Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber III
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula V[De iuvencis quattuor et leone]
Terpsichore purga, ne carmina foedet amurca,tergens calvitium deme, quod est vitium.iure sacramenti se constrinxere iuvencibis duo dando fidem, se fore prorsus idem. | |
5 | quattuor ergo boum duo fiunt cura duorum,atque fuit fidus ceu sibi quisque tribus.sic a dente lupi vadunt per pascua tuti,nec valet ore fero frangere pacta leo.praeparat inde dolum leo dispar viribus horum |
10 | insidiisque petit, quos superare nequit.«quod simul erratis, quantum nocuisse putatis?»dixit, et «herbarum fert locus iste parum.hic mons Frauduni vix vestrum sufficit uni,sufficiunt soli pascua grata soli. |
15 | uni de vobis sit vallis amoena latronis,et quod quartus amet tertia vallis habet.»talibus his dictis, aliis bos quisque relictis,quae leo signavit, pascua tutus adit.iam minus est fortis per se pars quarta cohortis, |
20 | iam dabitur poenae praeda timenda ferae.separat, ut caedat, quos iunctos praedo timebatquosque prius metuit, dente fero secuit.ex ipsis quidam communem flendo ruinam,dum moriendo dolet, talia voce monet: |
25 | «vos, annis multis posthac qui vivere vultis,per nos discatis vivere posse satis.» |