Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput LIX.De confectione qui dicitur tenax.
TERE partem lateris sive tegulae minutissime, et liquefac picem in testa ollae, modicumque cerae adde. Quibus pariter liquefactis commisce pulverem tegulae et fortiter commove atque in aquam effunde. Cumque coeperit refrigerari, intingue manus utrasque in aquam et macera diu, donec possis ipsam confectionem extendere et trahere sicut pellem. Hanc confectionem statim liquefacies et implebis ampullam usque ad summum. Cumque refrigerata fuerit, pertrahe in ventre et in collo quodcumque volueris, tollensque ferros ductorios graciles et parvulum malleolum designa quod pertraxisti, in circuitu, leniter percutiendo. Deinde da puero, qui contra te sedat, malleolum et tu tene in sinistra manu ampullam, et dextera ferros, unumquodque in suo loco, et fac puerum percutere quocumque modo volueris, leniter aut fortiter, ac depone campos, ut cavi fiant et opus elevetur. Cumque per omnia semel percusseris, apposita ampulla igni, eice confectionem, recoctaque ampulla, ejecta ab igne, rursum imple eam, ac sicut prius percute sicque facies donec omnes campos aequaliter deponas, et omne opus ita conformes ut appareat quasi fusum sit. Hoc autem omnino procure, ut argentum ampullae ita spissum sit, ut cum opus percutiendo formaveris, cum ferris fossoriis possis illud decenter incidere, fodere et radere. Quo peracto, si volueris, fac auriculam fusilem eodem modo quo formasti auriculas argentei calicis, et in anteriori parte deductorium, unde vinum effundatur, quae confirmabis solidatura, argento et cupro mixta, ut supra. Deinde, ubicumque volueris, nigello ornabis, et reliquum deaurabis ut supra.Eodem modo facies cyphos aureos et argenteos atque scultellas, et pixides ad oblatas imponendas et capsulas thymiamatis; et manubria in cultellis, et imagines in crucibus et plenariis ex auro sive argento aut cupro. |