BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber III

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula III

[De ursa et duobus sociis]

Avianus IX

 

Invidus est vere quisquis solet inde dolere,

si quis mente capit, quae prius ipse sapit.

quod sapis ergo boni, mea Musa, recondere noli,

si placet, ut sileas, restat, ut invideas.

5

hoc ius, hos mores patres coluere priores,

ut sub sorte mali prosit uterque pari.

quod placeat plebi, lex est superaddita legi,

qui socium tradit, quo reus ense cadit.

hac ratione pares duo convenere sodales,

10

quae valeant, laedant, ut simul ambo ferant.

numina divorum testatur iustior horum

iurans malle mori, quam quid habere doli.

alter inops mentis iurat prius ossa parentis,

post mare, sceptra poli, Tartara, regna soli.

15

«plus» ait «hanc vellem vivens amittere pellem,

quam frangens foedus deputer inde reus.»

talia verba dedit, socialia foedera fregit,

nec socium iuvit, quando necesse fuit.

dum fors aequa tulit, reus hic cum conpare ludit

20

divertitque gradum, dum dedit illa malum.

namque timore ferae, quam posset uterque timere,

promissam pridem neglegit ille fidem.

dum coniurabant et iter sermone levabant,

ursa repente ruit, territus ille fugit.

25

territus aufugit, socialia foedera rupit,

qua sit tutus, abit, roboris alta capit.

alter praeda ferae cepit sua dampna timere,

vita velut desit, sic sine mente stetit.

ingenium menti mala dat fortuna timenti,

30

ut, qui mente vacet, taliter ille iacet.

nec flat, nec spirat, corpus quater ursa regyrat,

post quartum gyrum, credit olere virum.

hunc olidum credit, sua nec ieiunia fregit,

nec penitus laedit, sed sua lustra petit.

35

ut fera discessit, metuit quod uterque, recessit,

foedera qui fregit, nil metuendo redit.

«profer» ait «verum, sodes, dulcissime rerum,

protulit ursa tibi si qua, referto mihi.»

quem fera subvolvit, lacrimans tunc ora resolvit

40

et fractum foedus conmonet esse scelus.

«inrita verba ferae mens inscia debet habere,

sed quisquis sapiet, corde tenus capiet:

cordis ait cura lege pauca, recollige plura,

abde sub arcano, quae tibi verba cano:

45

quem socium noscas, ad cuncta pericula poscas,

ne rursus deris dentibus esca feris.»