B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  saeculum duodecimum
Petrus Valdesius
     
   


S y m b o l u m   V a l d e n s i u m

Textus:
Aux origines du Valdéisme,
in: Archivum Fratrum Praedicatorum 16
ed. A. Dondaine, 1946


____________________________________________________


     In nomine patris et filii et spiritus sancti atque beatissimae semperque virginis Mariae.
     Pateat omnibus fidelibus quod ego Valdesius et omnes fratres mei, praepositis nobis sacrosanctis evangeliis, corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur et simplicibus verbis affirmamus patrem et filium et spiritum sanctum tres personas esse, unum Deum totamque deitatis trinitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem et singulas quasque in trinitate personas plenum Deum, et totas tres personas unum Deum, sicut in «credo in Deum», et in «credo in unum Deum» et in «quicumque vult» continetur.
     Patrem quoque et filium et spiritum sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, et factorem, et gubernatorem et, loco congruo et tempore, dispositorem omnium visibilium et invisibilium, caelestium et aeriarum, aquaticarum et terrenarum, corde et ore credimus et confitemur.
     Novi et veteris testamenti, idest legis Moysi et prophetarum et apostolorum, unum eundemque et Deum auctorem credimus, qui in trinitate, ut dictum est, permanens, omnia creavit; Iohannemque baptistam ab ipso missum esse sanctum et iustum et (in) utero matris suae spiritu sancto repletum.
     Incarnationem divinitatis non in patre neque in spiritu sancto factam, sed in filio tantum, corde credimus et ore confitemur, ut qui erat in divinitate Dei patris filius, Deus verus ex patre, esset et homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul in eo utriusque naturae, idest Deus et homo, una persona, unus filius, unus Christus, unus Deus cum patre et spiritu sancto, omnium rector et auctor, natus ex virgine Maria vera nativitate carnis; et manducavit, et bibit, et dormivit, et fatigatus ex itinere quievit; qui passus est vera carnis suae passione, et mortuus est vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae resumptione, in qua postquam manducavit et bibit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris et in eadem venturus est iudicare vivos et mortuos, corde credimus et ore confitemur.
     Unam ecclesiam catholicam, sanctam, apostolicam et immaculatam, extra quam neminem salvari, credimus.
     Sacramenta quoque, quae in ea celebrantur, inaestimabili atque invisibili virtute spiritus sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum ecclesia eum recipit, nullo modo reprobamus, neque ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benivolo animo tamquam a iustissimo amplectimur.
     Approbamus ergo baptismum infantium, ut, si defuncti fuerint post baptismum antequam peccata comitant, fatemur eos salvari et credimus.
     In baptismate vero omnia peccata, tam illud orginale peccatum contractum, quam illa, quae voluntarie commissa sunt, dimitti credimus.
     Confirmationem quoque ab episcopo factam idest impositionem manuum, sanctam et venerandam accipiendam esse censemus.
     Sacrificium, idest panem et vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem Iesu Christi, firmiter credimus et simpliciter affirmamus, in quo nihil a bono maius nec a malo minus perficitur sacerdote.
     Peccatoribus corde penitentibus et ore confitentibus et opere secundum scripturas satisfacientibus veniam a Deo posse consequi concedimus, et eis libentissime communicamus.
     Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur.
     Coniugia carnalia esse contrahenda secundum apostolum non negamus; contracta vero ordinarie, disiungere omnino prohibemus; nec etiam secunda matrimonia damnamus.
     Ordines vero ecclesiasticos, idest episcopatum et presbyteratum et ceteros infra et supra, et omne quod in ecclesia ordinabiliter sanctitum legitur aut canitur, humiliter conlaudamus et fideliter veneramur.
     Diabolum non per condicionem sed per arbitrium malum esse factum credimus.
     Carnium perceptionem minime culpamus.
     Corde credimus et ore confitemur huius carnis, quam circumgestamus, et non alterius resurrexionem.
     Iudicium quoque futurum et singulos pro his, quae in hac carne gesserunt, recepturos vel praemia vel poenas, firmiter credimus et affirmamus. eleemosynas et sacrificium, ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis non dubitamus.
     Et quia fides secundum Iacobum apostolum «sine operibus mortua est», saeculo abrenuntiavimus, et quae abebamus, velut a domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti esse non curamus, nec aurum nec argentum vel aliquid tale praeter victum et vestitum cottidianum a quoquam accepturi sumus.
     Consilia quoque evangelica velut praecepta servare proposuimus.
     Remanentes autem in saeculo et sua possidentes, eleemosynas ceteraque beneficia ex suis rebus agentes, praecepta domini servantes salvari eos omnino fatemur et credimus.
     Qua propter discretionem vestram omnino depossimus, quod si forte contigerit aliquos venire ad vestras partes dicentes se esse ex nobis, si hanc fidem non habuerint, ipsos ex nostris non fore pro certo sciatis.