BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

IV.

De Vilcassino.

 

Vilcassini siquidem, quod est inter Isaram et Ettam, nobilem comitatum, quem perhibent immunitates [162] ecclesiae proprium beati Dionysii feodum, quem etiam rex Francorum Ludovicus Philippi, accelerans contra imperatorem romanum insurgentem in regnum Francorum, in pleno capitulo beati Dionysii professus est se ab eo habere, et jure signiferi, si rex non esset, hominium ei debere, hoc insequente incremento dominicaturam, Deo auxiliante, augmentari elaboravimus. Ecclesiam de Cergiaco et curiae libertatem ab eodem rege Ludovico obtinuimus. A filio vero ejus Ludovico viaturam ejusdem villae et omnes redditus ejus, praeter vinum et avenam, in dedicatione ecclesiae regia liberalitate pro remedio animae ejus, personae et regni protectione, obtinuimus. Nec minus etiam quod in Cormeliis habebat, et apud OEnitum, et quicquid Trappis habebat, praeter hospitium, sanctis Martyribus devotissime contulit. Nos autem et de his et multis aliis incrementis, praesertim continua sollicitudine et jugi providentia, terrae cultus et vinearum, majorum et servientium reprimendo rapacitatem, advocatorum etiam pravorum importunam refellendo infestationem, pro quo multa in novitate nostra militiae usibus expendimus, illuc usque Deo annuente perduximus, ut, cum temporibus antecessorum nostrorum fratres nostri ad opus coquinae cotidie quinque solidos habere contenti fuissent, de superabundante incremento omni die alios quinque, et feria quinta atque sabbato quatuordecim pro toto, irrefragabiliter refectioni fratrum recipiant. Et quod adhuc his superest, [163] de incremento centum modios annonae large consuevit excedere. Quod nos post Pascha usibus nostris, ecclesiis et pauperibus, vel quibuscumque opportunitatibus erogandum censuimus. Extremis enim mensibus anni, aliquando carior annona congregationum improvidentiam punire solet. Incrementum denariorum centum et quatuordecim librarum et duodecim solidorum singulis annis consistit.