Paulus Bernriedensis
ca. 1080 - 1146/50
|
Vita b. Herlucae
Caput IV
|
____________________________________________________________
|
|
Caput IV.Vita et translatio S. Wicterpi.
Tunc stylus noster singulariter vertendus est ad B. Wicterpum, si forte compensare possim aliquam negligentiam majorum. Nam a diebus a) S. Magni Confessoris, quem idem Praesul apud Eptaticum primitus vidit caelesti lumine coronatum, et paulo post ibidem gratulabundus ordinavit Presbyterum, nullatenus ejus mentionem vel audiendo vel legendo suscepimus, usque ad tempora S. Herlucae, excepta dumtaxat translatione, quam senes, qui viderant, ipsi Herlucae sic referre solebant.48 b) Henricus Augustensis Episcopus, indicens triduanum jejunium, congregavit maximam multitudinem Clericorum, monachorum, et laicorum: et veniens Eptaticum cum Crucibus Reliquiisque Sanctorum, aperuit Beati Pontificis sepulcrum: sed non invento corpore, contristatus est valde. Tandem percunctatione habita, repertus est, qui diceret, se suspicari furtive sublatum fuisse a quodam Presbytero malae conscientiae, propter offensam tantae sanctitatis contremiscente, retroque altare S. Laurentii collocatum esse: eo quod ipse puerulus patrem suum villicum et eumdem Presbyterum nocte quadam secutus fuisset, ac tale quid molitos audisset.49 Verum cum per hanc indaginem praenominatus Antistes antiquum praedecessorem suum laetissimus invenisset, et versus Augustam ducere coepisset, tanto pondere fixus est repente, ut penitus moveri nequiverit a tanta quae aderat, multitudine. Nolebat enim antiquam familiam suam comitialis praesentiae solatio destituere: quamvis eam, dum vixit de suo, transfuderit in dominium sanctae Dei Genitricis Mariae.50 Quod etiam translator animadvertens, reduxit eum in Eptaticum, miraculo c) inlevitatis converso in miraculum, illatumque Oratorio, quod praenotatus miserabilis Presbyter nefanda pollutione profanaverat, et ideo sanctum corpus extulerat, et imposuerat vasi lapideo, cujus usus accommodatus fuerat baptismo; super quo illud altare constructum dedicans, totam domum debita purificatione sanctificavit.51 Itaque Sanctorum numero sociatus beatus Praesul Wicterpus, utpote sub altari, secundum Apocalypsin B. Joannis Evangelistae, Martyrum Christi collocatus, propter exilitatem tamen loci, et imperitiam sacerdotii, nondum digne est glorificatus. Quidam enim nec depositionis ejus diem hactenus agnoverunt, cum aperte legatur in vita S. Magni, quod obierit in quarta decima die Kalendarum Maii.52 Ex hac imperitia vel incuria processisse puto, quod Hartmannus Presbyter Eptatici, idemque Praepositus apud Augustam Canonicorum S. Mauritii, sacrilegium non timuit in libris B. Wicterpi committere, unde eum et lumen oculorum contigit amittere. Verum de hoc magna Dei miseratio, magnumque meritum sancti Pontificis enituit: quod quamvis alienata volumina nec restituere, nec recompensare valuisset; cum ex corde poenitenti, et oculis lacrymosis, Deo suoque Confessori supplicando satisfecisset, praesente Herluca visum recepit et gratias egit.53 Quadam etiam vice corripuit ipsam Herlucam B. Wicterpus in visione, eo quod naturalem infirmitatem, quamvis rarissimam et brevissimam, experta, sanctuarium fuisset ingressa, licet missa a Domina Hadewiga, pro re nescio qua: imposuitque ei ante introitum Oratorii tres Dominicae orationis recitationes, et totidem geniculationes.54 Pro simili delicto severius se vindicavit, in quadam sua Virgine d) B. Alto, a quo nomen est e) Altonis monasterio: nec immerito. Nam cum ei per nocturnam visionem interminatus fuisset, ut tali tempore chorum non intraret, si judicium ultionis evadere desideraret, post primam, et nisi fallor, secundam admonitionem inobediens reperta, f) in tenebras exteriores, ad hanc vitam dumtaxat pertinentes, missa est.55 Ex his conjectari potest, Responsionem B. Gregorii Papae ad Augustinum super infirmitate, non fuisse generalem totius Ecclesiae regulam, sed specialem solius Anglorum gentis in novella Christianitate misericordiam.
――――――――
ANNOTATA. a) Ista omnia, ex Actis S. Magni 6 Septembris illustrandis excerpta, supra dedimus. b) Henricus Comes a Geisenhausen (natus patre Burchardo matre Adelheyde filia Henrici Ducis Bavariae, qui erat filius Ottonis I Imperatoris) creatus Episcopus circa annum 974, profectus cum Ottone II in Apuliam, ibidem circa an. 982 occisus est. c) Inlevitas pro ponderositate seu gravitate. d) Colitur S. Alto 9 Februarii, ad quem diem etiam de ejus monasterio late actum. Dedimus ejus Vitam seculo 9 scriptum, in eaque legimus signa et miracula litteris tradita, fuisse furtive ablata: quae tamen Paulus videtur habuisse. e) Annotat hic Gretserus, Exempla haec esse extraordinaria, nec trahenda in consequentiam. f) Reliqua, de obitu potissimum B. Herlucae, desunt. Gretserus ait subire alterutrum suspicari, aut Paulum coeptae relationi alia de causa extremam manum non addidisse, et vel certo consilio vel necessitate compulsum, in hac scriptione progredi noluisse; aut certe progressum, sed nobis ob imperfectum exemplum id non constare. |