Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber primus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XXXVII.De viridi salso.
SI autem viridem colorem velis conficere, sume lignum quercinum, quantae longitudinis et latitudinis volueris, et cava illud in modum scrinii. Deinde tolle cuprum, et fac illud attenuari in laminas, quantae latitudinis velis, ut tamen longitudo ejus cooperiat latitudinem cavi ligni. Post haec accipe scutellam plenam salis, et comprimens eum fortiter, mitte in ignem et cooperi carbonibus per noctem, et in crastinum tere eum diligentissime super lapidem siccum. Cumque acceperis surculos graciles, colloca eos in praedictum cavatum lignum, ita ut duae partes cavi sint inferius, et tertia superius, sicque laminas cupreas ex utraque parte melle puro aspergens desuper sal tritum, collocabis super surculos illos conjunctim, cooperiens diligenter altero ligno ad hoc aptato, ita ut nihil spiraminis exire possit. Post fac foramen terebrari in angulo ipsius ligni per quod possis acetum calefactum aut urinam calidam infundere, ita ut tertia pars ejus impleatur, et mox obstrue foramen. Hoc lignum in tali loco debes ponere, ubi possis illud in sterquilinio totum cooperire. Post quatuor vero septimanas solve operculum, et quicquid super cuprum inveneris, erade et serva, et iterum reponens cooperi ordine quo supra. |