Liber XXIV philosophorum
ca. 1170
|
Liber XXIV philosophorum
Philosophus XVI
|
________________________________________________________________
|
|
XVI.Deus est, quem solum voces non significantpropter excellentiam, nec mentes intelliguntpropter dissimilitudinem.Officium vocis est, significare intellectus mentis et aliud. Sed anima non invenit in se speciem vel exemplar dei, quia ipsa sunt penitus ipse, non secundum quod sit in rebus. Ergo est ei dissimilis secundum se totum, et non intellectus; igitur neque significatum. |