B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gualterus de Castiglione
ca. 1135 - post 1184
     
   


T e s t i m o n i a

Textus:
Galteri de Castellione Alexandreis
Thesaurus Mundi, Bibliotheca Scriptorum
Latinorum Mediæ et Recentioris Ætatis 17
ed. Marvin L. Colker, Padua 1978
Versio digitalis: Angus Graham
University of Sharjah, United Arab Emirates


________________________________________________


Vita I
(Oxford Exeter Coll. 69, A.D. 1290, f. 82v)

     In territorio igitur Insulensi uilla Roncinio quidam Galterus oriundus fuit, qui in litterarum scientia adeo claruit ut tantam eius sapientiam quidam mirabili breuitate collaudans dixerit:

     Quicquid gentiles potuerunt scire poete
          Totum Galtero summa gratia dedit.

     Hic ex eo quod apud Castellionem opidum Gallie scolas rexerit, Galterus de Castellione dictus est. Denique Guillermo Senonensi archiepiscopo cathedre Remensis dignitatem adepto idem Galterus, apud eum notarii oratorisque fructus percipiens eiusque captans beniuolentiam, in honore illius gesta magni Alexandri eleganti stilo composuit, ea regula scilicet ut quot litteras hoc nomen Guillermus habet tot libros illud insigne uolumen optineret et eo ordine quo littere continentur eisdem litteris libri inciperent et sunt numero decem. Sed ut quod diximus elucescat, per principia librorum ostendamus: I'us Gesta ducis, II'us Victorem patrie, III'us Iam fragor, IIII'us Luridus et piceo, V'us Lege Nume regis, VI'us Ecce lues mundi, VII'us Restitit Hesperio, VIII'us Mennonis eterno, IX'us Vltima terribiles, X'us Sidereos uultus. Horum ergo principiorum si capitales litteras coniunxeris, hoc nomen Guillermus habebis.


Vita II
(Paris BN lat. 8359, s. xiii, f. 75v)

     Actor iste siquidem de territorio Insulano extitit oriundus. Parisius autem studuit sub magistro Stephano Beluacensi. Deinde uenit Castellionem ut superius habitum est. Quod ipse testatur:

     Insula me genuit, rapuit Castellio nomen,
          Perstrepuit modulis Gallia tota meis.

     Hoc dicit quia apud Castellionem quedam ludicra composuit. Sed ipse postea, multum laboris et parum utilitatis in artibus liberalibus animaduertens, Boloniam se transtulit et ibi leges et decreta didicit. Reuersus ergo in familiaritate archiepiscopi Remensis receptus est, et gratiam eius in omnibus adeptus, prece ipsius hoc opus incepit eodem anno quo beatus Thomas martyr sanguinis sui testimonium peribuit [1170]. Atque archipresulis precibus post hec Anbienensis ecclesie canonicus effectus est. Flagello lepre castigatus ibidem uitam terminauit.


Vita IIa
(Laon 401, s. xiii, p. 6)

     Galterus nomen est actoris. De uita actoris breuiter transeamus. Insulanus iste fuit ut ait antequam istud opus perfecisset <cum> mori timuisset:

     Insula me genuit, rapuit Castellio nomen,
          Perstrepuit modulis <Gal>lia tota meis.
     Gesta ducis Macedum scripsi, sed sincopa fati
          Infectum clausit obice mortis opus.

     Parisius et Remis sub magistro Stephano Beluacensi canonico studuit. Lau<du>ni scolas rexit. Deinde Castellionem se transtulit. Tandem multum laboris et parum utili<tatis> uidens Boloniam se transtulit. Rursus igitur familiaritatem Remensis archipresulis adeptus est, cuius rogatu hoc opus incepit eodem anno quo beatus Thomas martyr sui sanguinis testimonium prehibuit, atque archiepiscopi Remensis interuentu Beluacensis ecclesie (est?) canonicus. Ibi flagello lebre uitam terminauit.


Vita auctoris
(Alexandreis, MS Erfurt Amplon. 8° 90)

     Kanonicus Remensis fuit et habuit concubinam que compulsa fiebat a milite quod admitteret leprosum et immediate Galtherum. Hoc factum est et ita factus est leprosus. Accidit etiam Parisius ut magister bonus naturalis haberet iuuenem comitem discipulum spaciantem cum eo circa uineta quod accederet ad talem mulierem. Cum redisset, dixit «Tu infectus es per lepram. Veni subito, coi cum ea. Tunc sanus eris quia resumet a te quod susceperas.»


Causa susceptae Alexandreidis.
(Alexandreis, Paris BN lat. 8358)

     Quidam dicunt quod hec fuit prim<a> causa subcepti operis, uidelicet reintegratio amoris magistri Galteri ad dominum Guillermum archiepiscopum Remensem et odium quod circa eum incurrerat propter magistrum Berterum, quem dominus Guillermus archiepiscopus, si fas est dicere uerum, subagitabat, et magister Galterus ei inuidebat. Siquidem quodam tempore accidit quod archiepiscopus misit magistrum Berterum Romam ut (causam?) suam perageret. Magister Galterus, putans quod ibi aquireret aliquam dignitatem sub specie dilectionis, misit ei hos uersus in literis clausis, significans ei quod non frangeret sigillum donec esset in presentia domini pape, et factum est ita. Ecce uersus:

     <Ro>ma caput rerum,
     Que tanto turbine clerum
     Inuoluis, miserum
     Contemptorem mulierum
     Suscipe Galterum.
     Si fas est dicere uerum,
     Sepe subegit erum
     Dum fleret adhuc ad Homerum,
     Nec tantum tenerum
     Sed quem iam barba seuerum
     Reddidit et ueterum
     Perfectio longa dierum.

     Hoc percepto ab archiepiscopo, magistrum Galterum a suo consortio disgregauit. Qui uero, sciens se iram domini sui incurrisse, meditatus est quo modo posset amorem ipsius recuperare; ad cuius honorem et laudem hunc librum incepit et composuit, comparans probitates eius probitatibus Alexandri, et hec est causa quare potius tractauit de historiis Alexandri quam de alio nobili. Vt quidam dicunt, causa huius operis est quia magister Matheus Vindocinensis et magister Galterus altercati sunt quis eorum melius uersificaret et unus contra alium composuerunt Thobiam et Alexandreidem.