BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XIX

 

________________________________________________________________

 

 

 

XIX.

Deus est semper movens immobilis.

Haec definitio sic manifestatur. Immobilis dicitur Deus, quia est semper secundum unam dispositionem; et hoc est esse in quiete. Semper movens est, quia vivens in se. Tamen sine alteratione intelligit se intellectu simplici. Et hoc est, quod intellectus perficit intellectum, et intellectum est forma intelligentis.