Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XCIX.De viridi colore.
VIRIDEM si quis quaerit colorem ad scribendi usum facere, accipiat folia virida ex herba quae vulgo morella nuncupatur, eamque cum creta candida super petram marmoream diligenter terat, donec sint valde liquida, atque ad usum scribendi optima. Hoc autem facto, pennam facere temperatam, seu pincellum in hunc colorem inunge, atque illumina capitales litteras quas ex eodem colore vis illuminare. Sed cave frater, ne nimium ponas ex creta cum succo foliorum. |