BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber secundus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput V.

De vasis operis et de coquendo vitro albo.

 

IN quo spatio accipe lutum album, ex quo componuntur ollae, et exsiccans tere diligenter, et infusa aqua, macera cum ligno fortiter, et compone vasa tua, quae sint superius lata, inferius vero stricta, habentia circa ora labium parvum interius recurvum. Quae cum sicca fuerint, accipe cum forcipe ponens ea in foramine furni candentis ad hoc aptata, et levans cum trulla cineres coctos sabulo mixtos, imple omnia vasa vespere, et per totam noctem adde ligna sicca, ut vitrum ex cineribus et sabulo plenitur liquefactum coquatur.