BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XVIII.

De glutine corii et

cornuum cervi.

 

QUO diligenter exsiccato, tolle incisuras ejusdem corii similiter exsiccatas et diligenter incide particulatim, et accipiens cornua cervi minutatim confracta malleo ferrarii, super incudem, compone in ollam novam, donec sit dimidia, et imple eam aqua, sicque adhibe ignem donec excoquatur tertia pars ejusdem aquae, sic tamen ut non bulliat; et ita probabis: fac digitos tuos humidos eadem aqua, et cum refrigerati fuerint, si sibi adhaerent, bonum est gluten; sin autem, tamdiu coque donec sibi adhaereant. Deinde effunde ipsum gluten in vas mundum, et rursum imple ollam aqua, et coque sicut prius, sicque facias usque quater.