Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula V[De asino et hero]
Ut mihi succurras, Euterpe, carmine currasdaque tuo vati taedia nulla pati.crimine se foedat, qui quod sapit utile celat,invidia livet, qui recitanda silet. | |
5 | nota magis fari volo quam livore notari,ut per me pateat, quod populis placeat.percipiat tellus risum, quem movit asellus,quatenus edoceat, quod iuvet aut noceat.bestia plena dolis se texit pelle leonis, |
10 | ne quid tale gerat, quod sua terga premat.pellem pelle tegit, sibi tegmina fraudis adegit,ut devitet onus, fingitur iste dolus.sic pellem pelli sensus coniunxit aselli,ut videatur hero verus adesse leo. |
15 | metra ferunt vatum, nihil est ad cuncta beatum:dum salit atque furit fraus adaperta fuit.pelle superiecta pars extat non bene tecta,per quam mox patuit, tempore quod latuit.taliter indutus pavor est per pascua bubus |
20 | et noviter fetas terret asellus equas.terror equis, mannis, asinis, vervecibus, agnis,pingues et macras terret ubique capras.prorsus ut adfligat, cursu pecus omne fatigat,pastor quisque gregum iure timescit eum. |
25 | lustrat herus terras, quas Versa fluendo pererras,et vix cognovit, quem fera pellis obit,ingenium fraudis detexit longior auris,ut fortuna tulit, quae male tecta fuit.tunc homo delictum purgans detraxit amictum, |
30 | vinclis stringit eum, sic docet esse reum.correptum flagris verbis perturbat amaris:«fer mihi, frater, onus, parcere disce bobus».verbera dat tristi, «mihi sis, quod, aselle, fuisti,parcere disce feris, noster asellus eris.» |
35 | vivere sub meta lex praecipit atque propheta,transiliensque modum destruit omne bonum,per proprias laudes iungi caelestibus audes,qui capit alterius, decidit inferius. |