BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XXXII.

Quomodo decoretur pictura

librorum stagno et croco.

 

SI vero neutrum habueris, et tamen opus tuum quoquomodo decorare volueris, tolle stagnum purum et rasum minutissime, mole et lava sicut aurum, et pone eodem glutine in literis vel aliis locis, quae volueris auro vel argento ornare, et cum polieris dente, tolle crocum cum quo sericum coloratur, perfundens illum claro sine aqua, et cum per noctem steterit, sequenti die cum pincello cooperies loca, quae volueris deaurare; caetera habeto loco argenti. Deinde facies subtiles tractus circa literas et folia et nodos ex minio cum penna, et paraturas vestimentorum ac caetera ornamenta.