BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Roscelinus Compendiensis

ca. 1050 - 1124

 

persona

 

Roscelinus Compendiensis, theologus et philosophus nominalisticus, natus est Compendii circa annum 1050. obiit fortasse Vesuntione circa annum 1124. Petro Abaelardo fuit magister. de eius operibus tantum exstat praeclara epistula ad Abaelardum.

 

[Roscelinus clericus] dicit in deo tres personas esse tres res ab invicem separatas, sicut sunt tres angeli, ita tamen ut sit voluntas et potestas; aut patrem et spiritum sanctum esse incarnatum; et tres deos vere posse dici si usus admitteret. (Anselmus Cantuariensis, Epistola 136, Opera Omnia, vol. III, 279, ed. F.S. Schmitt, 1938)

Illi utique dialectici, qui non nisi flatum vocis putant universalis esse substantias, et qui colorem non aliud queunt intellegere quam corpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam, prorsus a spiritualium quaestionum disputatione sunt exsufflandi. (Anselmus, De Incarnatione Verbi, p. 285. Opera Omnia, vol. I, ed. F.S. Schmitt, 1938)

[Abaelardus] habuit ... preceptorem Rozelinum quendam, qui primus nostris temporibus in logica sententiam vocum instituit. (Ottonis Frisingensis Gesta Federici, lib. I, XLIX, ed. G. Waitz, 1912)

 

 

opera

 

Commentarius in psalmos I - XXV (?)

Epistula ad Abaelardum (1118/21)

 

 

secundaria

 

Roscelinus Compendiensis (Vicipaedia)

Nominalism and Theology before Abaelard: New Light on Roscelin of Compiègne (C. J. Mews)

Fontes