Dedicatoria
|
Papa stupor mundi, si dixero Papa Nocenti,
Acephalum nomen tribuam; sed, si caput addam,
Hostis erit metri. Nomen tibi vult similari:
Nec nomen metro, nec vult tua maxima virtus
| |
5 | Claudi mensura. Nihil est quo metiar illam:
Transit mensuras hominum. Sed divide nomen,
Divide sic nomen: “In” praefer, et adde “nocenti”,
Efficiturque comes metri. Sic et tua virtus
Pluribus aequatur divisa, sed integra nulli.
| |
10 | Egregius sanguis te confert Bartholomaeo,
Mite cor Andreae, pretiosa juventa Johanni,
Firma fides Petro, perfecta scientia Paulo,
Ista simul nulli. Superest de dotibus una,
Quam nulli fas est attingere: gratia linguae. | |
15 | Augustine, tace! Leo papa, quiesce! Johannes,
Desine! Gregori, subsiste! Quid eloquar omnes?
Esto quod in verbis aut hic aut ille sit ore
Aureus et totus resplendeat: os tamen ejus
Impar est, orisque tui praejudicat aurum. | |
20 | Trans homines totus: ubi corpus ista juventus
Tam grandis senii, vel cordis tanta senectus
Insita tam juveni? Quam mira rebellio rerum:
Ecce senex juvenis! Fidei sub tempore primae
Cum Dominus Petro praeferret amore Johannem, | |
25 | Papatu Petrum voluit praeferre Johanni.
In te, Papa, modo nova res his accidit annis,
Papa senex Petrus, et papa juventa Johannis.
Suntque tui quales talem decuere: relucent
Et circumlucent papam quasi sidera solem. | |
30 | Tu solus mundo quasi sol, illi quasi stellae,
Roma quasi caelum. Me transtulit Anglia Romam
Tanquam de terris ad caelum, transtulit ad vos
De tenebris velut ad lucem. Lux publica mundi,
Digneris lucere mihi; dulcissime rerum,
| |
35 | Dulce tuum partire tuo. Dare grandia solus
Et potes, et debes, et vis, et scis: quia prudens,
Scis; quia clemens, vis; quia magnus origine, debes
Et quia Papa, potes. Quia talis es et quia tantus,
Hic mens subsedit, cum fecerit undique gyrum | |
40 | Inque suis dandis te praetulit omnibus unum:
Totum posse suum tibi destinat. Accipe, magne,
Hoc opus exiguum, breve corpore, viribus amplum.
|
|
|