BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Epistolae

 

Epistula CIIIr (1175)

 

____________________________________________________________

 

 

 

Hildegardis

ad Guibertum monachum.

 

Hec verba non a me nec ab alio homine dico, sed ea ut in superna visione accepi profero. O serve Dei, per speculum fidei in quo Deum cognoscendo attendis, et o fili Dei per formationem hominis in quem Deus miracula sua constituit et signavit, quia, sicut speculum in quo queque videntur vasi suo imponitur, ita rationalis anima corpori velut fictili vasi immittitur, quatenus per ipsam vivendo regatur et anima per fidem celestia contempletur, audi quod indeficiens lumen dicit.

Homo celestis et terrestris est, per bonam quidem scientiam rationalis anime celestis, et per malam fragilis et tenebrosus; et quanto se in bonis cognoscit, tanto amplius Deum diligit. Nam si in speculo vultum suum sordidatum et pulvere sparsum aspexerit, mundare et tergere illum studet. Ita etiam, si se peccasse et varietati vanitatum se implicitum esse intellexerit, gemat, quoniam in bona scientia se pollutum scit, et cum psalmista plangat, dicens: Filia Babylonis misera {Ps. 136,8}. Quod est: Humana concupiscentia per spumam serpentis est confusa. Ipsa etiam pauper et egena est, quoniam in speculativa scientia honorifica opinione caret, eo quod gloriam eterne vite quam per bonam scientiam gustat, a Deo querendo non desiderat. Beatus autem est ille qui tenebit hoc quod a Deo vivit, et cuius scientia eum docet quod Deus eum creaverit et redemerit, et quod propter liberationem hanc qua Deus ipsum liberavit, omnem malam consuetudinem peccatorum suorum conterit, omnemque miseriam et paupertatem quam in celestibus divitiis habet, supra petram illam, que firmamentum beatitudinis est, proicit. Nam cum homo lutulentam putredinem se habere scit et nequaquam a gustu peccatorum se continere valet, tunc nigerrime aves eum totum sordidant, sed tunc etiam ipse per rationalem animam quam nec videt nec cognoscit, in Deum credendo confidat. Et licet se sic esse et infinita vita vivere sciat, se tamen continere non potest quin frequenter peccet. Et ideo: O quam mirabilis – et lamentabilis – vox est, quod Deus talia fictilia vasa quandoque miraculis suis stellata facit, cum tamen ipsa non valeant peccata deserere, nisi quantum per gratiam Dei ab ipsis prohibetur. Petrus namque securus non fuit, qui Filium Dei se numquam negaturum ardenter promisit; sic nec multi alii sancti qui in peccatis ceciderunt, qui tamen postmodum utiliores et perfectiores facti sunt quam fuissent, si non cecidissent.

O serve fidelis, ego paupercula feminea, forma in vera visione hec verba iterum tibi dico: Si Deo placeret quod corpus meum sicut et animam in hac visione levaret, timor tamen ex mente et corde meo non recederet, quia me hominem esse scio, quamvis ab infantia mea inclusa sim. Multi autem sapientes miraculis ita infusi sunt quod plurima secreta aperiebant, sed propter vanam gloriam illa sibimetipsis ascripserunt, et ideo ceciderunt. Sed qui in ascensione anime sapientiam a Deo hauserunt et se pro nihilo computaverunt, hi columne celi facte sunt, sicut et in Paulo contigit, qui ceteros discipulos predicando precessit et tamen se quasi pro nihilo habebat. Iohannes quoque evangelista miti humilitate plenus erat, quapropter de divinitate multa hauriebat.

Et unde hoc esset, si ego paupercula me non cognoscerem? Deus ubi vult ad gloriam nominis sui, et non terreni hominis operatur. Ego quidem semper trementem timorem habeo, quoniam nullam securitatem ullius possibilitatis in me scio. Sed manus meas ad Deum porrigo, quatenus velut penna, que omni gravedine virium caret et per ventum volat, ab ipso sustinear. Nec ea que video perfecte scire possum, quamdiu in corporali officio sum et in anima invisibili, quoniam in his duobus homini defectus est.

Ab infantia autem mea, ossibus et nervis et venis meis nondum confortatis, visionis huius munere in anima mea usque ad presens tempus semper fruor, cum iam plus quam septuaginta annorum sim. Spiritus vero meus, prout Deus vult, in hac visione sursum in altitudinem firmamenti et in vicissitudinem diversi aeris ascendit, atque inter diversos populos se dilatat, quamvis in longinquis regionibus et locis a me remoti sint. Et quoniam hec tali modo video idcirco etiam secundum vicissitudinem nubium et aliarum creaturarum ea conspicio. Ista autem nec corporeis auribus audio nec cogitationibus cordis mei, nec ulla collatione sensuum meorum quinque percipio, sed tantum in anima mea, apertis exterioribus oculis, ita ut numquam in eis defectum extasis patiar; sed vigilanter die ac nocte illa video. Et assidue infirmitatibus constringor, et gravibus doloribus implicata sum, adeo ut mortem inferre minentur. Sed Deus usque adhuc me sustentavit.

Lumen igitur quod video, locale non est, sed nube que solem portat multo lucidius, nec altitudinem nec longitudinem nec latitudinem in eo considerare valeo, illudque umbra viventis luminis mihi nominatur, atque ut sol, luna et stelle in aqua apparent, ita scripture, sermones, virtutes et quedam opera hominum formata in illo mihi resplendent.

Quicquid autem in hac visione videro seu didicero, huius memoriam per longum tempus habeo, ita quod, quoniam illud aliquando viderim et audierim, recordor. Et simul video et audio ac scio, et quasi in momento hoc quod scio disco. Quod autem non video, illud nescio, quia indocta sum. Et ea que scribo, illa in visione video et audio, nec alia verba pono quam illa que audio, latinisque verbis non limatis ea profero quemadmodum illa in visione audio, quoniam sicut philosophi scribunt scribere in visione hac non doceor. Atque verba que in visione ista video et audio, non sunt sicut verba que ab ore hominis sonant, sed sicut flamma coruscans et ut nubes in aere puro mota. Huius quoque luminis formam nullo modo cognoscere valeo, sicut nec spheram solis perfecte intueri possum.

Et in eodem lumine aliam lucem, que lux vivens mihi nominata est, interdum et non frequenter aspicio, quam nimirum quomodo videam multo minus quam priorem proferre sufficio, atque interim dum illam intueor, omnis mihi tristitia omnisque dolor de memoria aufertur, ita ut tunc mores simplicis puelle, et non vetule mulieris habeam.

Sed et pre assidua infirmitate quam patior, aliquando tedium habeo verba et visiones que mihi ostenduntur ibi proferre, sed tamen cum anima mea gustando illa videt, in alios mores ita convertor quod, ut supra dixi, omnem dolorem et tribulationem oblivioni trado, et que tunc in eadem visione video et audio, hec anima mea quasi ex fonte haurit, sed ille tamen semper plenus et inexhaustus manet.

Anima autem mea nulla hora caret prefato lumine quod umbra viventis luminis vocatur, et illud video velut in lucida nube firmamentum absque stellis aspiciam, et in ipso video que frequenter loquor et que interrogantibus de fulgore viventis lucis respondeo.

In visione etiam vidi quod primus liber visionum mearum Scivias diceretur, quoniam per viam viventis luminis prolatus est, non de alia doctrina. De coronis autem vidi, quod omnes ecclesiastici ordines clara signa secundum celestem claritatem habent, virginitas vero clarum signum – preter nigrum velamen et signum crucis – non habet. Unde et istud signum virginitatis esse vidi, scilicet ut albo velamine caput virginis tegeretur propter candidam vestem quam in paradiso homo habebat et perdiderat, et supra caput ipsius rota tribus coloribus in unum coniunctis, quod sanctam Trinitatem designat, cui quattuor rote adherent quarum una in fronte Agnum Dei habens, in dextera parte cherubim et in sinistra angelum, retro autem hominem, et hec omnia ad Trinitatem pendent. Hoc datum signum Deum benedicet, quia candore claritatis primum hominem vestierat. Et hec in libro Scivias pleniter continentur. In vera itaque visione librum Scivias et alios scripsi, et in eodem opere adhuc laboro.

In duobus autem modis, scilicet corporis et anime, meipsam nescio et me quasi pro nihilo computo, atque in Deum vivum intendo et omnia hec illi relinquo, quatenus ipse, qui nec initium nec finem habet, in omnibus istis a malo me conservet. Unde et tu, qui hec verba queris, cum omnibus illis qui ipsa fideliter audire desiderant, pro me ora, sic videlicet ut in servitute Dei feliciter permaneam.

Sed et tu, o fili Dei, qui illum in fide queris et qui ab ipso petis ut te salvet, attende aquilam duabus alis suis ad nubem volantem, que tamen, si in una leditur, super terram residet nec se levare potest, cum se libenter ad volandum elevaret. Sic etiam homo cum duabus alis rationalitatis, scilicet cum scientia boni et mali, volat. Dextera ala scientia bona est et sinistra mala scientia est, et mala bone ministrat bonaque per malam acuitur et regitur, atque in cunctis per illam sapiens efficitur.

Nunc autem, o care fili Dei, alas scientie tue Deus ad recta itinera elevet, ita quod – etsi aliquando peccatum ex sensu contingas, quoniam sic natus es quod sine peccato esse non possis – numquam tamen illud ex assensu committas. Bene celestis harmonia de homine sic faciente Deo cantat illum laudans, eo quod cinerosus homo Deum tantum diligat quod, propter eum seipsum ex toto contemnens, sibi non parcat et a peccati opere se coerceat. Hoc modo, o probe miles, in certamine hoc esto, quatenus in celesti harmonia esse possis et ut tibi a Deo dicatur: Tu es ex filiis Israel, quia per oculos mentis et per studium celestis desiderii in montem excelsum aspicis. – Sed et omnes qui in litteris tuis mihi transmissis notati sunt, per Spiritum Sanctum regantur et in libro vite scribantur.

Tu quoque, fidelis serve Dei, dominum Sigerum compete, et admone ne a dextera in sinistram declinet. Quod si voto ipsius aliquis resistit, ipse tamen lorica fidei et galea celestis desiderii indutus viriliter repugnet, et iter suum perficiet. Sed et consideret quia, cum primus homo voci uxoris sue plus quam voci Dei obediret, presumptione sua periit, quoniam illi consensit. Si autem modus tribulationis istorum tantus est ut vires ipsorum transcendere videatur, meminerint scriptum: Fidelis Deus qui non patietur vos temptari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum temptatione proventum ut possitis sustinere {1 Cor. 10, 13}. Cuius benigne promissionis ipse et uxor eius alacri exspectatione roborati, unanimiter in unum assensum conveniant, et consilium quod utilius est – sive vir sive femina illud dederit – teneatur, atque provideant ne prima deceptio in ipsis sit, videlicet ne vir feminam accuset aut econtra femina virum; sed omnia hec secundum voluntatem Dei perficiant. Igneus autem Spiritus Sanctus corda eorum ita accendat ne umquam ab ipso recedant.