Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber secundus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XVI.De vasis fictilibus diverso colore vitri pictis.
SCUTELLAS quoque fictiles et naviculas faciunt, aliaque vasa fictilia, pingentes ea hoc modo. Accipiunt omnium genera colorum, terentes ea singillatim cum aqua, et ad unumquemque colorem miscentes ejusdem coloris vitrum per se minutissime tritum cum aqua, quintam partem, inde pingunt circulos sive arcus vel quadrangulos, et in eis bestias, aut aves, sive folia vel aliud quodcumque voluerint. Postquam vero ipsa vasa tali modo depicta fuerint, mittunt ea in furnum fenestrarum, adhibentes inferius ignem atque ligna faginea sicca, donec a flammis circumdata, sicque extractis lignis furnum obstruunt. Possunt etiam eadem vasa per loca decorari auri petula, sive molito auro vel argento, modo quo supra, si voluerint. |