Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput LXV.De compositione vasorum.
TOLLE fragmina veterum vasorum, in quibus ante cuprum sive auricalcum fusum fuerat, et super lapidem minutatim confringe. Deinde accipe terram, ex qua fiunt ollae, cujus genera sunt duo; unum album, aliud grisium; ex quibus album valet ad colorandum aurum, aliud vero ad haec vasa componenda; et cum minutissime contriveris, hanc crudam terram in mensura commisces alteri, id est combustae, quam primum triveras, hoc modo. Accipe vas quodcunque et imple illud bis ex cruda terra, et ter ex cocta, ita ut duae partes sint crudae et tres coctae, et ponens simul in vas magnum perfunde aqua tepida, et malleis ac manibus fortiter macera, donec omnino in se tenax sit. Deinde lignum rotundum incide ad mensuram, quam volueris habere vasam, secundum quantitatem fornacis, et super illud formabis vasculum unum, et formatum mox circumlinies cineribus siccis, et sic juxta ignem pone donec siccetur. Hoc modo compone vasa quot volueris. Sed cum diligenter siccata fuerint, pone in fornacem tria vel quatuor aut quinque, in quantum fornax capere possit, et circumfunde carbones. |