|
|
- A r c h i t r e n i u s
[ P r o l o g u s ]
- _____________________________________
- Architrenius quidam, cum ad annos virilis roboris devenisset, recordationis stilo retroacti temporis actus colligit universos; secum quicquid egerit scrutabundus inquirit nec moribus usquam invenit esse locum. conqueritur igitur in Naturam. nam, que maiora poterat, et illud utique potuisset, quod adversus scelerum motus et impetus inconsultos homo inquassabilis perduraret. post querelarum ergo lacrimas profusissimas «Queram» inquid «Naturam, ut odiis expurgatis indignacionis huius extergatur fermentum et amoris azimi vinculo solidato optatum Architrenio subsidium conferatur». mundum igitur pede circummeans vagabundo Venerem, Ambicionem, Avariciam, Gulam et mundi ceteras invenit meretrices, que fune multiplici ad rerum temporalium amplexus illicitos attrectant hominem et inclinant. Nature tandem invente genibus obvolutus, vie causam evolvit et porro quicquid postulat impetrato pro subsidii summa de Nature consilio uxor Architrenio, Moderancia nomine, desponsatur. quos Deus coniunxit, homo non separet.
Architrenius iste ab eventu sic dictus est; nam locis fere singulis peregrinacionis sue mundo compatitur sub viciorum fluctibus naufraganti, et lamentis animum et lacrimis oculum impluit et immergit. liber autem iste Architrenius nuncupatur; unde hic est titulus «Ad Walterum Rothomagensem Archiepiscopum Architrenius incipit».
Ex supradictis patet tam intencio quam materia. ex titulo collige, ad quem scribitur hoc opus. de quo autem aut quibus in libris singulis texatur oracio, posita in principio capitula te docebunt. lege igitur. de actore si queras, dixisse sufficiat: Iohannes est nomen eius.
|
|