Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XCVI. 1)De aurea scriptura.
SI quis scripturam quaerit sibi scribere pulchramEx auro, legat hoc quod vili carmine dico.Aurum cum puro mero molat usque solutumHoc nimium fuerit; moneo quod saepe lavet illud,Nam quia deposcit hoc candens pagina libri.Exin thaurini faciat pinguedine fellisHoc liquidum, si vult seu cum pinguedine gummi.Atque rogo pariter calamo cum ceperit aurumIllum commoveat, pulchre si scribere quaerit.Hinc siccata sed ut fuerit scriptura, nitentemHunc nimium faciat ursi cum dente ferocis.
―――――――― 1) Heraclii videtur esse. |