Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber secundus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XXIV.De ferris infusoriis.
FAC tibi duos ferros, latitudine digitorum duorum et spissitudine unius digiti, longitudineque unius ulnae. Hos copulabis in una summitate in modum cardinum ut sibi adhaereant, et uno clavo firmentur, ita ut possint claudi et aperiri, et in altero capite aliquantulum latiores et tenuiores ita, ut cum clauduntur, sit quasi initium foraminis interius, et exteriores costae aequaliter procedant; sicque conjunges eos cum lima, ut nihil luminis inter eos perspicere possis. Post haec separabis eos ab invicem, acceptaque regula tua facies in medio unius partis duas lineas, et e contra in medio alterius duas, a summo usque deorsum parva latitudine, et fodies eos ferro fossorio, quo candelabra fodiuntur, quam profunde volueris, et rade interius inter duas regulas modicum in utroque ferro, ut cum plumbum in eis fuderis, una pars fiat. Os vero, in quod funditur, ita ordinabis, ut una pars ferri jungatur in alteram, ne possit in fundendo vacillare. |