Sugerius
1080/81 - 1151
|
Vita Sugerii abbatis auctore GuillelmoSandionysiano monacho
|
____________________________________________________________
|
|
Liber primus.
Videtur itaque vir iste ad hoc divinitus directus, ut non unum tantum cui praeerat locum, sed totum Francorum illustraret imperium; ad hoc promotus, non ut unum monachorum genus, sed universos Ecclesiae ordines singulariter ipse proveheret. Illud siquidem de hoc viro mirari libet, quod in tam brevi corpusculo talem natura collocaverit animum, tam formosum, tam magnum: nisi quod liquido per hunc ostendere voluit posse sub qualibet cute animum latere formosissimum, et quovis loco nasci virtutem; et ut sciremus brevitate corporis animum non infirmari, sed animi viribus corpus ornari. Verum quia falsam de illo opinionem in quorumdam cordibus convaluisse scio, illud sciendum, absentem hunc et longe positum ad regimen vocatum fuisse, nil tale suspicantem, sed et accessisse invitum. Nec illi reniti licuit aut obscure vitam transigere, eo quod in medium jam illum protulisset ingenii vigor et eruditio, vel magnorum virorum nobiles amicitiae, immo quod supra haec [379] omnia est, divina dispensatio, quae hunc Ecclesiae suae vas in honorem praeparaverat. Tanta enim illum notitia invaserat, ut, etiamsi in extrema reconderetur, pristina tamen illum probitas demonstraret et virtutes proderent, in quibus a puero exercitatus fuerat. Tanta illum lux propter prima et integra consilia circumfulgebat, ut quamvis vellet tenebras habere, non posset. Mirabantur omnes animum in illo moderatum, excellentem, omnem tumorem seculi calcantem, et quicquid vulgus timere solet vel optare ridentem, in mundo quidem constitutum, sed meliore sui parte coelestibus inhaerentem.Qui cum praeesset monasterio, praeerat et palatio; sicque utrumque dispensabat officium, ut nec illum a claustri cura prohiberet curia, nec a consiliis principum hunc excusaret monasterium. Hunc propter magnifica et recta consilia princeps venerabatur ut patrem, verebatur ut pedagogum. Huic advenienti assurgebant praesules, et inter illos primus residebat. Nam quotiens urgentibus regni negotiis vocati convenissent episcopi, consulente illos principe, hunc pro experta et probata prudentia unum pro omnibus responsa dare unanimiter compellebant. Verbis illius, ut de se Job testatur, addere nihil audebant cum super illos stillaret eloquium ejus {Job, XXIX, 22}. Per hunc clamor pupilli et causa [380] viduae ingrediebantur ad principem: et pro his quidem semper interveniebat, aliquando vero imperabat. Quis umquam oppressus et injuriam sustinens non hunc patronum habuit, si modo honesta illius causa exstitit? Cumque ab eo jura dictarentur, nullo umquam pretio declinavit a recto, nullius personam respexit in judicio, nec dilexit munera, nec secutus est retributiones. Quis talem in illo non ammiretur animum, cupiditatibus intactum, in media felicitate humilem, in seculi tempestatibus placidum, periculis interritum? Erat utique major, quam ut tali convenire corpusculo crederetur.Verum quia illustri viro ab aemulis humilitas objicitur generis, non considerant caeci et hebetes ad majorem illius laudem pertinere, vel gloriam, suos effecisse nobiles, quam nasci de nobilibus. Sed et Plato ait neminem regem non ex humilibus oriundum, neminem non humilem ex regibus. Omnia ista longa varietas miscuit, et sursum deorsum fortuna versavit. Nobiles efficit animus, quem in hoc viro talem constat fuisse, ut hunc non immerito descripsisse credatur, qui ait: «Animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pre-[181]tia rebus imponens, toti se inserens mundo, et in omnes actus ejus contemplationem suam mittens, pulcherrimus cum decore, cum viribus sanus ac siccus, imperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangere, quem nec attollere fortuita possent, nec deprimere». Hic profecto illius erat animus. Quotiens vir sincerus ac purus et curiam conatus est et omnem amministrationem relinquere, ut ad ampliora secederet: sed et sua, quae hunc in altum miserat, felicitas non permisit, nec eum passa est intra natalium suorum modum senescere; quod sibi, ut fatebatur, contigisse maluisset.Cui cum praecipua regni incumberent negotia, a cultu tamen divino numquam illum occupatio vel publica vel privata retraxit. Sive enim fratrum synaxi interesset, seu cum domesticis opus celebraret divinum, non, ut quibusdam moris est, tacitus psallentes audiebat, sed ad psallendum ipse vel legendum semper erat promptissimus. Quodque saepius in illo miratus sum, ita quaecumque in juventute didicerat, memoriter retinebat, ut in omni monastico officio, se illi comparare nemo valeret: putares illum nil aliud scire, nihil praeter ista didicisse; cum in studiis liberalibus adeo valuerit, ut de libris nonnumquam dialecticis sive rhetoricis subtilissime dissereret, nedum de divinis in quibus consenuerat. Nam Scripturae divinae ita erat lectione plenissimus, ut undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet competens absque dilatione responsum. Gentilium vero poetarum ob tenacem memoriam oblivisci usquequaque non poterat, ut versus Horatianos utile aliquid continentes usque ad vicenos, saepe etiam ad tricenos, memoriter nobis recitaret. Ita perspicaci [182] ingenio et felici memoria quicquid semel apprehenderat, elabi illi ultra non poterat.Quod cuncti norunt quid memorem, hunc videlicet summum oratorem suis claruisse temporibus? Re etenim vera, juxta illud Marci Catonis, erat vir bonus, dicendi peritus. Tantam siquidem in utraque lingua, et materna scilicet et latina, facundiae possidebat gratiam, ut quicquid ex illius ore audisses, non eum loqui, sed legi crederes. Erat illi historiarum summa notitia, ut quemcumque illi nominasses Francorum regem vel principem, statim ejus gesta inoffensa velocitate percurreret. Ipse etiam regis Ludovici splendido sermone gesta descripsit, ejusque filii itidem Ludovici scribere quidem coepit; sed morte praeventus, ad finem opus non perduxit. Quis enim ea melius nosset, quis fidelius scriberet, quam is qui utrique familiarissimus exstitit, quem nullum secretum latuit, sine quo nullum reges inibant consilium, quo absente solitarium videbatur palatium? Ex eo siquidem tempore, quo primum regiis est adhibitus consiliis, usque ad vitae illius terminum, constat regnum semper floruisse, et in melius atque amplius dilatatis terminis, et hostibus subjugatis, fuisse provectum. Quo sublato de medio, statim sceptrum regni gravem ex illius absentia sensit jacturam: utpote quod non minima sui portione, Aquitaniae videlicet ducatu, deficiente consilio noscitur mutilatum.Inter reliquas virtutes, hoc vir egregius habebat exi-[183]mium, quod si quis aliquando subditorum apud ipsum accusatus fuisset, non statim aurem accommodabat, sed delatores ut prudentissimus habebat suspectos: indignum judicans ultionem de quoquam petere, donec diligenti investigatione in rem plenius fuisset inductus, peccantes puniens, non tam quia peccassent, quam ne peccarent. Jam vero in ulciscendo talem se exhibebat, ut nemo sanus ambigeret compatientem illum et invitum ultionem exigere. Corripiebat ut pastor, condescendens ut pater. Officiales suos non facile ab amministrationibus amovebat, nisi certis et magnis extantibus causis, et culpis apparentibus. Dicebat enim nihil minus expedire reipublicae, dum et hi qui amoventur quae possunt auferant, et substituti, quia idem metuunt, ad rapinas festinent.At plerique vel ignari vel aemuli, qui hunc minus noverant, egregios viri mores sinistra interpretatione conabantur pervertere. Quia enim, juxta Salomonem, erant verba illius ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi {Eccl. XII, 11}, itemque, instar beati Job, lux vultus ejus non cadebat in terram {Job XXIX, 24}, durum nimis aestimabant et rigidum, et quod erat constantiae, feritati deputabant. His vero, qui propius accessissent, quique illi familiarius jungebantur, longe aliter apparebat. Verum cum esset circa familiares humanus satis et jucundus, nunquam tamen illum hilaritas resolvit, sicut nec tristitia demersit. Erat illius officium quod bonorum est paren-[384]tum, qui objurgare liberos nonnunquam blande, nunc vero minaciter solent, aliquando etiam ammonere verberibus. Neminem ob primam exhaeredavit offensam, nisi multa et magna extarent crimina, nisi plus esset quod futurum timebat quam quod puniebat; nec ad supplicia unquam exigenda pervenit, nisi cum remedia consumpsisset. Ita vir prudens jus sibi concessum placide ac salubriter dispensavit, ut illius hodie nomen non tantum in Galliis, sed et in gentibus celebretur exteris.Quis enim regum christianorum, audita illius magnanimitate, non obstupuit, non ejus concupivit colloquio frui, consilio instrui? Nonne huic famosissimus rex Siciliae Rogerus litteras misit supplices et deprecatorias, ac munera destinavit? Nonne cognito post haec pio ejus peregrinandi desiderio, illi praeparavit occurrere? Potentissimus quoque rex Anglorum Henricus nonne viri istius amicitia gloriabatur et familiaritate gaudebat? Nonne hunc apud Francorum regem Ludovicum mediatorem sibi et pacis vinculum constituerat? Ad quem pro utriusque regni pace quotiens accessisset, rex illi praeter morem suum extra palatium occurrebat, atque in ejus properabat amplexus: quippe cujus colloquium quibusvis praeferebat opibus. Sed et David religiosus Scotorum rex, exenia illi cum epistolis familiaribus direxit, marinae scilicet belluae dentes mirae magnitudinis et non parvi pretii. Vidi, Deo teste, vidi aliquando huic in humili subpedaneo residenti Francorum regem reverenter assistere, optimatum circumstante corona, et hunc quasi inferioribus praecepta dictantem, illos vero cum omni diligentia et intentione ad ea quae dicebantur suspensos. Quo [385] finito colloquio, volentem illum regem deducere, non est passus loco moveri, vel sella consurgere. Haec ideo dixerim, ut sciant aemuli, audiant obtrectatores cujus apud reges loci, quantae reverentiae apud optimates extiterit.Hunc cultor religionis comes Blesensium Theobaldus modis omnibus honorabat; hunc apud reges Francorum advocatum producebat unicum. Quotiens illi Andegavorum comes et Normannorum dux Gaufredus, voto blandientis pariter et rogantis, direxit nuntios? Quotiens illi manu propria humiles scripsit litteras, in quibus, cum esset acer ingenio, animo ferus ac praepotens, saepius illum suo nomini praeposuit? Ambo itaque nominati duces, cum essent suo tempore potentissimi, huic viro pro pace sua referebant gratias, et regnorum concordiam specialiter ascribebant. Et certe nescio utrum alicui patrum praecedentium magis illa conveniat lectio: Et in tempore iracundiae factus est reconciliationis auctor {Eccli. XLIV 17}. |