BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula VIII

[De simia et Iove]

Avianus XIV

 

Pandere res gestas cum sit tibi, Musa, potestas,

pluribus ignotum notificato iocum.

nota placet multis, incognita fabula nullis,

dic, cur ergo taces, cum recitando places?

5

[notificata nitet, non agnita fabula vilet,

dic igitur nobis facta iocosa Jovis.]

Juppiter ad ludum matres clamavit in unum,

ut plebs convenit, talia verba dedit:

«si quaevis matrum meliorem det mihi natum,

10

sit pincerna deum, mundus adoret eum.»

cum Jove di ludunt, matres sua pignora ducunt,

quaeque cupit proli posse placere Jovi.

mendas occultant, in pulcrum turpia mutant,

pignora dumque colunt, posse placere volunt.

15

ut facies vertant, matres medicamine certant,

cui bona forma fuit, se magis antetulit.

ornant infantes, timor et spes urguet amantes,

sperant atque timent, dum Jovis ora vident.

turpis adornatur, formosior ut videatur,

20

dona Jovis sperat, qui speciosus erat.

ad Jovias voces ducunt animalia proles,

nullum dando sonum stant Jovis ante thronum.

plebe fuit muta sic simia voce locuta:

«huic promissa dabis, rex bone, si qua sapis.»

25

et tetigit prolem: «huic debes» inquit «honorem,

iuro tibi decies, te decet haec species.

si qua valet matrum natum vocitare beatum

per formale decus, praevalet iste meus.»