BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Addenda

 

____________________________________________________________

 

 

 

[Caput IV.]

De brisillo.

 

FRAGMENTUM brisilli pones in vasculo ferreo vel eneo, et etiam cortice ovi, cum aqua, et fac bullire lente donec aliquantulum sit decorata; et refrigerata modicum, deinde pone alumen bonum, temperate quia bene salsasum velles illud, postea calefac modicum movendo omnia. Refrigerato, eo pone clarum ovi et dimitte donec maturum sit post duae vel tres dies. Quod si nimis clarum est pone ubi possit spissari, non tamen ad solem, et sic meliorabitur. Pone et fragmentum brisilli bene minutum in clarea forti, et post duae vel tres donec sit maturatum. Pastellum quoque poteris distemperare secunda vel tertia vice, sed cave ne totum siccatum sit. Azur terrestre mole super petram cum aqua, movendo digito et apponendo aqua, ut possit per pannum transire postea cola per pannum delicatum ut mundior sit. Quo purificato et exsiccato, pone claream fortem; postea accipe de vitello ovi crudi et misce cum aqua et vino aequaliter, et valde pone parum in colore, et faciat melius de penna exire. Quod utique ad omnes colores valet, et si nigrior fuerit, bis vel ter lavabis aqua, vel et amplius, et sic meliorabitur per duae vel tres dies, potes in eo dimittere claream, sed quam saepius mutabis tanto melior erit. Potes quoque distemperare azur albugine, fricando digito in vasculo, donec satis sit, et postea lavabis cum aqua, et eo siccato pone claream puram, et post duae vel tres dies iterum lavabis pro ovo inveterato et nigro facto, et dimitte donec siccatum sit propter humorem aquae.