|
Liber de causis, manuscriptum italicum ca. 1450
(Berlin, Staatsbibliothek, Cod. Ham. 100)
Capitula:
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
CAPITULUM PRIMUM
Omnis causa primaria plus est influens super causatum suum
quam causa universalis secunda.
Cum ergo removet causa universalis secunda virtutem suam a re, causa universalis prima non aufert virtutem suam ab ea. Quod est, quia causa universalis prima agit in causatum causae secundae, antequam agat in ipsum causa universalis secunda, quae sequitur ipsum. Cum ergo agit causa secunda, quae sequitur causatum, non excusat ipsius actio a causa prima, quae est supra ipsam. Et quando separatur causa secunda a causato, quod sequitur ipsam, non separatur ab eo prima, quae est supra ipsam, quoniam est causa ei.
Et nos quidem exemplificamus illud per esse et vivum et hominem. Quod est, quia oportet, ut sit res esse in primis, deinde vivum, postea homo. Vivum ergo est causa hominis propinqua et esse causa eius longinqua. Esse ergo vehementius est causa homini quam vivum, quoniam est causa vivo, quod est causa homini. Et similiter, quando ponis rationalitatem causam homini, est esse vehementius causa homini quam rationalitas, quoniam est causa causae eius. Et illius quidem significatio est, quod, quando tu removes virtutem rationalem ab homine, non remanet homo et remanet vivum spirans sensibile. Et quando removes ab eo vivum, non remanet vivum et remanet esse, quoniam esse non removetur ab eo, sed removetur vivum; quoniam causa non removetur per remotionem causati sui, remanet ergo homo esse. Cum ergo individuum non est homo, est animal, et, si non est animal, est esse tantum.
Iam igitur manifestum est et planum, quod causa prima longinqua est plus comprehendens et vehementius causa rei quam causa propinqua. Et propter illud fit eius operatio vehementioris adhaerentiae cum re quam operatio causae propinquae. Et hoc quidem non fit secundum hoc, nisi quia res in primis non patitur nisi a virtute longinqua; deinde patitur secundo a virtute, quae est sub prima. Et causa prima adiuvat secundam causam super operationem suam, quoniam omnem operationem, quam causa efficit secunda, et prima causa efficit; verumtamen efficit eam per modum alium, altiorem et sublimiorem. Et quando removetur causa secunda a causato suo, non removetur ab eo causa prima, quoniam causa prima est maioris et vehementioris adhaerentiae cum re quam causa propinqua. Et non figitur causatum causae secundae nisi per virtutem causae primae. Quod est, quia causa secunda, quando facit rem, influit causa prima, quae est supra eam, super illam rem de virtute sua, quare adhaeret illud rei adhaerentia vehementi et servat eam. Iam ergo manifestum est et planum, quod causa longinqua est vehementius causa rei quam causa propinqua, quae sequitur eam, et quod ipsa influit virtutem suam super eam et servat eam, et non separatur ab ea separatione suae causae propinquae, immo remanet in ea et adhaeret ei adhaerentia vehementi, secundum quod ostendimus et exposuimus.
CAPITULUM SECUNDUM
Omne esse superius aut est superius aeternitate et ante ipsam, aut est cum aeternitate, aut est post aeternitatem et supra tempus.
Esse vero, quod est ante aeternitatem, est causa prima, quoniam est causa ei. Sed esse, quod est cum aeternitate, est intelligentia, quoniam est esse secundum, secundum habitudinem unam, unde non patitur neque destruitur. Esse vero, quod est post aeternitatem et supra tempus, est anima, quoniam est in horizonte aeternitatis inferius et supra tempus. Et significatio, quod causa prima est ante aeternitatem ipsam, est, quod esse in ipsa est acquisitum. Et dico, quod omnis aeternitas est esse, sed non omne esse est aeternitas. Ergo esse est plus commune quam aeternitas. Et causa prima est supra aeternitatem, quoniam aeternitas est causatum ipsius. Et intelligentia apponitur vel parificatur aeternitati, quoniam extenditur cum ea; et non alteratur neque destruitur. Et anima annexa est cum aeternitate inferius, quoniam est susceptibilior impressionis quam intelligentia, et est supra tempus, quoniam est causa temporis.
CAPITULUM TERTIUM
Omnis anima nobilis tres habet operationes: nam ex operationibus eius est operatio animalis et operatio intellectibilis et operatio divina.
Operatio autem divina est, quoniam ipsa praeparat naturam cum virtute, quae est in ipsa a causa prima. Eius autem operatio intellectibilis est, quoniam ipsa scit res per virtutem intelligentiae, quae est in ipsa. Operatio autem eius animalis est, quoniam ipsa movet corpus primum et omnia corpora naturalia, quoniam ipsa est causa motus corporum et causa operationis naturae. Et non efficit anima has operationes, nisi quoniam ipsa est exemplum superioris virtutis. Quod est, quia causa prima creavit esse animae mediante intelligentia, et propter illud facta est anima efficiens operationem divinam. Postquam ergo creavit causa prima esse animae, posuit eam sicut stramentum intelligentiae, in quod efficiat operationes suas. Propter illud ergo anima intellectibilis efficit operationem intellectibilem. Et quia anima suscipit impressionem intelligentiae, facta est inferioris operationis quam ipsa in impressione sua in id, quod est sub ipsa. Quod est, quia ipsa non imprimit in res nisi per motum, scilicet quia non recipit, quod est sub ea, operationem eius, nisi ipsa moveat ipsum. Propter hanc ergo causam fit, quod anima movet corpora; de proprietate namque animae est, ut vivificet corpora, quoniam influit super ea virtutem suam et directe producit ea ad operationem rectam. Manifestum est igitur nunc, quod anima habet tres operationes, quoniam habet virtutes tres: scilicet virtutem divinam et virtutem intelligibilem et virtutem eius essentiae, secundum quod narravimus et ostendimus.
CAPITULUM QUARTUM
Prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud.
Quod est, quia esse est supra sensum et supra animam et supra intelligentiam, et non est post causam primam latius neque prius creatum ipso. Propter illud ergo factum est superius creatis rebus omnibus et vehementius unitum. Et non est factum ita nisi propter suam propinquitatem esse puro et uni vero, in quo non est multitudo aliquo modorum. Et esse creatum, quamvis sit unum, tamen multiplicatur, scilicet quia ipsum recipit multiplicitatem. Et ipsum quidem non est factum multa, nisi quia ipsum, quamvis sit simplex et non sit in creatis simplicius eo, tamen est compositum ex finito et infinito. Quod est, quia omne, quod ex eo sequitur causam primam, est achili, intelligentia, completa et ultima in potentia et reliquis bonitatibus. Et formae intellectibiles in ipso sunt latiores et vehementius universales. Et quod ex eo est inferius, est intelligentia iterum, verumtamen est sub illa intelligentia in complemento et virtute et bonitatibus. Et non sunt formae intellectibiles in illa ita dilatatae, sicut est earum latitudo in illa intelligentia. Et esse quidem creatum primum est intelligentia totum, verumtamen intelligentia in ipso est diversa per modum, quem diximus. Et quia diversificatur intelligentia, fit illic forma intellectibilis diversa. Et sicut ex forma una, propterea quod diversificatur in mundo inferiori, proveniunt individua infinita in multitudine, similiter ex esse creato primo, propterea quod diversificatur, apparent formae intellectibiles infinitae. Verumtamen, quamvis diversificentur, non seiunguntur ab invicem, sicut est seiunctio individuorum. Quod est, quoniam ipsae uniuntur absque corruptione et separantur absque seiunctione, quoniam sunt unum habens multitudinem et multitudo in unitate. Et intelligentiae primae influunt super intelligentias secundas bonitates, quas recipiunt a causa prima, et intendunt bonitates in eis, usquequo consequuntur ultimam earum.
Intelligentiae superiores primae, quae sequuntur causam primam, imprimunt formas secundas, stantes, quae non destruuntur ita, ut sit necessarium iterare eas vice alia. Intelligentiae autem secundae imprimunt formas declines, separabiles, sicut est anima. Ipsa namque est ex impressione intelligentiae secundae, quae sequitur esse creatum inferius. Et non multiplicantur animae nisi per modum, quo multiplicantur intelligentiae. Quod est, quia esse animae iterum habet finem, sed quod ex eo est inferius, est infinitum. Igitur animae, quae sequuntur alachili, intelligentiam, sunt completae, perfectae, paucae declinationis et separationis; et animae, quae sequuntur esse inferius, sunt in complemento et declinatione sub animabus superioribus. Et animae superiores influunt bonitates, quas recipiunt ab intelligentia, super animas inferiores. Et omnis anima recipiens ab intelligentia virtutem plus, est super impressionem fortior, et quod impressum est ab ea, est fixum, stans, et est motus eius motus aequalis, continuus. Et illa, in qua ex ea est virtus intelligentiae minus, est in impressione sub animabus primis, et est, quod ab ea impressum est, debile, evanescens, destructibile. Verumtamen, quamvis sit ita, tamen permanet per generationem. Iam ergo ostensum est, quare factae sunt formae intellectibiles multae, et non est esse nisi unum, simplex, et quare factae sunt multae animae, quarum quaedam sunt fortiores aliis quibusdam, et esse earum est unum, simplex, in quo non est diversitas.
CAPITULUM QUINTUM
Causa prima superior est narratione, et non deficiunt linguae a narratione eius nisi propter narrationem esse ipsius, quoniam ipsa est supra omnem causam et non narratur nisi per causas secundas, quae illuminantur a lumine causae primae.
Quod est, quoniam causa prima non cessat illuminare causatum suum et ipsa non illuminatur a lumine alio, quoniam ipsa est lumen purum, supra quod non est lumen. Ex illo ergo facta est prima sola, cuius deficit narratio; et non est ita, nisi quia supra ipsam non est causa, per quam cognoscatur. Et omnis quidem res non cognoscitur et narratur nisi ex ipsa causa sua. Cum ergo res est causa tantum et non est causatum, non scitur per causam primam neque narratur, quoniam est superior narratione, neque consequitur eam loquela. Quod est, quia narratio non fit nisi per loquelam, et loquela per intelligentiam, et intelligentia per cogitationem, et cogitatio per meditationem, et meditatio per sensum. Causa autem prima est supra res omnes, quoniam est causa eis; propter illud ergo fit, quod ipsa non cadit sub sensu et meditatione et cogitatione et intelligentia et loquela; non est ergo narrabilis. Et dico iterum, quod res aut est sensibilis et cadit sub sensu, aut est meditabilis et cadit sub meditatione, aut est fixa stans secundum dispositionem unam et est intellectibilis, aut est convertibilis, destructibilis, cadens sub generatione et corruptione et est cadens sub cogitatione. Et causa prima est supra res intellectibiles sempiternas et supra res destructibiles, quapropter non cadunt super eam sensus neque meditatio neque cogitatio neque intelligentia. Et ipsa quidem non significatur nisi ex causa secunda, quae est intelligentia, et non nominatur per nomen causati sui primi nisi per modum altiorem et meliorem, quoniam, quod est causato, est causae iterum, verumtamen per modum sublimiorem et meliorem et nobiliorem, sicut ostendimus.
CAPITULUM SEXTUM
Intelligentia est substantia, quae non dividitur.
Quod est, quia, si non est cum magnitudine neque corpus neque movetur, tunc procul dubio non dividitur. Et iterum omne divisibile non dividitur nisi aut in multitudinem aut in magnitudinem aut in motum suum. Cum ergo res est secundum hanc dispositionem, est sub tempore, quoniam non recipit divisionem nisi in tempore. Et intelligentia quidem non est in tempore, immo est cum aeternitate; quapropter facta est altior et superior omni corpore et omni multitudine. Quod si inveniatur in ea multitudo, non invenitur nisi existens, quasi sit res una. Cum ergo intelligentia sit secundum hunc modum, penitus divisionem non recipit. Et significatio quidem illius est reditio sui super essentiam suam, scilicet quia non extenditur cum re extensa ita, ut sit una suarum extremitatum secunda ab alia. Quod est, quia, quando vult scientiam rei corporalis, extenditur cum ea, et ipsa stat fixa secundum suam dispositionem, quoniam est forma, a qua non pertransit aliquid. Et corpora quidem non sunt ita. Et significatio, quod intelligentia non est corpus neque dividitur eius substantia et operatio eius, est, quod utraeque sunt res una. Et intelligentia quidem est multa propter bonitates, quae adveniunt ei a causa prima. Et ipsa, quamvis multiplicetur per hunc modum, tamen, quia appropinquat uni, fit unum et non dividitur. Et intelligentia quidem non recipit divisionem, quoniam est primum creatum, quod creatum est a causa prima, et unitas est dignior ea quam divisio. Iam ergo verificatum est, quod intelligentia substantia est, quae non est cum magnitudine neque corpus neque movetur per aliquem modorum motus corporei: Quapropter facta est supra tempus et cum aeternitate, sicut ostendimus.
CAPITULUM SEPTIMUM
Omnis intelligentia scit, quod est supra se et quod est sub se; verumtamen scit, quod est sub se, quoniam est causa ei, et scit, quod est supra se, quoniam acquirit bonitates ab eo.
Et intelligentia quidem est substantia intellectibilis; ergo secundum modum suae substantiae scit res, quas acquirit desuper, et res, quibus est causa. Ergo ipsa discernit, quod est supra eam et quod est sub ea, et scit, quod illud, quod est supra se, est causa ei et quod est sub ea, est causatum ab ea; et cognoscit causam suam et causatum suum per modum, qui est causa eius, scilicet per modum suae substantiae. Et similiter omnis sciens non scit rem meliorem et rem inferiorem et deteriorem nisi secundum modum suae substantiae et sui esse, non secundum modum, secundum quem res sunt. Et si hoc ita est, tunc procul dubio bonitates, quae descendunt super intelligentiam a causa prima, sunt in ea intellectibiles, et similiter res corporeae sensibiles sunt in intelligentia intellectibiles. Quod est, quoniam res, quae sunt in intelligentia, non sunt impressiones ipsae, immo sunt causae impressionum. Et significatio illius est, quod intelligentia ipsa est causa rerum, quae sunt sub ea, per hoc, quod est intelligentia tantum. Si ergo intelligentia est causa rerum per hoc, quod est intelligentia, tunc procul dubio causae rerum in intelligentia sunt intellectibiles etiam. Iam ergo manifestum est, quod res supra intelligentiam et sub ea sunt per virtutem intellectibilem et similiter res corporeae cum intelligentia sunt intellectibiles et res intellectibiles in intelligentia sunt intellectibiles, quoniam ipsa est causa causae earum; et quoniam ipsa non apprehendit res nisi per modum suae substantiae, et ipsa, quia est intelligentia, apprehendit res apprehensione intellectibili, sive intellectibiles sint res sive corporeae.
CAPITULUM OCTAVUM
Omnis intelligentiae fixio et essentia est per bonitatem puram, quae est causa prima.
Et virtus quidem intelligentiae est vehementioris unitatis quam res secundae, quae sunt post eam, quoniam ipsae non accipiunt cognitionem eius. Et non est facta ita, nisi quia causa est ei, quod est sub ea. Et significatio eius est illud, cuius rememoramur: Intelligentia est regens omnes res, quae sunt sub ea, per virtutem divinam, quae est in ea, et per eam retinet res, quoniam per eam est causa rerum; et ipsa retinet omnes res, quae sunt sub ea, et comprehendit eas. Quod est, quoniam omne, quod est primum rebus et causa eis, est retinens illas res et regens eas et non evadit ab eo ex ipsis aliquid propter virtutem suam altam. Ergo intelligentia est princeps rerum, quae sunt sub ea, et retinens eas et regens eas, sicut natura regit res, quae sunt sub ea, per virtutem intelligentiae. Et similiter intelligentia regit naturam per virtutem divinam. Et intelligentia quidem non facta est retinens res, quae sunt post eam, et regens eas et suspendens virtutem suam super eas, nisi quoniam ipsae non sunt virtus substantialis ei, immo ipsa est virtus virtutum substantialium, quoniam est causa eis. Et intelligentia quidem comprehendit generata et naturam et horizontem naturae, scilicet animam, nam ipsa est supra naturam. Quod est, quia natura continet generationem et anima continet naturam et intelligentia continet animam. Ergo intelligentia continet omnes res; et non est facta intelligentia ita nisi propter causam primam, quae supereminet omnibus rebus, quoniam est causa intelligentiae et animae et naturae et reliquis rebus.
Et causa quidem prima non est intelligentia neque anima neque natura, immo est supra intelligentiam et animam et naturam, quoniam est creans omnes res. Verumtamen est creans intelligentiam absque medio et creans animam et naturam et reliquas res mediante intelligentia. Et scientia quidem divina non est sicut scientia intellectibilis neque sicut scientia animae, immo est supra scientiam intelligentiae et scientiam animae, quoniam est creans scientias. Et quidem virtus divina est supra omnem virtutem intellectibilem et animalem et naturalem, quoniam est causa omni virtuti. Et intelligentia est habens yliathim, quoniam est esse et forma, et similiter anima est habens yliathim et natura est habens yliathim. Et causae quidem primae non est yliathim, quoniam ipsa est esse tantum. Quod si dixerit aliquis: necesse est, ut sit ei yliathim, dicemus: yliathim suum est infinitum, et individuum suum est bonitas pura, influens super intelligentiam omnes bonitates et super reliquas res mediante intelligentia.
CAPITULUM NONUM
Omnis intelligentia plena est formis; verumtamen ex intelligentiis sunt, quae continent formas minus universales, et ex eis sunt, quae continent formas plus universales.
Quod est, quoniam formae, quae sunt in intelligentiis secundis inferioribus per modum particularem, sunt in intelligentiis primis per modum universalem; et formae, quae sunt in intelligentiis primis per modum universalem, sunt in intelligentiis secundis per modum particularem. Et primis intelligentiis est virtus magna, quoniam sunt vehementioris unitatis quam intelligentiae secundae inferiores; et intelligentiis secundis inferioribus sunt virtutes debiles, quoniam sunt minoris unitatis et pluris multiplicitatis. Quod est, quia intelligentiae propinquae uni puro vero sunt minoris quantitatis et maioris virtutis, et intelligentiae, quae sunt longinquiores ab uno puro, sunt pluris quantitatis et debilioris virtutis. Et quia intelligentiae propinquae uni puro vero sunt minoris quantitatis, accidit inde, ut formae, quae procedunt ex intelligentiis primis, procedant processione universali unita. Et nos quidem abbreviamus et dicimus, quod formae, quae adveniunt ex intelligentiis primis secundis, sunt debilioris processionis et vehementioris separationis. Quapropter fit, quod intelligentiae secundae proiciunt visus suos super universalem formam, quae est in intelligentiis universalibus, et dividunt eam et separant eam, quoniam ipsae non possunt recipere illas formas secundum veritatem et certitudinem earum nisi per modum, secundum quem possunt recipere eas, scilicet per separationem et divisionem. Et similiter aliqua ex rebus non recipit, quod est supra eam, nisi per modum, secundum quem potest recipere ipsum, non per modum, secundum quem est res recepta.
CAPITULUM DECIMUM
Omnis intelligentia intelligit res sempiternas, quae non destruuntur neque cadunt sub tempore.
Quod est, quoniam, si intelligentia est semper, quae non movetur, tunc ipsa est causa rebus sempiternis, quae non destruuntur nec permutantur neque cadunt sub generatione et corruptione. Et intelligentia quidem non est ita, nisi quia intelligit rem per esse suum, et esse suum est sempiternum, quod non corrumpitur. Cum ergo hoc sit ita, dicimus, quod res destructibiles sunt ex corporeitate, scilicet ex causa corporea temporali, non ex causa intellectibili aeterna.
CAPITULUM UNDECIMUM
Primorum omnium quaedam sunt in quibusdam per modum, quo licet, ut sit unum eorum in alio.
Quod est, quia in esse sunt vita et intelligentia, et in vita sunt esse et intelligentia, et in intelligentia sunt esse et vita. Verumtamen esse et vita in intelligentia sunt duae alachili, id est intelligentiae, et esse et intelligentia in vita sunt duae vitae, et intelligentia et vita in esse sunt duo esse. Et illud quidem non est ita, nisi quia unumquodque primorum aut est causa aut causatum. Causatum ergo in causa est per modum causae et causa in causato per modum causati. Et nos quidem abbreviamus et dicimus, quod res agens in re per modum causae non est in ea nisi per modum, qui est causa eius, sicut sensus in anima per modum animalem, et anima in intelligentia per modum intellectibilem, et intelligentia in esse per modum essentialem, et esse primum in intelligentia per modum intellectibilem, et intelligentia in anima per modum animalem, et anima in sensu per modum sensibilem. Et redeamus et dicamus, quod sensus in anima et intelligentia in causa prima sunt per modos suos, secundum quod ostendimus.
CAPITULUM DUODECIMUM
Omnis intelligentia intelligit essentiam suam.
Quod est, quia intelligens et intellectum sunt simul; cum ergo est intelligentia intelligens et intellectum, tunc procul dubio videt essentiam suam. Et quando videt essentiam suam, scit, quod intelligit per intelligentiam essentiam suam. Et quando scit essentiam suam, scit reliquas res, quae sunt sub ea, quoniam sunt ex ea. Verumtamen in ea sunt per modum intellectibilem. Ergo intelligentia et res intellectae sunt unum. Quod est, quia, si res intellectae et intelligentia sunt unum et intelligentia scit esse suum, tunc procul dubio, quando scit essentiam suam, scit reliquas res, et quando scit reliquas res, scit essentiam suam, et quando scit res, tunc ipsa non scit eas, nisi quia sunt intellectae. Ergo intelligentia scit essentiam suam et scit res intellectas simul, sicut ostendimus.
CAPITULUM TERTIUM DECIMUM
In omni anima res sensibiles sunt per hoc, quod est exemplum eis, et res intellectibiles in ea sunt, quia scit eas.
Et non facta est ita, nisi quia ipsa expansa est inter res intellectibiles, quae non moventur, et inter res sensibiles, quae moventur. Et quia anima sic est, fit, quod imprimit res corporeas, quapropter facta est causa corporum et facta est causata ex intelligentia, quae est ante eam. Res igitur, quae imprimuntur ex anima, sunt in anima per intentionem exempli, scilicet quia res sensibiles exemplificantur secundum exemplum animae, et res quae cadunt supra animam, sunt in anima per modum acquisitum. Cum ergo hoc sit ita, redeamus et dicamus, quod res sensibiles omnes in anima sunt per modum causae, praeter quod anima est causa exemplaria. Et intelligo per animam virtutem agentem res sensibiles, verumtamen virtus efficiens in anima non est materialis, et virtus corporea in anima est spiritualis, et virtus imprimens in rebus habentibus dimensiones est sine dimensione.
Res autem intellectibiles in anima sunt per modum accidentalem, scilicet quia res intellectibiles, quae non dividuntur, sunt in anima per modum divisibilem. Ergo res intellectibiles unitae sunt in anima per modum, qui multiplicatur, et res intellectibiles, quae non moventur, sunt in anima per modum motus. Iam ergo ostensum est, quod res intellectibiles et sensibiles sunt in anima, verumtamen res sensibiles, corporeae, motae sunt in anima per modum animalem, spiritualem, unitum, et quod res intellectibiles, unitae, quiescentes, sunt in anima per modum, qui multiplicatur, motum.
CAPITULUM QUARTUM DECIMUM
Omnis sciens, qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa.
Quod est, quia scientia non est nisi actio intellectibilis. Cum ergo scit sciens suam essentiam, tunc redit per operationem suam intellectibilem ad essentiam suam. Et hoc non est ita, nisi quoniam sciens et scitum sunt res una, quoniam scientia scientis essentiam suam est ex eo et ad eum: Est ex eo, quia est sciens, et ad eum, quia est scitum. Quod est, quia propterea, quod scientia est scientia scientis et sciens scit essentiam suam, est eius operatio rediens ad essentiam suam; ergo substantia eius est rediens ad essentiam ipsius iterum. Et non significo per reditionem substantiae ad essentiam suam, nisi quia est stans, fixa per se, non indigens in sui fixione et sui essentia re alia rigente ipsam, quoniam est substantia simplex, sufficiens per se ipsam.
CAPITULUM QUINTUM DECIMUM
Omnes virtutes, quibus non est finis, pendentes sunt per infinitum primum, quod est virtus virtutum, non quia ipsae sunt acquisitae, fixae, stantes in rebus entibus, immo sunt virtus rebus entibus habentibus fixionem.
Quod si aliquis dicat, quod ens primum creatum, scilicet intelligentia, est virtus, etiam cui non est finis, dicemus quod non est ens creatum virtus, immo est ei virtus quaedam. Et virtus quidem eius non est facta infinita nisi inferius, non superius, quoniam ipsa non est virtus pura, quae non est virtus, nisi quia est virtus, et est res, quae non finitur inferius neque superius. Ens autem primum creatum, scilicet intelligentia, habet finem et virtuti eius est finis, secundum quem remanet causa eius. Ens autem primum creans est infinitum primum purum. Quod est, quia, si entibus fortibus non est finis propter suam acquisitionem ab infinito primo puro, propter quod sunt entia, et si ens primum ipsum est, quod ponit res, quibus non est finis, tunc ipsum procul dubio est supra infinitum. Ens autem creatum primum, scilicet intelligentia, non est non finitum; immo dicitur, quod est infinitum, neque dicitur, quod est ipsummet, quod est non finitum.
Ens ergo primum est mensura entium primorum intellectibilium et entium secundorum sensibilium, scilicet quia ipsum est, quod creavit entia et mensuravit ea mensura convenienti omni enti. Redeamus ergo et dicamus, quod ens primum creans est supra infinitum, sed ens secundum creatum est infinitum; et quod est inter ens primum creans et ens secundum creatum est non finitum. Et reliquae bonitates simplices, sicut vita et lumen et quae sunt eis similia, sunt causae rerum omnium habentium bonitates; scilicet quod infinitum est a causa prima et causatum primum est causa omnis vitae; et similiter reliquae bonitates descendentes a causa prima super causatum primum in primis, et est intelligentia, deinde descendunt super reliqua causata intellectibilia et corporea mediante intelligentia.
CAPITULUM SEXTUM DECIMUM
Omnis virtus unita plus est infinita quam virtus multiplicata.
Quod est, quia infinitum primum, quod est intelligentia, est propinquum uni puro vero. Propter illud ergo factum est, quod in omni virtute propinqua uni vero est infinitas plus quam in virtute longinqua ab eo. Quod est, quia virtus, quando incipit multiplicari, tunc destruitur unitas eius, et quando destruitur eius unitas, destruitur eius infinitas. Et non destruitur infinitas eius, nisi quia dividitur. Et illius quidem significatio est virtus divisa, et quod ipsa quanto magis aggregatur et unitur, magnificatur et vehementior fit et efficit operationes mirabiles; et quanto magis partitur et dividitur, minoratur et debilitatur et efficit operationes viles. Iam igitur manifestum est et planum, quod virtus, quanto plus approximat uni puro vero, fit vehementior eius unitas, et quanto vehementior fit unitas, est infinitas in ea magis apparens et manifestior et sunt operationes eius operationes magnae, mirabiles et nobiles.
CAPITULUM SEPTIMUM DECIMUM
Res omnes habent entia propter ens primum, et res vivae omnes sunt motae per essentiam suam propter vitam primam, et res intellectibiles omnes habent scientiam propter intelligentiam primam.
Quod est, quia, si omnis causa dat causato suo aliquid, tunc procul dubio ens primum dat causatis omnibus ens. Et similiter vita dat causatis suis motum, quia vita est processio procedens ex ente primo quieto, sempiterno, et primus motus. Et similiter intelligentia dat causatis suis scientiam. Quod est, quia omnis scientia vera non est nisi in intelligentia et intelligentia est primum sciens, quod est, et est influens scientiam super reliqua scientia. Redeamus autem et dicamus, quod ens primum est quietum et est causa causarum, et si ipsum dat omnibus rebus ens, tunc ipsum dat eis per modum creationis. Vita autem prima dat eis, quae sunt sub ea, vitam non per modum creationis, immo per modum formae. Et similiter intelligentia non dat eis, quae sunt sub ea, de scientia et reliquis rebus nisi per modum formae.
CAPITULUM DUODEVICESIMUM
Ex intelligentiis est, quae est intelligentia divina, quoniam ipsa recipit ex bonitatibus primis, quae procedunt ex causa prima receptione multa; et de eis est, quae est intelligentia tantum, quoniam non recipit ex bonitatibus primis nisi mediante intelligentia. Et ex animabus est, quae est anima intellectibilis, quoniam est pendens per intelligentiam; et ex eis est, quae est anima tantum. Et ex corporibus naturalibus est, cui est anima regens ipsum et faciens directionem super ipsum; et de eis sunt, quae sunt corpora naturalia tantum, quibus non est anima.
Et hoc non fit ita, nisi quoniam est ipsa expositio neque intellectibilis tota neque animalis tota neque corporea tota, non pendet per causam, quae est supra eam, nisi quae est ex ea completa, integra et quae pendet per causam, quae est supra eam, scilicet quia non omnis intelligentia pendet per bonitates esse causae primae, nisi quae ex eis est intelligentia completa in primis, integra. Ipsa enim potest recipere bonitates descendentes ex causa prima et pendere per eas, ut vehemens fiat sua unitas. Et similiter non omnis anima pendet per intelligentiam, nisi quae ex eis est completa, integra et vehementius simul cum intelligentia per hoc, quod pendet per intelligentiam, et est intelligentia completa. Et similiter iterum non omne corpus naturale habet animam, nisi quod ex eis est completum, integrum, quasi sit rationale. Et secundum hanc formam sunt reliqui ordines intellectibiles.
CAPITULUM UNDEVICESIMUM
Causa prima regit res creatas omnes, praeter quod commisceatur cum eis.
Quod est, quia regimen non debilitat unitatem eius exaltatam super omnem rem neque destruit eam; neque prohibet eam essentia unitatis eius seiuncta a rebus, quin regat res. Quod est, quia causa prima est fixa, stans cum unitate sua pura semper, et ipsa regit res creatas omnes et influit super eas virtutem vitae et bonitates secundum modum virtutum earum receptibilium et possibilitatem earum. Prima enim bonitas influit bonitates super res omnes influxione una; verumtamen unaquaeque rerum recipit ex illa influxione secundum modum suae virtutis et sui esse. Et bonitas prima non influit bonitates super res omnes nisi per modum unum, quia non est bonitas nisi per suum esse et suum ens et suam virtutem ita, quod est bonitas, et bonitas et ens sunt res una. Sicut ergo ens primum et bonitas sunt res una, fit, quod ipsum influit bonitates super res influxione communi una. Et diversificantur bonitates et dona ex concursu recipientis. Quod est, quia recipientia bonitates non recipiunt aequaliter, immo quaedam eorum recipiunt plus quam quaedam. Hoc quidem est propter magnitudinem suae largitatis.
Redeamus ergo et dicamus, quod inter omne agens, quod agit per esse suum tantum, et inter factum suum non est continuator neque res alia media. Et non est continuator inter agens et factum nisi additio super esse, scilicet quando agens et factum sunt per instrumentum et non facit per esse suum et sunt composita. Quapropter recipiens recipit per continuationem inter ipsum et factorem suum et est hunc agens seiunctum a facto suo. Agens vero, inter quod et inter factum suum non est continuator penitus, est agens verum et regens verum, faciens res per finem decoris, post quod non est possibile, ut sit decus aliud; et regit factum suum per ultimum regiminis. Quod est, quia regit res per modum, quem agit et non agit nisi per ens suum; ergo ens eius iterum est regimen eius. Quapropter fit, quod regit et agit per ultimum decoris et regimen, in quo non est diversitas neque tortuositas. Et non diversificantur operationes et regimen propter causas primas nisi secundum meritum recipientis.
CAPITULUM VICESIMUM
Primum est dives per se ipsum et est dives maius.
Et significatio eius est unitas eius, non quia unitas eius sit sparsa in ipso, immo est unitas eius pura, quoniam est simplex in fine simplicitatis. Si autem aliquis vult scire, quod prima causa est dives, proiciat mentem suam super res compositas et inquirat de eis inquisitione perscrutata. Inveniet enim omne compositum diminutum, indigens quidem aut alio aut rebus, ex quibus componitur. Res autem simplex una, quae est bonitas, est una, et unitas eius est bonitas, et bonitas est res una. Illa ergo res est dives maius, quae influit, et non fit influxio super ipsam per aliquem modorum. Reliquae autem res intellectibiles sint aut corporeae, sunt non divites per se ipsas, immo indigent uno vero influente super eas bonitates et omnes gratias.
CAPITULUM VICESIMUM PRIMUM
Causa prima est super omne nomen, quo nominatur.
Quoniam non pertinet ei diminutio neque complementum solum; quoniam diminutum est non completum et non potest efficere operationem completam, quando est diminutum. Et completum apud nos, quamvis sit sufficiens per se ipsum, tamen non potest creare aliquid aliud neque influere a se ipso aliquid omnino. Si ergo hoc ita est apud nos, tunc dicimus, quod primum non est diminutum neque completum tantum, immo est supra completum, quoniam est creans res et influens bonitates super eas influxione completa, quoniam est bonitas, cui non est finis neque dimensiones. Bonitas ergo prima implet omnia saecula bonitatibus; verumtamen omne saeculum non recipit de illa bonitate nisi secundum modum suae potentiae. Iam ergo ostensum est et manifestum, quod causa prima est super omne nomen, quo nominatur, et superior eo et altior.
CAPITULUM VICESIMUM ALTERUM
Omnis intelligentia divina scit res per hoc, quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc, quod est divina.
Quod est, quia proprietas intelligentiae est scientia, et non est eius complementum et integritas, nisi ut sit sciens. Regens ergo est Deus, benedictus et sublimis, quoniam ipse replet res bonitatibus. Et intelligentia est primum creatum et est plus similis Deo sublimi, et propter illud regit res, quae sub ea sunt. Et sicut Deus, benedictus et excelsus, influit bonitatem super res, similiter intelligentia influit scientiam super res, quae sunt sub ea. Verumtamen, quamvis intelligentia regat res, quae sunt sub ea, tamen Deus, benedictus et sublimis, praecedit intelligentiam per regimen et regit res regimine sublimioris et altioris ordinis, quam sit regimen intelligentiae, quoniam est illud, quod dat intelligentiae regimen. Et significatio illius est, quod res, quae recipiunt regimen intelligentiae, recipiunt regimen creatoris intelligentiae, quod est, quia non refugit regimen eius aliqua ex rebus omnino, quoniam vult, ut faciat recipere bonitatem suam simul omnes res. Quod est, quia non est, quod omnis res desiderat intelligentiam nec desiderat recipere eam; et res omnes desiderant bonitatem ex primo et desiderant recipere ipsam desiderio multo. In illo non est aliquis, qui dubitet.
CAPITULUM VICESIMUM TERTIUM
Causa prima existit in rebus omnibus secundum dispositionem unam, sed res omnes non existunt in prima secundum dispositionem unam.
Quod est, quia, quamvis prima existat in rebus omnibus, tamen unaquaeque rerum recipit eam secundum modum suae potentiae. Quod est, quia ex rebus sunt, quae recipiunt causam primam receptione unita, et ex eis sunt, quae recipiunt eam receptione multiplicata, et ex eis sunt, quae recipiunt eam receptione aeterna, et ex eis sunt, quae recipiunt eam receptione temporali, et ex eis sunt, quae recipiunt eam receptione spirituali, et ex eis sunt, quae recipiunt eam receptione corporali. Et diversitas quidem receptionis non fit ex causa prima, sed propter recipiens, quod est, quia suscipiens diversificatur. Propter illud ergo susceptum etiam diversificatur. Influens vero existens unum, non diversum influit super omnes res bonitates aequaliter, bonitas namque influit super omnes res ex causa prima aequaliter. Res igitur sunt causa diversitatis influxionis bonitatis super res. Procul dubio igitur non inveniuntur res omnes in prima per modum unum. Iam autem ostensum est, quod causa prima invenitur in omnibus rebus per modum unum et non inveniuntur in ea omnes res per modum unum. Ergo secundum modum propinquitatis causae primae et secundum modum, quo res potest recipere causam primam, secundum quantitatem illius potest recipere ex ea et delectari per eam. Quod est, quia non recipit res ex causa prima et delectatur in ea nisi per modum esse sui. Et non intelligo per esse nisi esse et cognitionem; nam secundum modum, quo cognoscit res causam primam creantem, secundum quantitatem illam recipit ex ea et delectatur in ea, sicut ostendimus.
CAPITULUM VICESIMUM QUARTUM
Substantiae unitae intellectibiles non sunt generatae ex re alia. Omnis substantia stans per essentiam suam est non generata ex re alia.
Quod si aliquis dicat: possibile est, ut sit generata ex re alia, dicemus: si possibile est, ut substantia stans per essentiam suam sit generata ex re alia, procul dubio est substantia illa diminuta, indigens, ut compleat eam illud, ex quo generatur. Et significatio illius est generatio ipsa. Quod est, quia generatio non est nisi via ex diminutione ad complementum. Nam si invenitur res non indigens in generatione sui, scilicet in sua forma et sua formatione, re alia nisi se et est ipsa causa formationis suae et sui complementi, est completa, integra semper. Et non fit causa formationis suae et sui complementi nisi propter relationem suam ad causam suam semper. Illa ergo comparatio est formatio eius et ipsius complementum simul. Iam ergo manifestum est, quod omnis substantia stans per essentiam suam non est generata ex re alia.
CAPITULUM VICESIMUM QUINTUM
Omnis substantia stans per se ipsam est non cadens sub corruptione.
Si autem aliquis dicat: possibile est, ut substantia stans per se ipsam cadat sub corruptione, dicemus: si possibile est, ut substantia stans per se ipsam cadat sub corruptione, possibile est, ut separetur eius essentia et sit fixa, stans per essentiam suam sine essentia sua. Et hoc est inconveniens et impossibile, quoniam, propterea quod est una, simplex, non composita, est ipsa causa et causatum simul. Omnis autem cadentis sub corruptione non fit corruptio nisi propter separationem suam a causa sua; dum vero permanet res pendens per causam suam retinentem eam et servantem eam, non perit neque destruitur. Si ergo hoc ita est, substantiae stantis per essentiam suam non separatur causa semper, quoniam est inseparabilis ab essentia sua, propterea quod causa eius est ipsa in formatione sui. Et non fit causa sui ipsius nisi propter relationem suam ad causam suam; et illa relatio est formatio eius. Et propterea, quia est semper relata ad causam suam et ipsa est causa illius relationis, est ipsa causa sui ipsius per modum, quem diximus, quia non perit neque etiam destruitur, quoniam est causa et causatum simul, sicut ostendimus nuper. Iam ergo verificatum est, quod omnis substantia stans per se ipsam non destruitur neque corrumpitur.
CAPITULUM VICESIMUM SEXTUM
Omnis substantia destructibilis non sempiterna aut est composita aut est delata super rem aliam.
Propterea quod substantia aut est indigens rebus, ex quibus est, et est composita ex eis, aut est indigens in fixione sua et sua essentia deferente. Cum ergo separatur deferens eam, corrumpitur et destruitur. Quod si substantia non est composita neque delata, est simplex et semper, non destruitur neque minuitur omnino.
CAPITULUM VICESIMUM SEPTIMUM
Omnis substantia stans per essentiam suam est simplex, non dividitur.
Quod si dixerit aliquis: possibile est, ut dividatur, dicemus: si possibile est, ut substantia stans per se dividatur et sit ipsa simplex, possibile est, ut essentia partis eius sit per essentiam eius iterum sicut essentia totius. Si ergo possibile est illud, redit pars super se ipsam, et est omnis pars eius rediens super se ipsam, sicut est reditio totius super essentiam suam; et hoc est impossibile. Si ergo est impossibile, substantia stans per se ipsam est indivisibilis et est simplex. Si autem non est simplex, sed est composita, pars eius est melior parte et pars eius vilior parte, ergo res melior est ex re viliori et res vilior ex re meliori, quando est omnis pars eius seiuncta ab omni parte eius. Quare est universitas eius non sufficiens per se ipsam, cum indigeat partibus suis, ex quibus componitur. Et hoc quidem non est de natura rei simplicis, immo de natura substantiarum compositarum. Iam ergo constat, quod omnis substantia stans per essentiam suam est simplex, non dividitur; et quando non recipit divisionem et est simplex, non est recipiens corruptionem neque destructionem.
CAPITULUM DUODETRICESIMUM
Omnis substantia simplex est stans per se ipsam, scilicet per essentiam suam.
Nam ipsa est creata sine tempore, et est in substantialitate sua superior substantiis temporalibus. Et significatio illius est, quod non est generata ex aliquo, quoniam est stans per essentiam suam; et substantiae generatae ex aliquo sunt substantiae compositae cadentes sub generatione. Iam ergo manifestum est, quod omnis substantia stans per essentiam suam non est nisi in non tempore, et quia est altior et superior tempore et rebus temporalibus.
CAPITULUM UNDETRICESIMUM
Omnis substantia creata in tempore aut est semper in tempore et tempus non superfluit ab ea, quoniam est creata et tempus aequaliter, aut superfluit super tempus et tempus superfluit ab ea, quoniam est creata in quibusdam horis temporis.
Quod est, quia, si creata sequuntur se ad invicem et substantiam superiorem, non sequitur nisi substantia ei similis, non substantia dissimilis ei, sunt substantiae similes substantiae superiori - et sunt substantiae creatae, a quibus non superfluit tempus - ante substantias, quae assimulantur substantiis sempiternis, et sunt substantiae abscissae a tempore, creatae in quibusdam horis temporis. Non est ergo possibile, ut continuentur substantiae creatae in quibusdam horis temporis cum substantiis sempiternis, quoniam non assimulantur eis omnino. Substantiae ergo sempiternae in tempore sunt illae, quae continuantur cum substantiis sempiternis, et sunt mediae inter substantias fixas et inter substantias sectas in tempore. Et non est possibile, ut substantiae sempiternae, quae sunt supra tempus, sequantur substantias temporales creatas in tempore, nisi mediantibus substantiis temporalibus sempiternis in tempore. Et istae quidem substantiae non factae sunt mediae, nisi quoniam ipsae communicant substantiis sublimibus in permanentia et communicant substantiis temporalibus abscissis in tempore per generationem; ipsae enim quamvis sint sempiternae, tamen permanentia earum est per generationem et motum. Et substantiae sempiternae cum tempore sunt similes substantiis sempiternis, quae sunt supra tempus per durabilitatem et non assimulantur eis in motu et generatione. Substantiae autem sectae in tempore non assimulantur substantiis sempiternis, quae sunt supra tempus per aliquem modorum. Si ergo non assimulantur eis, tunc non possunt recipere eas neque tangere eas.
Necessariae ergo sunt substantiae, quae tangunt substantias sempiternas, quae sunt supra tempus, et erunt tangentes substantias sectas in tempore. Ergo aggregabunt per motum suum inter substantias sectas in tempore et inter substantias sempiternas, quae sunt supra tempus. Et aggregabunt per durabilitatem suam inter substantias, quae sunt supra tempus, et inter substantias, quae sunt sub tempore, scilicet cadentes sub generatione et corruptione. Et aggregabunt inter substantias bonas et inter substantias viles, ut non priventur substantiae viles substantiis bonis et priventur omni bonitate et omni conveniente et non sit eis remanentia neque fixio. Iam ergo ostensum est ex hoc, quod durabilitatis duae sunt species, quarum una est aeterna et altera est temporalis. Verumtamen una durabilitatum duarum est stans, quieta, et durabilitas altera movetur; et una earum aggregatur et operationes eius omnes simul, neque quaedam earum est ante quandam, et altera est currens, extensa, quaedam operationes eius sunt ante quasdam. Et universalitas unius earum est per essentiam suam, et universalitas alterius est per partes suas, quarum unaquaeque est seiuncta suae compari per modum primum et postremum. Iam ergo manifestum est, quod substantiarum quaedam sunt, quae sempiternae sunt supra tempus, et ex eis sunt sempiternae aequales tempori et tempus non superfluit ab eis, et ex eis sunt, quae abscissae sunt a tempore et tempus superfluit ab eis ex superiori earum et ipsarum inferiori, scilicet ex principio earum usque ad extremum ipsarum, et sunt substantiae cadentes sub generatione et corruptione.
CAPITULUM TRICESIMUM
Inter rem, cuius substantia et actio sunt in momento aeternitatis, et inter rem, cuius substantia et actio sunt in momento temporis, existens est medium, et est illud, cuius substantia est ex momento aeternitatis et operatio ex momento temporis.
Quod est, quia res, cuius substantia cadit sub tempore, scilicet quia tempus continet eam, est in omnibus dispositionibus suis cadens sub tempore, quare et eius actio cadit sub tempore, quoniam, quando substantia rei cadit sub tempore, procul dubio et eius actio cadit sub tempore. Res autem cadens sub tempore in omnibus dispositionibus suis seiuncta est a re cadente sub aeternitate in omnibus dispositionibus suis. Continuatio autem non est nisi in rebus similibus. Necesse est igitur, ut sit res alia tertia media inter utrasque, cuius substantia cadat sub aeternitate et ipsius actio cadat sub tempore. Impossibile namque est, ut sit res, cuius substantia cadat sub tempore et actio eius sub aeternitate; sic enim actio eius melior esset ipsius substantia; hoc autem est impossibile. Manifestum igitur est, quod inter res cadentes sub tempore cum suis substantiis et suis actionibus et inter res, quarum substantiae et actiones sunt cadentes sub momento aeternitatis, sunt res cadentes sub aeternitate per substantias suas et cadentes sub tempore per operationes suas, sicut ostendimus.
CAPITULUM TRICESIMUM PRIMUM
Omnis substantia cadens in quibusdam dispositionibus suis sub aeternitate et cadens in quibusdam dispositionibus suis sub tempore est ens et generatio simul.
Omnis enim res cadens sub aeternitate est ens vere, et omnis res cadens sub tempore est generatio vere. Si ergo hoc ita est, tunc, si res una est cadens sub aeternitate et tempore, est ens et generatio non per modum unum, sed per modum et modum. Iam ergo manifestum est ex eo, quod diximus, quod omne generatum cadens per substantiam suam sub tempore est habens substantiam pendentem per ens purum, quod est causa durabilitatis et causa rerum sempiternarum omnium et destructibilium.
Necessarium est unum faciens adipisci unitates et ipsum non adipiscatur, sed reliquae unitates omnes sunt acquisitae. Et illius quidem significatio est, quod dico: si invenitur unum faciens acquirere non acquisitum, tunc quae differentia inter ipsum et primum acquirere faciens? Non enim potest esse, quin aut sit simile ei in omnibus dispositionibus suis aut sit inter utraque differentia. Si ergo est simile ei in omnibus dispositionibus suis, tunc unum eorum non est primum et alterum secundum. Et si unum eorum non est simile alteri in omnibus dispositionibus suis, tunc procul dubio unum eorum est primum et alterum secundum. Illud ergo, in quo est unitas fixa, non inventa ex alio, est unum primum verum, sicut ostendimus; et illud, in quo est unitas inventa ex alio, est praeter unum primum verum. Si ergo est ex alio, est ex uno primo acquisita unitas. Provenit ergo inde, ut uni puro vero et reliquis unis sit unitas iterum et non sit unitas nisi propter unum verum, quod est causa unitatis. Iam ergo manifestum est et planum, quod omnis unitas post unum verum est acquisita, creata; verumtamen unum verum purum est creans unitates, faciens acquirere, non acquisitum, sicut ostendimus.
|