BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXXVII.

De ampullis stagneis.

 

FAC tibi duos ferros longitudine manus et modice graciliores minimo digito, qui sunt in una parte grossiores, in altera summitate deductim graciliores, ut possint ex forma deduci; habeantque in grossiori parte caudas tenues, ut singulis manubriis confingantur, quae manubria sint rotunda; et habeant in altera summitate breves clavos rotundos, in quibus tornari possint. His ferris circumpone argillam, primo parum, deinde amplius secundum magnitudinem quam volueris. Qua siccata fac tornatorium tuum eodem modo quo tornantur scutellae et alia vasa lignea, ita ut una columpna firmiter stet, et altera moveatur, quae tamen cum apposita fuerit inferius clavo tenui firmabitur. Inter columpnas statue formam et utrosque clavos in suis foraminibus, corrigiaque circa lignum posita, atque sedente puero qui eam trahat, tornabis sicut placuerit ceramque superpones. Qua similiter tornata, educ a manubrio formam cum ferro, appositisque spiraculis et argilla superducta atque siccata, ejice ceram et ad recoquendum in fornacem pone, modo quo superius. Cumque interius omnino canduerit ejice ab igne, et sic sine jacere donec refrigeretur, ita ut in manu aliquantum possit teneri. Statimque liquefacto stagno in patella ferrea, sive in testa, cum tempus fuerit infundendi adjiciatur ei modicum vivi argenti, ita ut, si est libra stagni quadrans sit vivi argenti, et sine mora formae infundatur. Quae cum fuerit omnino refrigerata, frangatur exterius argilla, et reposito manubrio, denuo in tornatorium reponatur, atque ex omni parte aequaliter tornetur, ad ultimum vero asperella poliatur. Post haec modicum accipe de eisdem rasuris stagni et commisce parum vivi argenti, digitisque tuis fricabis donec omnino liquefiat; sicque cum panniculo circa ampullam tornando linies quoadusque sicca et clara remaneat; deducto autem ferro et interiori argilla, circa foramen inferius in quo erat ferrum, fodies in medio stagno fossulam, et in eo junges particulam ejusdem stagni, modice spissiorem quam sit ampulla, atque interius pone lignum rotundum, cui innitatur ut non complicetur, et cum mediocri malleo exterius percute, donec fossuris illis inducatur et firmiter stet. Aliter etiam ipsum foramen obstruere potes. Inpone ampullae lignum ut supra, quod in summitate panniculo involves, plumbumque simplex, in foramine, rasa et cera illico, liquefactum infundes, et ita festinanter cum malleolo aequabis.