et faciam. sint haec miracula prima,quae Latius Graio Paulus in orbe gerat,ut celebris Graium currat mea fama per orbem |
610 | Paulus et in toto floreat orbe potens.tu tamen, o Querule, quae nunc ego dictito verba,tuque simul, Clinia, tu quoque, Gnatho, tene.carmina vim perdunt, postquam confunditur ordo,imperium verbis demit adempta fides, |
615 | ordine carmen eget et credulitate iuvatur. [81]haec vobis species relligionis erit:pes praeeat dexter nec tangat limina; cunctaiussus agat Querulus, nec nisi iussus agat.Gnatho verba meo prolapsa resuscitet ore |
620 | attollatque sonum carminis ille mei.nesciat hoc age Pantolabus discatve tacere:in dubiis rebus quilibet omen habet.»surgitur et studii mentita volumina vultumausa est Gnathonis tangere sacra manus – |
625 | tollere iussus erat – Querulusque praeambulus hostesutiliter stultus ad sua tecta vocat.ostia prima patent, prece limina Sardana munitadiuratque deos signaque ponit humi.stare pedes, cessare manus atque ora tacere |
630 | innuit ut iubeat Gnatho sibique iubet.Deiciunt pariter vultus et corpore parent:talis in hypocritae est relligione color.limine munito ficta prece Sardana clamat,ut dextrum laribus intulit ille pedem: |
635 | «omen in aede bonum!» dixit, quem Gnatho secutusintonat exclamans «omen in aede bonum!» [82]«sors inimica fuge!» subiecit Sardana; Gnathoexcipit exclamans: «sors inimica fuge!»per dextrum laevumque latus circumque supraque |
640 | Sardana vestigat, quo latet olla, locum.deprendit spatium, terramque a cornibus araemetatam late praecipit ille fodi,ne vel relliquias tumulatae sortis iniquaehoc in circuitu fossa reservet humus, |
645 | impegit tumulo Gnathonis dextra ligonemet tellus Cliniae viribus icta gemit.Sardana «mi Querule, fac istis area paretur;si non est vacua, mox vacuetur» ait.«immo omnes», inquit «nisi forte, quod aere plenum est, |
650 | esse neges vacuum, plenaque cuncta putes.»«nil vacuum est: levitate sua circumfluus aernon patitur vacuum vel semel esse locum,ut nullum excludit, ita nulli excluditur aer:permeat occultis corpora cuncta poris. |
655 | nescia densari facit hoc substantia, nullusaeris ut teneat plusve minusve locus;nec fugit apposito nec adempto corpore abundat.» [83]res urgetur: adest area, paratur opus,ne videat Querulus, avertitur. excipit ollam |
660 | arca, «feratur» ait, ferreque iussus adest.elatam Querulo Gnathonis eam Cliniaequeexcepere manus, Sardana monstrat iter,monstratum rapiunt. Querulum quid restet agenduminstruit, et brevibus, ne mora laedat eum: |
665 | «a modo, mi Querule, feci te vivere tutum;non erit ulterius vita tuenda tibi.at tamen admoneo: claude ostia, claude fenestras,obice liminibus robora, pone seras;si qua patet Phoebi radiis, hanc obstrue rimam, |
670 | ut vel Phoebo aditum rimula clausa neget.armatus defende lares, si quid strepit usquam,huc ades et clames: sors inimica fuge– importuna lares volet illa revisere notos –atque ita continuis quinque diebus agas.»
|
675 | Iussa facit Querulus. Gnathonem Sardana cursuassequitur; relegit devia, turbat iter. [84]ut satis esse procul, tutasque sat esse latebraspromisere loca, terra recepit onus.olla tenetur eis titulumque tenentibus offert, |
680 | quo mentita fuit funeris esse locum.mirantur titulumque vident, titulumque videntesnil vidisse putant, quos stupor omnis habet.scripta leguntur eis, dubitantque an scripta legantur,et qui scripta legit, addubitat ne legat. |
685 | vera timere timent nimiumque parumque fideles,et sibi spes prohibet, scripta timere iubent.quilibet in quovis fixis obtutibus haerentet velut elingues attonitique sedent.«Sardana, quid sibi vult titulus? quid nominat ossa?» |
690 | Gnatho ait. «ignoro» Sardana dixit ei.«tu, cui nota magis est littera Graeca, videtoet tituli verba perlege.» Gnatho legit:«ossa Tripericii Triperi patris haec tenet urnacondita cum nituit Caesare Roma suo.» |
695 | «rem teneo meminique senem mihi» Sardana dixit«hoc dixisse semel haec patris urna mei.sed quia sola solet secreta recludere mortis [85]hora, senis fuerant credita verba mihi:sive dolo seu nos aliam deprendimus urnam |
700 | sive ut desiperet fecerat ille dolor.vae mihi, sperabam felicia tempora, cogorponere spem; capta est fraus mea fraude senis.vae mihi, qui spatia terrarum immensa cucurri,ut labor iste daret ossa legenda mihi. |
705 | spes minuebat iter, et spe fallente laboremquidquid dulce fuit, spe pereunte gravat.»Gnatho patere iubet quidquid celatur in olla,ne vel in errorem turpius error eat.ictibus oppositis venientem Sardana dextram |
710 | sustinet et «quid» ait «ossa videre iuvat?funeris esse fidem dant argumenta sepulcri:non impune suo moveris ossa loco,manibus ira sua est: quas laesae sustinet urnaepoenas, has sceleris exigit umbra memor. |
715 | utilius reputo, quoniam sperare vetamur,ut subeant sterili gaudia longa spei.confinxi Querulo fortunam velle redire;ne pateant aditus, credulus arma tenet.qua lateri paries extremus deficit et se |
720 | non bene contingit, incidat olla lari. [86]accurret Querulus irasceturque sepulcro:hunc tritavi tumulum iam sciat ipse nepos.omnia perdidimus, sed et hic simul; omnia nil est.spem probat eventus: damna fuere spei. |
725 | lucra ferent curas post perdita lucra, secundamvim delectandi post lucra ludus habet.error in errorem crescit, fraus fallitur ipsa,it dolus in fraudem, fit dolus ipse dolus.»«fiat» ait Clinia, Gnatho favet. ergo reditur |
730 | missaque per rimam fecerat urna sonum.fracta minutatim monstratum transtulit aurumin ius alterius, quod fuit ante suum.Pantolabus, cuius curae custodia partiscesserat illius, «huc ades» inquit «here! |
735 | en redit area tibi: cum multo faenoris usuaurum quod tulerant rettulit olla tibi.plus fecere dei quam quod sperare liceret,fraus fallit fures; stant tua tuta tibi.»aurum colligitur, numerantur mille talenta. |
740 | auri tutelam fortior area capit.mens ad laetitiam Queruli non sufficit: inframateriem remanent gaudia saepe suam. [87]ergo minus Querulus quam sint sua gaudia gaudetatque in laetitia deficit ipse sua. |
745 | Sardana qua recipit oblatum rimula visum,dum sibi vestigat ludicra, damna videt.«hei mihi» clamavit «aurum latitabat in olla;hei mihi. decepta est fraus mea fraude mea.heu mendax titulus! cur ossa vocaverat aurum? |
750 | hypocritae tituli fraus mea fraude perit.vae mihi, vae Cliniae, vae vae tibi, vae tibi Gnatho!iam sine vae nobis non erit ulla dies.»confusi stupuere, dolent: dolor exit in iram:fraudis in auctorem debita poena redit. |
755 | hostes invenit sibi quos sperabat amicosSardana. non una fugit uterque via.laetus adest Querulus: «quis» ait «delitigat illicnec mea turbare limina lite timet?»fecerat audacem fortuna, superbia crevit. |
760 | sic animi fiunt ad nova fata novi.Sardana spectatur, cultusque ambage remotaexutoque mago Sardana verus erat.«exhibitae fidei poenas luo», Sardana dixit«aurum consilio reddidit olla meo.» |
765 | se facit ignarum Querulus quasi nescius auri:«quas canis ambages? quid mihi garris?» ait. [88]«Sardana tune mens, tune ille es Sardana, patriet comes et servus auxiliumque viae?»«ille ego sum,» dixit «tibi missus, ut olla reposta |
770 | redderet indicio mille talenta meo.monstravi primo, quoniam te fallere possem;sic in commissa est fraude probata fides.»Arbiter inciderat liti. cui Sardana «nostris,o bone, iudiciis, Arbiter,» inquit «ades, |
775 | arbitrioque tuo dissensio nostra quiescat;et ius et fidei praemia pende meae.victus morte senex habeo, mi Sardana, dixitollae commissa mille talenta domi.tu tibi sume decem; Queruli sint cetera, tempta |
780 | si vel adhuc didicit providus esse sibi.furto deme prius furataque redde talenta:passus damna semel cautior esse solet.cognita sollerter, temere nescita cavemus:qualiter evadas, scita pericla docent. |
785 | furor, reddo, fidem conservo senique tibique,sed furando seni, restituendo tibi.fraus fuit absque dolo, furtumque fidele, probata estin furto pietas, in pietate fides.» [89]Arbiter «emeruit Querulum tua, Sardana,» dixit |
790 | «fraus sine fraude; fides est tua digna fide.»vera putat Querulus, in partem Sardana venit,fert lucra ficta fides, lis cadit. acta placent.
Aulularia explicit feliciter. |