BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipit liber primus.

 

Caput I.

De temperamento colorum

in nudis corporibus.

 

COLOR qui dicitur membrina, quo pinguntur facies et nuda corpora, sic componitur. Tolle cerosam, id est album, quod fit ex plumbo, et mitte eam non tritam, sed ita ut est siccam, in vas cupreum vel ferreum, et pone super prunas ardentes, et combure donec convertatur in flavum colorem. Deinde tere eum, et admisce ei albam cerosam et cenobrium, donec carni similis fiat. Quorum colorum mixtura in tuo sit arbitrio; ut si, verbi gratia, rubeas facias habere vis, plus adde cenobrii; si vero candidas, plus appone albi; si autem pallidas, pro cenobrio modicum prasini.