Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber primus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XXXIV.Quomodo colores inlibris temperentur.
HIS ita peractis fac temperamentum ex gummi lucidissimo et aqua sicut supra, et tempera omnes colores, excepto viridi, et cerosa, et minio, et carmin. Viride salsum non valet in libro. Viride Hispanicum temperabis vino puro, et si volueris umbras facere, adde modicum sucum gladioli, vel cauli vel porri. Minium et cerosam et carmin temperabis claro. Omnes mixturas colorum, si indigueris ad pingendas imagines, compone in libro ut supra. Omnes colores bis ponendi sunt in libro, in primis tenuissime, deinde spissius; in literis vero semel. |