BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus de Antichristo

ca. 1160

 

Ludus de Antichristo

 

Pars I   Praeludium

 

____________________________________________________________

 

 

 

 

[Scena]

 

[f.2c] Templum domini et septem sedes regales primum collocentur in hunc modum: Ad orientem templum domini; huic collocantur sedes regis [f.2d] Hierosolimorum et sedes Sinagoge. Ad occidentem sedes imperatoris Romani; huic collocantur sedes regis Theotonicorum et sedes regis Francorum. Ad austrum sedes regis Grecorum. Ad meridiem sedes regis Babilonie et Gentilitatis.

His ita ordinatis primo procedat Gentilitas cum rege Babilonis cantans:

 

[Gentilitas cum rege Babilonis]

Deorum immortalitas

est omnibus colenda,

eorum et pluralitas

ubique metuenda.

5

Stulti sunt et vere fatui,

qui deum unum dicunt

et antiquitatis ritui

proterve contradicunt.

Si enim unum credimus

10

qui presit universis,

subiectum hunc concedimus

contrarie diversis,

cum hinc bonum pacis foveat

clementi pietate,

15

hinc belli tumultus moveat

seva crudelitate.

Sic multa sunt officia

diversaque deorum,

que nobis sunt indicia

20

discriminis eorum.

Qui ergo tam multifariis

unum dicunt preesse,

illorum (unum) contrariis

est affici necesse.

25

Ne ergo unum subici

contrariis dicamus

et his divinam affici

naturam concedamus,

ratione hac decernimus

30

deos discriminare,

officia quorum cernimus

ab invicem distare.

 

Quod etiam debet cantare per totum ludum in temporibus;

et sic ipsa et rex Babilonis ascendunt in sedem suam.

Tunc sequitur Sinagoga cum Judeis cantans:

 

[Sinagoga cum Judeis]

Nostra salus in te, Domine:

nulla vite spes in homine.

35

[f.3a] Error est in Christi nomine

spem salutis estimari.

Mirum si morti subcubuit,

qui vitam aliis tribuit.

Qui se salvare non potuit,

40

ab hoc quis potest salvari?

Non hunc, sed qui est Emmanuel,

deum adorabis Israel.

Jhesum sicut deos Ismahel

te iubeo detestari.

 

Quod et ipsa cantabit in singulis temporibus et sic ascendat tronum suum.

Tunc Ecclesia in muliebri habitu procedit induta thoracem et coronata, assistente sibi Misericordia cum oleo ad dextram et Justitia cum libra et gladio ad sinistram utrisque muliebriter indutis. Sequentur etiam eam Apostolicus a dextris cum clero et Imperator Romanus a sinistris cum militia.

Cantabit autem Ecclesia conductum alto consilio:

 

[Ecclesia]

[Adesto sancta trinitas,

par splendor una deitas,

qui exstas rerum omnium

sine fine principium.

Te celorum milicia

laudat, adorat, praedicat,

triplexque mundi machina

benedicit per singula.

Assumus et nos cernui

te adorantes famuli.

Vota precesque supplicum

hymnis iunge celestium.

Unum te lumen credimus,

quod et ter idem colimus,

alpha et o quem dicimus,

te laudat omnis spiritus.

Illumina cor hominum,

absterge sordes mencium,

resolve culpis vinculum,

everte moles criminum.

Laus patri sit ingenito,

laus eius unigenito,

laus sit sancto spiritui,

trino deo et simplici! (add. Langosch)]

 

his qui eam secuntur ad singulos versus respondentibus:

 

[His qui eam secuntur]

45

Hec est fides,    ex qua vita,

in qua mortis    lex sopita,

quisquis est, qui    credit aliter,

hunc dampnamus    eternaliter.

 

Ascendit autem ipsa cum Apostolico et clero,

Imperatore et militia sua eundem tronum.