Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula IV[De invido et cupido]
Metra probanda foris mihi praesta, nomen amoris,et quod amer, facito, corde favens placido.invidiae pestis mordentum cedat ab extis,vos magis illa nocet, cum quibus esse solet. | |
5 | fabula testatur, quia res haec vera probatur,qua fertur quidam laesus ob invidiam.carmen adito forum referens mala vota duorum,omne quibus Phoebus vidit inesse scelus.invidia plenas habet hic cum pectore venas, |
10 | alter habere cupit, quicquid in orbe fuit.adstabat sanctis conspectibus ille tonantis,a quo iussa capit, terrea iussus adit.quod scelus est terrae maius cupiendo referre,omne per indicium noscere vult vitium. |
15 | mox praedictorum medius stetit ille virorum,ut deus e caelis talia spondet eis:«alter dupla feret socius quae munera quaeret,credar ut a vobis, fulmina iuro Jovis.»cordis inest nido cui non satianda cupido, |
20 | dupla quod obtineat, destinat, ut sileat.auferat ut lumen, rogitat mens invida numen,ut sub fraude tacens vivat utroque carens.postquam tale scelus recitavit ad aethera Phoebus,pro feritate mali rex ait ore gravi: |
25 | «ista fuit mentis Siculae confusio gentis,et quod ab invidia cuncta fluant vitia.» |