BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXIII.

De cupro.

 

CUPRUM in terra nascitur. Cujus vena cum invenitur, summo labore fodiendo et frangendo acquiritur. Est enim lapis colore viridis ac durissimus et plumbo naturaliter mixtus. Qui lapis abundanter effossus rogo inponitur et comburitur in modum calcis, nec tamen mutat colorem, sed duritiam amittit ut confrangi possit. Deinde minutatim confractus fornaci imponitur, follibus atque carbonibus adhibitis, incessanter die ac nocte conflatur. Quod ipsum diligenter et caute fieri debet; id est, ut primo carbones inponantur, et denuo lapis; sicque fiat donec ad capacitatem sufficiat fornacis. Cumque lapis coeperit liquefieri, per cavernulas quasdam plumbum effluit et cuprum intro remanet. Quod cum diutissime conflatum fuerit, refrigeratum et eicitur, et rursum aliud eodem ordine imponitur. Huic cupro taliter fuso admiscetur quinta pars stagni, et conficitur metallum, quo campanae funduntur.

Invenitur etiam genus lapidis subcrocei coloris, et interdum rufus, qui calamina dicitur, qui non confractus, miscetur carbonibus omnino comminutis, et supradicto cupro in fornace commiscetur, quod hoc modo componitur.