BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Herrat Hohenburgensis

1125/1130 - 1195

 

Hortus deliciarum

 

ca. 1180

 

Fol. 2v

De angelis

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

ITEM DE ANGELIS, IN SERMONE CUJUSDAM DOCTORIS.

Item de angelis.

Omnia angelorum agmina naturaliter spiritus nominantur. Ex diversis autem officiis diversa acceperunt nomina, scilicet hec: seraphin, cherubin, throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes, archangeli, angeli. Seraphin vocantur illa sanctorum agmina, que ex singulari propinquitate conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphin namque ardentes vocantur Cherubin quoque plenitudo scientie dicitur, quia tanto perfectiori scientia plena sunt quanto claritate Dei vicinius contemplantur. Throni illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper omnipotens Deus presidet. Dominationes vocantur qui ctiam potestates principatuum dissimilitudine alta transcendunt. Principatus etiam vocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus presunt. Potestates vocantur hi qui hoc potentius ceteris in suo ordine perceperunt, ut eorum dicioni virtutes adverse subjccte sint. Virtutes vocantur illi spiritus per quos signa et miracula frequentius fiunt. Archangeli summi nuncii vocantur. Angeli autem nuncii dicuntur. Hi enim qui minima nunciant angeli, qui vero summa nunciant archangeli vocantur.

 

 

ITEM DE ANGELIS, IN SPECULO ECCLESIE.

Angelorum ordines novem referuntur, qui ad summe Trinitatis ministeria mire disponuntur, scilicet: I angeli qui singulis hominibus ad tutelam vel solarium vel auxilium mittuntur, a quibus demones ne quantum volunt noceant reprimuntur; II archangcli qui ad summa peragenda vel nuntianda mittuntur, quique singulis gentibus preesse creduntur; III virtutes per quos signa et miracula administrantur.