<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Andreae Capellani
De amore libri III
 


 






 




L i b e r   p r i m u s

C a p i t u l u m   V I :
Qualiter amor acquiratur
et quot modis


_____________________________



      H
Loquitur
nobilior nobiliori



[401]
Si nobilior a nobiliori femina petat amorem, hanc primo debet servare doctrinam, ut dulcia prae cunctis ac suavia verba proponat, sibique quam plurimum in verbi prolatione praecaveat ne aliqua proferat quae digna reprehensione cernantur. Nobilis enim mulier sive nobilior promptissima reperitur et audax hominis nobilioris facta vel sermones arguere, multumque laetatur si suis ipsum pulchre possit dictis illudere.
[402]
Ad multa igitur superius enarrata poterit hic praesens articulus adaptari, sicut diligens facile poterit lector advertere. Sed et hanc suis dictis poterit annectere formam:

[403]
Credo quidem et est verum bonos omnes ob hoc a Deo in hac vita disponi, ut vestris et aliarum dominarum voluntatibus obsequantur, et lucidissima videtur mihi ratione constare quod homines nil esse possunt nilque de bonitatis valent fonte praelibare, nisi dominarum hoc fecerint suadela commoti. Sed quamvis et mulieribus cuncta videantur bona procedere, et multam eis Dominus praerogativam concesserit, et omnium dicantur esse causa et origo bonorum, necessitas sibi tamen evidenter incumbit ut tales de debeant bona facientibus exhibere, ut eorum probitas earum intuitu de virtute in virtutem modis omnibus crescere videatur.
[404]
Nam, si nulli lucem ipsarum claritudo contulerit, erit tanquam candela sub modio latenter abscondita, cuius radius nullius meruit tenebras propulsare nec cuiusquam splendere profectui. Patet ergo quod quilibet toto debet elaborare conatu sua dominabus impartiri ministeria, ut earum possit gratia coruscari. Ipsae autem plurimum tenentur esse sollicitae in bonis actibus corda servare bonorum et quemlibet pro suis meritis honorare.
[405]
Nam quidquid boni faciunt dicuntque viventes, totum mulierum solent laudibus indulgere et eis obsequendo ea perficere, ut earum possint gloriari muneribus, sine quibus nemo posset in hac vita proficere nec aliqua laude dignus haberi. Plurimos autem scio qui amoris noverunt perfectione ditari, alios vero novi qui solius spei nutrientis lacte aluntur; ego vero amoris perfectione et spei largitione nudatus, sola et pura de vobis cogitatione possessa sustentor prae omnibus amatoribus habendo solatia infinita.
[406]
Pietas ergo vestra conversa respiciat et meae solitariae cogitationi adminiculum praestet augmenti. Et vos quidem attentissima prece deposco ut amoris non studeatis curiam evitare. Nam ab amoris aula semotae sibi tantummodo vivunt ex earum vita nemine sentiente profectum; prodesse autem nulli volentes pro mortuis saeculo reputantur, et earum fama nullatenus est digna relatu sed monumento prorsus silentii subhumanda.
[407]
Quae vero amoris student vacare solatiis, suae videntur probitatis incremento studere et aliorum profectui deservire. Unde merito dignissimae multo iudicantur honore, et ipsarum universi nituntur attollere famam. Haec autem me vobis non credatis asserere quasi ad haec vos bona perficienda meis intendam provocare sermonibus, quia toto corde confido et fide credo plenaria quod nulla vos posset occasio ab ea quae bona sunt faciendo subvertere.
[408]
Sed ideo me sciatis in hac parte vos admonere curasse, quia saepius repetita placebunt, maiori soliditate firmantur et attentiori memoria servantur, ac, quum fuerit opportunum, exercentur.

[409]
Mulier ait: Quamvis vestra verba sint alta nimis et profunda et amoris subtilitatis attingentia muros, pro ingenii tamen capacitate curabo illis competenti respondere sermone. Quia igitur Tullii nobis insinuante peritia quae recentiori sunt dicta colloquio facilius possunt memoriae gremio commendari, vestris novissime dictis primitus respondere insistam.
[410]
Nam, quod vestra me suadela commonuit ut ea facere studeam, quae mihi et aliis esse possint probitatis augmento, gratum mihi fuit et acceptabile satis, quia cordi mihi erat sine cuiusquam istud admonitione perficere. Scio ergo mulieres, ut vestra notavit assertio, esse debere causam et originem bonorum, ut hilari scilicet facie et urbanitatis quemlibet receptu suscipiant, et cuilibet pro suae qualitate personae verba competentia dicant, et omnibus patenter suadeant curialitatis opera exercere et omnia habentia rusticitatis instar declinare, et ut suam famam propriarum rerum non valeat tenacitas denigrare.
[411]
Amorem autem exhibere est graviter offendere Deum, et multis mortis parare pericula. Et praeterea ipsis amantibus innumeras videtur inducere poenas et assidua parare quotidiana tormenta. Quod ergo bonum esse potest in eo facto in quo coelestis sponsus offenditur, et ipse proximus laeditur, et ipsi actores mortis inde noscuntur pericula sustinere et poenis cruciari assiduis?
[412]
Quamvis igitur amor cogat omnes curiales exsistere et a qualibet homines rusticitate constituat alienos, tamen propter magna quae sequuntur inconvenientia et poenas gravissimas imminentes res timenda videtur et a nullis optanda sapientibus et praecipue odio habenda militibus. Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi.
[413]
Nobis igitur expedire videbitur ab amore vacare et amantium laboriosas angustias evitare. Amantes enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur. Sic asserunt quos amoris labor exagitat et quotidie in amoris aula versantur; amoris enim penitus inexperta fortassis eius indicare naturam non possem, nisi in quantum aliena potui relatione doceri.

[414]
Homo ait: Vos talia dicitis qualia qui verbis tantum suos ditare studet amicos, rei autem ipsos intendit penitus effectu frustrare. Nam hilari vultu in suo quemlibet adventu suscipere et suavia sibi responsa praestare et ipsum necessitatis imminente periculo factis nullatenus adiuvare ac suadere, ut in curialitatis ipse per omnia versetur operibus, nil aliud est quam ille qui blandi sermonis dulcedine confidentem fallit amicum atque se ipsum gloriari contendit.
[415]
Est enim malo similis sacerdoti qui de ipso plurima bona simulando et alios aeternae vitae opera commonendo propria se ipsum damnat sententia et aliis modum remunerationis ostendit. Nec obstare potest quod Deum in amore narratis offendi, quia cunctis liquido constare videtur quod Deo servire summum bonum ac peculiare censetur; sed qui Domino contendunt perfecte servire, eius prorsus debent obsequio mancipari et iuxta Pauli sententiam nullo saeculari debent adimpleri negotio.
[416]
Ergo, si servire Deo tantum vultis eligere, mundana vos oportet cuncta relinquere et coelestis patriae solummodo contemplari secreta. Non enim Deus voluit aliquem dextrum in terris pedem et in coelo tenere sinistrum, quia nemo potest duorum intendere competenter obsequiis.
[417]
Unde quum alterum vos pedem in terrenis habere ex eo sit manifestum, quod ad vos venientes hilari receptione suscipitis et curialitatis verba secum adinvicem confertis et amoris eis opera suadetis, credo vobis esse consultius efficaciter amori vacare quam Deo sub alicuius coloris palliatione mentiri. Credo tamen in amore Deum graviter offendi non posse; nam quod natura cogente perficitur, facili potest expiatione mundari.
[418]
Praeterea fas nullatenus esse videtur id inter crimina reputare, a quo bonum in hac vita summum habet initium, et sine quo nullus in orbe posset laude dignus haberi. Ad haec ex amore proximus nullam sentit iniuriam, id est sentire non debet, quia quod quisque ab alio exigit, id est exigere debet, ab alio exactus libenter sufferre tenetur.
[419]
Multi tamen suae ascribunt iniuriae quod nullam videtur iniuriam continere. Nec vobis videatur absurdum quod taliter vobis exposui «exigit, id est exigere debet», quia quoddam evangelicae legis verbum, ex quo tota lex et prophetae pendere dicuntur, eodem modo docemur exponere. Sic enim dicimus: «quod tibi non vis fieri, id est velle non debes, alii non facias».
[420]
Dixistis autem amorem a cunctis esse vitandum, quia ex eo poenae sequuntur et pericula graviora. Sed illud sollicitius tenemur appetere, quod maiori instante periculo denegatur, et quod sine gravi non possumus labore percipere; nam post triste malum dulcior ipsa salus. Nulla igitur potestis vos ratione tueri quod amare non sit cunctis appetibile bonum, ad quod omnes tenemur tota virtute conari.
[421]
Quem autem debeatis amare vobis incognitum esse non credo. Ille namque vobis videtur amandus, qui totum in vobis habet suae devotionis affectum et cuncta bona pro vobis agere studet.
[422]
Sed si fama zelo adversus me non duceretur invidiae, vestro nullus me dignior inveniretur amore, quia pro vobis omnibus humilis et devotus reperior et cunctis mearum rerum largus exsisto donator, et quaecunque bona sub coelo ab aliquo possunt excogitari pro meis studeo viribus adimplere. Discat ergo prudentia vestra meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.

[423]
Mulier ait: Vanam quidem mundi gloriam non affecto, nec sine re verbis propriis quaero ditare amicos, sed ad melioris vitae merita vos invitare nitebar, non quasi amoris volens damnare ministeria, sed mundanis rebus superiores causas esse praelatas cupiens demonstrare. Sed divinarum rerum ad praesens disputatione omissa, stilum ad amoris vertamus iudicium. Gauderem igitur plurimum, si vestra lingua tacente propria solummodo vos facta laudarent, quia Salomone testante omnis laus in proprio ore vanescit.
[424]
Praeterea quid exspectavit tam magna et effusa largitas vestra? Quam diu tardavit haec, quae video, interpola et attrita vestimenta donare? Numquid divitiis abundant milites universi, et nullus reperitur egenus?

[425]
Homo ait: [Verbo] auctori praedicti proverbii rabiem vultis imponere, quum perperam eius dictum interpretari contenditis. Non enim decet aliquem probum virum in aliorum aspectu vel coetu vulgarium propria facta laudare. Sed si aliquis velit quaecunque laudabilia fecit in alicuius dominae, pro qua ipsa bona profitetur egisse, [in] secreto aspectu referre, istud nulla videtur ratione negatum, et hoc non sine causa noveritis esse permissum.
[426]
Homines enim singuli in amoris negotio sibi invicem sunt aemulantes et summa inter se detinentur invidia, et vix unquam tam dilectus aliquis tamque reperitur amicus, qui in mulieris aspectu alterius velit probitates referre vel eius libenter laudabilia facta recolere. Et hoc est illud generale vitium, quod cunctos inficit homines, et quod causam dedit edicto ut praefato proverbio haec induceretur exceptio.
[427]
Nam si alicuius litigatoris iudici sint incognita iura, merito contrarii calculi statuta reportat. Praeterea haec attrita quae videtis indumenta portavi ut liquido cognoscere possem, utrum apud vos homo probus per indumenta an indumenta per hominis probitatem mereantur honorem. Et ex vestra mihi videtur liquere sententia magis apud vos vestium cultum quam morum ornamenta placere. Quam rem noveritis vestrae detrahere probitati.
[428]
Nam feminae rusticanae totam spem suam in vestimentorum ornatu disponunt; nobiles vero atque prudentes indumentorum ornatum sine probitatis cultu reiiciunt et solummodo morum in homine credunt reverendam culturam.
[429]
Praeterea satis mihi sufficere credo meam plenarie inter alios emittere largitatem. Nam si aliquis alienos penitus negligendo labores in suae personae cultura quam plurimos studet expendere sumptus, nunquam inde potest aliquid suae crescere laudi. Si quis enim ex eo, quod in se ipso impendit plurima bona, dignus laudis praemio diceretur, multorum memoriam scimus esse damnandam, quorum fama praeclara viget in orbe et a cunctis est merito commendata.
[430]
Sed eorum praecipue a cunctis reperitur fama laudibus efferenda, qui suas penitus utilitates omittunt, ut aliorum necessitates sufficienter valeant et penurias adiuvare. Hac ergo verborum inopia rusticanis, ut dictum est, mulieribus derelicta altiora verba quaeratis, ut non solum habitu et incessu sed etiam ipsa loquela vestri generis possit apparere nobilitas atque prudentia deprehendi.
[431]
Proverbia vel vaniloquia vobis respondere nolo, quia saepius auditoris animum rubore perturbant, et nullum per ea probitatis cognoscitur augmentum; sed amoris donum superius enarratum instanter postulare non cesso.

[432]
Mulier ait: A multis retro temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco. Unde proverbiorum mutua collatione omissa vestrae aliter postulationi respondere curabo.
[433]
Dico enim quod in hac vita nil est laudabilius quam sapienter amare, et nullus ad plenum potest ea quae homines dignos laude constituunt adimplere, nisi amoris haec faciat compulsione suasus. Et ideo recte agitis, si vobis idoneum amorem curatis appetere, per quem semper vobis possit benefaciendi propositum augmentari.
[434]
Mei tamen amoris fructum nullatenus invenire potestis, quia quidam mei dolores occulti denegant mihi prorsus amare. Sed etsi absoluta mihi esset amandi licentia, quiddam tamen adhuc restat quod vobis meum cogit denegari amorem, quia alterius fuistis anticipati obsequiis et in amoris petitione praeventi, et ideo merito vobis in amoris consecutione praefertur.

[435]
Homo ait: Qui sunt hi dolores occulti, quibus vos asseritis detineri et amandi vobis auferri licentiam, mihi non est penitus expeditum. Nam amoris solatia cunctorum sunt expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur amanti.
[436]
Sed quum nullius, ut mihi videtur, unquam amoris iacula persensistis, pro amante vos non credo deperdito luctuosam gerere curam. Quod autem me alterius obsequiis et amoris petitione asseritis praeveniri, non videtur meis posse rationibus obviare, quia omnino confertur vestro arbitrio eum alteri praeferre, quem maiora constituunt merita potiorem, etsi alter a vobis spem largitam suscepisset amoris. Non enim in amore ille creditur praeferendus qui prior obsequia praestitisse et amorem postulasse asseritur, sed qui meritis maioribus adiuvatur.
[437]
Praeterea minus proprie dicor ab ipso in amore praeventus, qui sola me postulatione praecedit. Sed ille in amore dicitur tantum alium praevenire, qui amoris promeruit prior percipere fructus. Nam si alicuius probi petitio postulationem tardiorem excluderet probioris, perniciosum esset exemplum et inde magna sequeretur iniquitas. Non enim quando quid petatur, sed a quo petatur, est inspiciendum, nisi forte amoris iam esset concessa largitio et eius secutus effectus.
[438]
Et hoc est, quod egregie supra reperitur insertum, dominam quamlibet post spei largitionem et post osculi exhibitionem et amplexus fruitionem, si non sit ultra processum, sine blasmo posse largitis prioribus similia denegare petenti. Mea igitur postera non potest mihi obesse petitio, si me potiora merita tueantur.

[439]
Mulier ait: Quid est hoc, quod creditis me nullius amoris unquam iacula persensisse? Numquid me tam vilem reputatis et probitatis moribus destitutam, ut meus non mereatur animus amoris solatia capere? Ad haec verba vestra videntur obvia legi et omni rationi contraria. Sufficit enim cuilibet si dignus decernatur amari, quamvis eo dignior alius postea secundus accedat.
[440]
Nullius enim melioritas alterius debet praeiudicium bonitati generare. Unde, si aliquis bonus et dignus amari in amoris vos postulatione praecedat, licet vos gaudeatis probitate maiori, illius tamen potius videtur admittenda petitio. Nam, si aliud defensare contenditis, suis nitimini probitatem iniuste meritis defraudare.

[441]
Homo ait: Absit, domina mea, quod unquam credere possim vos non esse [in] amoris aula dignissimam. Sed ideo vobis talia verba dixi quia, ut mihi videtur, vix aliquis vestro dignus reperitur amore. Sed si dignus aliquis inveniatur, vix tam audax degit in orbe qui sua coram vobis non dubitaret proponere iura vel amoris munera postulare. Quod autem dixistis melioritatem alterius non debere praeiudicium generare probitati, nulla potestis ratione tueri. Nullius enim probi festina petitio posterioris recte poterit petitionem excludere probioris.
[442]
Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere. Ergo, quis sit dignior, exquisita debetis veritate cognoscere et propria sibi iura servare.

[443]
Mulier ait: Si vos falsa voluptatis abundantia non vexaret, nunquam pulcherrimae vestrae uxoris reiectis solatiis extranearum quaereretis amorem.

[444]
Homo ait: Confiteor me pulchram satis habere uxorem, et ego quidem ipsam totius mentis affectione diligo maritali. Sed quum sciam inter virum et uxorem posse nullatenus esse amorem, Campaniae hoc comitissae sententia roborante, et in hac vita nullum posse fieri bonum, nisi illud ex amore originis sumpserit incrementa, non immerito extra nuptialia mihi foedera postulare cogor amorem. [Quae huius desunt responsioni articuli, in nobilioris et nobilis colloquio egregie inserta reperies].

[445]
Mulier ait: Licet amor sit res utilis valde ac iuvenibus appetenda et eis, quos gloria mundana delectat, mihi, quasi iam aetate confectae, res videtur inutilis et per omnia respuenda; immo etsi alia cuncta mihi amare suadeant, viduitas tamen et optimi amissi mariti tristitia omnia mihi vitae solatia contradicunt.

[446]
Homo ait: Si cor vestrum senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde vestro iuventus. Exterior enim habitus manifeste demonstrat qualis sit intus dispositio mentis. Sed nec amissi mariti tristitia mihi potest de iure nocere, quia id vobis suadeo quod continuam vobis laetitiam restaurabit et eam vobis conservabit illaesam.
[447]
Amor enim est qui dolorum claustra disrumpit et laeta solus meruit gaudia subrogare et suavia delectationis solatia ministrare. Res est igitur amor ab omnibus appetenda et a cunctis diligenda per orbem, qui universorum meruit tristitiam propulsare et alacritatis statum cuilibet reformare. Unde secundum legalem observationem maritalis luctus elapsis curriculis licenter potestis lugubria cuncta reiicere et amantium vos militiae copulare.
[448]
Nam ultra tempus legibus praestitutum lugere maritum est quidem legalia iura contemnere et animo rebelli divinae obsistere voluntati et contra eius facta temerario animo cogitare. Praeterea ultra legalia tempora lugere nil mortuo videtur expedire marito, et vestra inde persona quam plurima damna consequitur.

[449]
Mulier ait: Audacia multa videmini legis resistere voluntati, quum dicitis temerarie fieri, si aliquis ultra modum propter hominum imbecillitatem lege mirabiliter definitum legis studeat adimplere mandatum, quum evangelica veritate dicatur (dixisse) hospiti vulneratum recipienti Samaritanum, certo illi pondere oblato argenti: «Si aliquid supererogaveris, ego reddam tibi.»
[450]
Ergo, si lex modicum mihi statuit tempus ad lugendum, meae scilicet volens infirmitati consulere, et ego aliquid huic tempori supererogando adiungam propter uberiorem legis obsecundationem, supereffluentem mereor consequi retributionem et munere maiori gaudere.

[451]
Homo ait: Lex quidem humana luctus tempora mulieribus observanda praefixit non quasi earum volens infirmitati consulere, sed humani generis cupiens providere utilitati, ut sanguinis non posset provenire turbatio vel diversorum simul genera commisceri. Nam ubi cessaret turbatio sanguinis, evidenter permisit apostolus mortuo viro alterius statim nuptias contrahere. Multo ergo magis et vobis ultra ipsius temporis metas amare conceditur.

[452]
Mulier ait: Quamvis appetibile satis cunctis videatur amare, virginali tamen videtur plurimum obviare pudori. Nam, ut bene novistis, virgo cito perdit honorem, et eius fama modico rumore brevique dissolvitur aura. Immo nec mihi plena suffragatur aetas, ut amoris ancoram debita possim industria gubernare. Fertur enim quod ante plenam cuiuslibet pubertatem amor non potest firma stabilitate durare. Unde nullatenus mihi congruere videtur amare.

[453]
Homo ait: Si aliqua prudenter amare curaverit, inani nunquam debet poenitudine remorderi, et in nullo suae famae poterit pati dispendium. Nam si prudentem virum atque discretum suo studeat amori coniungere, secreto conservabitur amor et nulli divulgabitur unquam, nullumque inde suus pudor poterit sentire gravamen. Quod autem de aetate dixistis locum sibi poterit in masculis conservare. Nam [et] masculus vix potest ante decimum octavum annum firmus amator exsistere.
[454]
Secus autem ipsa operante natura dignoscitur in mulieribus evenire; mulier enim ab anno duodecimo firma potest securitate et invariabili amare tenore. Quare autem aliud in femina quam in masculo ex ipsa natura contingat, evidenti potestis ratione videre.
[455]
Nam mulieris constantia inter ipsius pubertatis initia robore solidiore firmatur et invariabilis certissime perseverat, et ipsius Veneris citius ei actus natura concedit quam maribus ipsis, et hoc ideo contingit quia in mulieribus frigiditas dominatur, masculis naturalis est inserta caliditas; et quod frigidum est citius sibi modica caliditate adiuncta calescit quam si caliditati caliditas aggregetur.
[456]
Quod tali potest exemplo patere. Nam, si in argenteo vel alterius vase metalli alicuius calidi substantia ponatur, maiori et citius vas metallinum incipit calore fervere quam vas ligneum, si calidissimus in eo liquor mittatur. Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur.
[457]
Nam omnium rerum saecularium quae vita vel spiritu vegetantur, talem possumus aspicere casum quod, quanto res quaelibet citius natura ministrante perficitur, tanto velocius aetate ipsa eadem operante consumitur, quo simpliciter quasi converso eadem in aperto veritas apparebit.

[458]
Mulier ait: Haec, quae [in] physicalibus rationibus mihi narratis, vobis indiscussa relinquo, nullius medela responsionis adhibita. Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire. Sed vestra mihi suasione consulitis sapienter amare; quod qualiter valeam adimplere consilium non est mihi penitus expeditum.
[459]
Nemo enim ita grandis simulator invenitur amoris vel tam fraudulenter amare, qui quum ipsius Cupidinis attingitur armis, eius fides cunctis non appareat explorata, et nullius plicae macula vitiari, et qui suas non studeat improbitates obtegere. Quamvis enim prorsus sit animi fallacis amator et amoris studeat ingenio suo dehonestare militiam, tempore tamen voluptatis instantis per omnia suis actibus se verum mentitur amantem et animo fallaci nititur credentis fallere fidem.
[460]
Cuius igitur industria in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere fraudes? Vix enim ista perfecte posset sapientia Salomonis praevidere vel Catonis praenotare peritia. Nam, etsi alicuius astutia mulieris, quae aliquantulum in aetate processerit et Cupidinis iam persenserit arma, talibus quandoque sufficiat fraudibus obviare, mihi tamen ad istud non suffragatur aetatis auxilium, nec experientia sum edocta.

[461]
Homo ait: Verba quam plurimum confertis admiranda. Quae namque posset falsitas in argento latere, si ab argentario fortiter lapide confricetur vel ignis purgatione probetur? Sicut enim in igne ac lapide auri et argenti veritas exploratur, sic cuiusque diu pro amore luctando fides et veritas demonstratur. Nec enim in mundo vivit tam modicae sapientiae domina vel domicella, cui, si dominarum vel domicellarum numero computetur, non sit facilis eius fidei et veritatis agnitio, qui quaerit amari, si ipsa in amoris investigatione procedat.
[462]
Sunt tamen quam plurimae dominae vel domicellae, quae mendaciter sibi nomen usurpant, se dominas vel domicellas ex eo solo falliciter esse credentes, quod a nobiliori sunt sanguine propagatae vel viro nobiliori coniunctae, quum sola morum probitas et sapientia feminas constituat tali nomine dignas. Unde non immerito saepissime reperitur incauta circumventa iuventus, quum sanguini attribuitur quod est sapientiae proprium et probitatis.
[463]
Non ergo debet statim mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere. Nullus enim tam cautus invenitur et ingeniosus amator, si diu sibi fructus differantur amoris, et quandoque plurima sit ad tempus sponsione deceptus, qui vel ex eo probus non fiat vel eius non appareat in aperto dolositas.
[464]
Nam si propter variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere, praesumere debet quod non sit fidus amator. Sed, si eum in diutina noverit probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi sentiat minime prodesse laborem.
[465]
Physicalis autem rei et scientiae cuiuslibet habere doctrinam nihil cuiusquam deperire poterit bonitati, sed ex cuiuslibet scientiae fructu hominis probitas incrementa cognoscit, et semper sumit sapientis prudentia augmentum. Et amoris vos monet evidenter auctoritas eligere sapientis amorem et non sapientis penitus declinare.

[466]
Mulier ait: Quod cupit quisque et mentis pleno desiderat affectu percipere, omni nititur ratione illud suadere nolenti. Sed non verus iudicatur amicus, qui amici utilitate neglecta propria tantum suis consiliis commoda quaerit, nec talis est amici sequenda voluntas, qui quaerit solummodo quae sua sunt. Amare igitur cuicunque sit mulieri securum, virginibus videtur prorsus timendum atque probrosum.
[467]
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit. Indecenter ergo vestra mihi suavitas amare suadet.

[468]
Homo ait: Error quidem maximus ex vestra videtur doctrina procedere, quum in virginibus expresse damnatis amorem, quia infinitae et omni probitate gaudentes leguntur amasse, ut de Amphelice et Ysotta et Blanciflore et multi aliis virginibus reperitur. Nam, nisi virgo amoris instinctu suam studeat attollere famam, nec maritum merebitur habere laudabilem nec aliquid grande pleno poterit effectu percipere.
[469]
Sed nec inde bono poterit esse odiosa marito; bonus enim semper hoc cogitabit in corde maritus, quod nunquam tantae probitatis potuisset invenire uxorem, nisi amoris esset experta doctrinam eiusque secuta mandata. Nam si improbo fuerit destinata marito, potius sibi expedit tali exsistere odio quam ei aliqua cordis affectione coniungi, nec ex hoc probae mulieris laeditur diu fama laudata, sed odiosi mariti semper magis denotescit improbitas.
[470]
Ego quoddam aliud vobis cupio reserare quod mente gero, quod multorum scio corda latere, vos tamen ignorare non credo, quod amor quidam est purus, et quidam dicitur esse mixtus. Et purus quidem amor est, qui omnimoda dilectionis affectione duorum amantium corda coniungit.
[471]
Hic autem in mentis contemplatione cordisque consistit affectu; procedit autem usque ad oris osculum lacertique amplexum et verecundum amantis nudae contactum, extremo praetermisso solatio; nam illud pure amare volentibus exercere non licet. Hic quidem amor est quem quilibet, cuius est in amore propositum, omni debet amplecti virtute.
[472]
Amor enim iste sua semper sine fine cognoscit augmenta, et eius exercuisse actus neminem poenituisse cognovimus; et quanto quis ex eo magis assumit, tanto plus affectat habere. Amor iste tantae dignoscitur esse virtutis quod ex eo totius probitatis origo descendit, et nulla inde procedit iniuria, et modicam in ipso Deus recognoscit offensam. Ex tali nempe amore neque virgo nunquam corrupta nec vidua vel coniugata potest aliquod sentire gravamen vel propriae famae dispendium sustinere.
[473]
Hunc ergo colo amorem, hunc sequor et semper adoro et instanter vobis postulare non cesso. Mixtus vero amor dicitur ille, qui omni carnis delectationi suum praestat effectum et in extremo Veneris opere terminatur. Qui qualis sit amor, ex superiori potestis notitia manifeste percipere. Hic enim cito deficit et parvo tempore durat, et eius saepe actus exercuisse poenituit; per eum proximus laeditur, et Rex coelestis offenditur, et ex eo pericula graviora sequuntur.
[474]
Hoc autem dico non quasi mixtum amorem damnare intendens, sed ostendere cupiens quis ex illis alteri sit praeferendus. Nam et mixtus amor verus est amor atque laudandus et cunctorum esse dicitur origo bonorum, quamvis ex eo immineant pericula graviora.
[475]
Ergo tam purus quam mixtus amor mihi probatus exsistit, sed puri amoris actuum magis placet exactio. Vanitatis ergo penitus timore depulso de duobus amoribus alterum vos decet eligere.

[476]
Mulier ait: Inaudita et incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur. Miror enim si in quoquam tanta sit abstinentia carnis inventa, ut unquam voluptatis promeruerit impetum refrenare et corporis motibus obviare. Monstrosum namque iudicatur a cunctis, si quis in igne positus non uratur.
[477]
Si quis tamen in hac fide quam dicitis fuerit amoris puritate repertus et in praefata quam dixistis continentia carnis, huius laudo et plenius confirmo propositum et ipsum censeo omni honore dignissimum; mixtum tamen amorem nullo modo damnare contendens, quo mundus fere fruitur universus.
[478]
Sed licet uterque sit amor electus, vos tamen neutrius decet affectare militiam; clericus enim ecclesiasticis tantum debet vacare ministeriis et omnia carnis desideria declinare; ab omni enim debet delectatione alienus exsistere et suum prae omnibus corpus immaculatum Domino custodire, quum tanta fuerit a Domino dignitatis et ordinis praerogativa concessa ut eius carnem et sanguinem propriis mereatur manibus consacrare, et suis sermonibus peccantium crimina relaxare.
[479]
Nam, si ad carnis lapsum meum videretis animum inclinare, vos tamen ex indulto a Domino vobis officio me a conceptis teneremini erroribus revocare, et in cunctis mihi castimoniam suadere, et talia de vobis exempla monstrare, ut libera voce possitis aliorum crimina castigare. Primo namque iuxta evangelicam veritatem proprio trabem gestans in oculo ipsam debet prius eiicere quam de fratris oculo festucam conetur evellere.
[480]
Derisui enim humano generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare. Non est ergo mulieribus tutum illos carnis contagio maculare quos Deus sibi elegit ministros, et puros voluit in cunctis atque castos suis obsequiis conservare.

[481]
Homo ait: Quamvis clericorum sim sorti coniunctus, homo tamen sum in peccatis conceptus et carnis lapsui sicut et ceteri homines naturaliter pronus exsistens. Licet enim Dominus in suis ministeriis et verbi nuntiatione divini clericos sua voluit fungi legatione et honore ipsos magno gravavit, eorum tamen in hoc noluit condicionem facere meliorem, ut carnis ab eis stimulum et peccati fomitem removeret.
[482]
Unde non credo ipsos Deum maiori voluisse carnis abstinentia colligare et duplici eos sarcina fatigare. Quare igitur magis clericus quam quilibet laicus castimoniam tenetur corporis conservare? Nec enim soli clerico corporalem credatis delectationem inhibitam, quum cuilibet etiam christiano praecipiatur a Deo ab omni suum corpus immunditia custodire et carnis desideria penitus evitare.
[483]
Ergo aeque laicum sicut et clericum vestra posset argutio remonere. Nam proximum admonendi et eius ab erroribus animum revocandi non tantum clericis a Deo creditur attributa potestas, sed etiam cuilibet christiano a Domino ista necessitas iniuncta probatur. Sic enim evangelicae veritatis disciplina edicit: «si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum» etc. Non enim dixit «si peccaverit in clericum frater suus», sed generali est sermone locutus tradere volens singulis generale mandatum.
[484]
Bene enim facit clericus et bene laicus si ab omni saeculari delectatione abstineat et in bonis operibus proximorum corda confirmet. Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet.
[485]
Quod si negligenter omittat, aeterna nunquam poterit vitare supplicia, nisi forte poenitentiae delictum fructigerae medicina contemperet. Si vero in linguae opere suum recte gerat officium, ab hoc est onere liberatus. Nam alia commissa crimina nequaquam in eo gravius quam in quolibet laico vindicantur, quum ita[que] carnis incentivo naturaliter instigetur sicut et reliqui universi mortales.
[486]
Et hoc est quod evangelica clamat auctoritas; videns enim Dominus suos clericos iuxta humanae naturae infirmitatem in varios lapsuros excessus, ait in evangelio: «Super cathedram Moisi sederunt scribae et pharisaei; omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite, secundum autem opera illorum nolite facere», quasi dicat: «Credendum est dictis clericorum quasi legatorum Dei, sed quia carnis tentationi sicut homines ceteri supponuntur, eorum non inspiciatis opera, si eos contigerit in aliquo deviare.»
[487]
Sufficit ergo mihi, si altari assistens meae plebi Dei studeam verbum annuntiare. Unde, si ab aliqua petam muliere amari, sub clericali me non potest praetextu repellere; immo inevitabili vobis necessitate probabo quod magis in amore clericus quam laicus est eligendus. Clericus enim in cunctis cautior et prudentior quam laicus invenitur, et maiori moderamine se suaque disponit et competentiori mensura solitus est omnia moderari, et quia clericus omnium rerum scientiam habet scriptura referente peritiam.
[488]
Unde potior ipsius quam laici amor est iudicandus, quia nil in mundo tam necessarium invenitur quam omnium industria rerum amorosum esse peritum. Et idec si alias me vestro dignum amore noveritis, hac me causatione non recte potestis abiicere, quod me clericorum videtis militiae deputari.

[489]
Mulier ait: Miranda sunt plurimum dicta vestra, quibus asseritis non magis clericum quam laicum mundi voluptates exercendo puniri, quum in sacris scriptis reperiatur insertum quod quanto cuiusque maior est ordinis et dignitatis praerogativa viventis, tanto maior est ipsius delinquentis occasus. Sed etsi non maius in clerici amore quam laici ponamus versari delictum, aliud tamen est quod vehementer feminis clerici contradicit amorem.
[490]
Nam quum amor de sui natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris solummodo mancipatus obsequiis;
[491]
et ideo, si adversus alicuius probitatis feminam aliquid de amore sit ausus exprimere, in ipso suae locutionis primordio prudenter debet ab ipsa muliere compesci et ignominiosam ac verecundam meretur pati repulsam, ut non solum ipse rubore perfusus ab huiusmodi cogatur illicitis abstinere, sed alii similem verentes ruborem timeant similia postulare. Multi enim magis propter mundanam verecundiam prohibita vitant atque nefanda committere quam propter aeternae mortis evitanda supplicia.

[492]
Homo ait: Verum est quod dicitis, quod quanto maior alicuius dignitas invenitur, tanto maior est delinquentis occasus non quidem quo ad Deum sed quo ad male loquentis vulgi opinionem. Magis enim ad unius clerici modicum valde commissum universus populus concitatur et eius delictum exagerat vitamque blasphemat, quam si mille de populo reperiantur immanissima scelera commisisse. Quod quare contingat, ad praesens vobis recitare subsisto.
[493]
Muliebris autem indulta clericis cultura mihi nullatenus potest esse nociva, quia talis secundum ordinem ab antiqua prudentia patrum mihi mandatur ornatus, ut habitu etiam et incessu ab aliis hominibus clerici distinguantur. Unde si in re tam modica patrum praecepta subverterem sive mandata negligerem, nec vos credere deberetis me vestris quasi alienigenae maioribus obsecundare mandatis, et praeterea mihi possetis obiicere: «Vade, apostata, et tui ordinis manifeste transgressor exsistens.»
[494]
Quod autem de largitate dixistis, ex magno videtur erroris fomite processisse. Nam, quum ab ipso veritatis auctore largitas universis praedicetur hominibus, et avaritiae prorsus cunctis sit inhibita via, nescio qua fronte vos quaeritis clericis largitatis opera denegare, nisi de illis forte clericis vestros velitis interpretari sermones quos mundo penitus et mundi rerum proprietati renuntiasse constiterit.
[495]
Sed nec in illis, veritate subtiliter inquisita, vestra videtur sententia veritate subnixa. Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis effusionem ab eius ministerio repellamur indigni. Nam sanguinis effusione pollutus divino repellitur ministerio.
[496]
Unde rex David sanctissimus Domino templum aedificare non potuit, quia humanum effuderat sanguinem; sed ab ipso Domino audivit: «Non aedificabis mihi templum, quia vir sanguinis es.» Nam si mihi haec ratio non obstaret, nil in orbe mihi resideret acceptius quam actus bellicos exercere et cordis audaciam demonstrare.
[497]
Quod vero de ventris voluistis obsequio recitare, nulla potest mihi ratione nocere, quia nec laicus potest nec clericus reperiri, masculus nec femina nec parvulus vel adultus, qui ventris non inveniatur libenter inservire ministeriis. Sed, si illud immoderate ab aliquo fiat, coram Deo et omni homine tam laicis quam clericis constat esse perniciosum et omnimoda reprehensione dignissimum.
[498]
Nec enim propter otia multa, quibus clerici deputantur, est contra eos ventris ingluvies praesumenda. Nam si propter otia magis in aliquo ventris obsequia praesumuntur, super omni ratione viventi de mulieribus talis esset omnibus praesumptio violenta, quum ipsae semper in continua et corporali quiete morentur.
[499]
Immo magis contra feminas quam contra clericos vel laicos potest in hac parte inspecta veritate praefiniri, quia ventri primo mulier quam masculus contra Dei mandatum legitur obsequia praestitisse et Dei praecepta propter gulam fuisse transgressa. Immo nec ipse masculus ventris unquam ministerio deservisset, nisi forte primitus ab ipsa muliere fuisset nimia suasione compulsus et ipsa instigante deceptus.

[500]
Mulier ait: Si ex meis dictis vester sit animus concitatus, mihi soli debetis proverbia convitiosa rependere, et pro unius offensa contra omnes non decet vos mulieres generaliter desaevire. Nam, quod mulier primo fuit propter gulam divina transgressa mandata, hoc fecit daemonis calliditate decepta non quasi ventris appetitum cupiens effrenare, qui nullus erat, sed tanquam stulta decipientis daemonis dicta credendo, boni cupiens et mali Domino prohibente scientiam possidere.

[501]
Homo ait: Quare ergo mulier primo fuit in cibi assumptione tentata quam masculus, quum maiori de masculo fuisset daemoni victoriae reputatum, nisi quia proniorem ad gulae appetitui concedendum mulierem quam masculum praevidebat?

[502]
Mulier ait: Hoc ideo contigit, quia mulieres omnia facilius credunt ex ipsa natura quam masculi. Innocentes enim inveniuntur et simplices et ideo credunt omni verbo. Unde videns daemon masculum non tam facilem et pronum omnia credere, quia callidus et dolosus in cunctis exsistit, suam ad mulierem voluit tentationem emittere. Nam si incepisset a viro tentatio et in eo omni prorsus caruisset effectu, suum viri exemplo mulier animum confirmasset.

[503]
Homo ait: Super praesenti articulo cito nobis disputandi materia non deesset, et ideo hac verborum altercatione dimissa ad principale mihi peto propositum responderi. Nam a vobis obiecta superius nullo mihi videntur iure contraria.

[504]
Mulier ait: Etsi forte vos propria merita constituant tali dignum amore, aliud tamen viam vobis praecludit amandi. Est namque alius tam probitate quam genere vobis coaequalis nec in obsequiorum voluntate dissimilis, qui servitiis solummodo petit amorem, lingua tamen illud indicare recusat, qui etiam meritissime vobis in amore praefertur.
[505]
Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus.
[506]
Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.

[507]
Homo ait: Vestra mihi penitus in hac parte videtur arguenda opinio. Quis enim sapiens dixerit unquam potius mutum dignum impetrare quod obscuris nititur corporis nutibus indicare, et id consequi debere quod cupit, quam qui summo sapientiae verbo et ornatu linguae satagit postulare, quod eius desiderat animus possidere? Nam inter vulgaria solet proverbia recitari: «Non habeas mutum in quacunque nave pro nauta.»
[508]
Praeterea quod cupio et instanter desidero postulare omni videtur ratione permissum, ipso etiam veritatis auctore testante, qui dicit: «Petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis.» Talis enim excrevit consuetudo per orbem, quod nedum silendo verum etiam vix instantissime postulando possumus impetrare quaesita vel plenarie consequi quod optamus.
[509]
Immo maioribus vobis argumentis ostendo magis mihi quam praedicto tacenti deberi quod peto. Nam illud mihi non obsequia tantum sed etiam multa facit petitionis instantia debitum. Res enim pluries quam semel a quocunque petita carissimae videtur emptionis iure deberi, et ideo meae potius quam suae debetis petitioni favere, quia quod peto unica sibi, mihi vero duplici ratione debetur. Sed nec unquam fuit, ut credo, in mundo femina visa quae huius rei largitionem non petentibus voluerit sponte offerre, solito istud feminarum contradicente pudore.

[510]
Mulier ait: Ideo nautae recusant mutos nave deferre, quia turbationis instante periculo audire non possunt quid sibi a sociis iniungatur agendum, nec aliis exprimere quid sibi videatur utilitati navis expediens. Nam et muti labor non debet suis meritis defraudari, quamvis quod optat eius sermo nullatenus valeat indicare. Nec potest obstare introductum evangelici sermonis exemplum.
[511]
Ille namque quo ad aeterni regis iudicium iudicatur petere instanter et ad ostium propulsare indesinenter, cui propria merita suffragantur fideique puritate iuvatur. Si enim potestatem vultis coartare vocabuli et eius simpliciter attendere sonum, oportet instanti vos ratione asserere, mutis omnibus paradisi penitus introitum denegari, quum nunquam valeant id quod corde petunt articulatis vocibus indicare, naturalis linguae officii sibi istud inhibente defectu.
[512]
Quod autem dicitis magis vos debere quod petitis impetrare, quia duplici vobis illud esse iure debitum enarratis, non potest iusta ratione defendi. Illud enim verum esse asseritur in rebus quae hominum mercimonio supponuntur; absit autem quod aliquis unquam amorem pretii venalitate mercetur.
[513]
Amor enim res est gratiosa et ex sola cordis nobilitate procedens et pura mentis liberalitate, et ideo cunctis debet gratis, nullius scilicet muneris interveniente figura, largiri, quamvis liceat amantes solatiandi causa quibusdam se adinvicem muneribus honorare. Si tamen muneris contemplatione solummodo amoris reperiantur vacare ministeriis, non verus postmodum iudicatur sed falsificatus amor.
[514]
Praeterea propter vestram petitionem mea non debet suum liberalitas amittere meritum [liberalitas], fieret quod quidem si illud, quod quaeritis, vestra vobis faciat postulatio debitum; ubi enim aliquid ex debito postulatur, ibi suum liberalitas non agnoscit officium.
[515]
Quod autem dicitur saepius rem petitam penitus esse comparatam, verum est quo ad petentem non autem quo ad possidentem. Nam, si aliquid ad solam cuiusque petitionem debitum iudicetur, multis divitiae abundanter affluerent, quos perpetua detinebit egestas et iniqua fatigabit inopia. [Ergo pulchre voluit auctor proverbio alludere. Nam, quum aliquis, ut rem quamlibet consequatur, pecuniam multam expendit vel labore plurimo fatigatur, sic de eo solet in vulgo narrari: «Homo iste rem illam care plurimum comparavit; res tamen illa iure sibi nullo debetur.»]
[516]
Sed nec illud nostris potest sermonibus obviare, quod dicitis mulieris pudori obsistere, si ipsa suum offerat non petitum amorem; mulieribus enim nullo reperitur iure negatum suum sponte cuilibet probo largiri amorem. Potest ergo mulier, si ab aliquo provocetur amare, eum ad suum pulchre et curialiter invitare amorem, si cognoverit virum illud ob aliquam non exprimere causam.
[517]
Huic autem opinioni argumentum praestat validum Caroli Magni regis filia, quae ab Ugone Alverniae expressissime postulavit amari; ipse tamen, quia alterius eiusdem regis filiae ligabatur amore, ipsam quidem recusavit amare nolens incestus scienter incurrere crimen. Ergo nulla mihi ratione negatur praedictum amare tacentem.

[518]
Homo ait: Gauderem plurimum, si vestra in hac parte a cunctis mulieribus comprobaretur opinio, quia satis exinde omnium hominum amare volentium labor esset attenuatus et eorum melior effecta conditio. In hoc tamen vobis consentire non possum, quod maiorem aliquis tantummodo tacendo quam sua vota sapienter et curialiter exprimendo mereatur honorem;
[519]
nec vestra inde liberalitas suum perdit officium, quia quod de emptionis iure et amoris debito praenarravi, non illud asserui quasi amorem vestrum mihi credens proprie debitum vel largitione dehonestandum pecuniae, sed vehementer excogitans vestram mihi gratiam instanter petenti debere gratiosiorem exsistere quam improvida taciturnitate silenti.

[520]
Mulier ait: Instantia mihi vestra nimis importuna videtur, quae tam repente quaerit amoris consequi largitatem. Nam, etsi vos propria merita constituant omni honore dignissimum, exigere non tamen debetis amoris repentina concessione ditari.
[521]
Non enim alicuius debet femina probitatis nimis velociter amantis acquiescere voluntati; amoris enim cita et festina largitio contemptum parit amantis et optatum diu vilescere facit amorem, et eiusdem per tempora multa perceptione dilata etiam simulatus purificatur amor, et omnis in eo removetur aerugo. Multis ergo femina debet prius argumentis viri percipere probitatem et eius liquido cognoscere fidem.

[522]
Homo ait: Aegroto cui finalia videntur imminere praeludia assueta non debet ciborum diaeta servari vel medicina regularis adiungi; sed quidquid eius desiderat appetitus assumere, quamvis regulariter sit eius infirmitati contrarium, misericorditer tamen hoc sibi sapiens consuevit medicus indulgere. Poenae igitur continuique dolores, qui pro vestro mihi amore languenti mortem regulariter minantur amaram, me violenter cogunt huius mortis irregulariter et importune remedia postulare; nec superius enarrata vos poterit defensare ratio, quam dixistis indecens mulieribus esse suum amorem alicui repente largiri.
[523]
Nam talia responsa mulieribus debetis relinquere rusticanis, quae consueverunt suo semper habere in ore: «Uno quidem ictu non inciditur penitus arbor». Mulier enim sapiens et discreta rei petitae modificare indutias sagaciter consuevit, quia si minus provide animus suspendatur amantis et ipse graviter est mulieris percussus amore, abstinere se non potest amator ab ipsius loci frequentatione assidua et concupiscibili oculorum aspectu.
[524]
Unde saepe contingit quod ex tali conversatione amantium status a vulgi detrectationibus turpiter diffamatur, et quandoque vix inceptus quasi perfectus divulgatur amor, et bonorum propositum impeditur. Debet ergo mulier, cuius amor exigitur, moderate tempora prorogare petenti, si ipsum disponat amare.

[525]
Mulier ait: Poenas magnas et graves, quas dicitis imminere, angustias patienter sustinere debetis propter bona, quae grandia postulatis; non enim potest bonum plenarie cognosci nisi mali prius percepta notitia. Quod autem dicitis mulierem indutias debere sapienter modificare petenti, verum est ubi mulier firmiter concepit amare. Ubi autem ipsa plenum habet petentem non amandi propositum, pulchre debet atque prudenter et curialiter ipsum suo sermone reiicere et eius animum nullius dicti asperitate turbare vel aliqua promissione suspendere.
[526]
Ergo quum vos non amandi immutabilis mihi dispositio perseveret, molestum vobis esse non debet, si ego recusem vos fallaci dilatione frustrare. Sed ut istud aegre vester non perferat animus, non amandi vobis edissero causam, quia scilicet amori sum alterius colligata et indissolubilibus illigata catenis.

[527]
Homo ait: Dulcissima mihi saperet cuiuslibet angustia poenae, si aliqua indicia futuri boni perpenderem. Sed quod dicitis vos alterius amore ligari, credo vos indubitanter petere fugam et loquendi vobis mihi penitus obstruere viam, quia mandatum tradit amoris ne aliquis alterius idonee copulatam amori scienter subvertat. Sed quum istud nullius indicii valeam argumento praesumere rei huius non immerito alienus exsistens, non videor mandati transgressor amoris.
[528]
Sed etsi in veritate cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis; quia illud amoris praeceptum, de quo praesenti disputatione narramus, de idonee loquitur copulatis. [et hoc ostendit adverbium idonee, quod ibi expressius exaratur].
[529]
Minus autem idonee tunc femina copulatur amori, quum hominis probitas non aequaliter mulieris probitati respondet, vel quum pura cordis non aequaliter utrinque procedit affectio. Sed etsi plenius scirem vos idonee copulatam amori, quamvis me amorem a vobis non deceret exposcere, amoris scilicet istud inhibente mandato, mihi tamen, ut credo, licitum esset implorare ut ex vestra concessione mihi pro vobis cor bonum liceat habere, et ut vos mea laudabilia facta suscipiendo laudetis, et, si minus provide in aliquo deviavero, secreta me correptione debeatis arguere. Ergo si alicuius estis amore ligata, quod nullatenus credere possum, subtiliter disquirat prudentia vestra an talis vobis amor exsistat idoneus.

[530]
Mulier ait: Fidem quidem huius plenarie facere veritatis nisi propria vobis assertione non possum, quia nemini sui licet amoris pluribus aperire secreta, amoris hoc traditione docente. Unde credo esse penitus inurbanum vos in hac parte dicere meis vel alterius dominae fidem non esse habendam sermonibus.
[531]
Cor autem bonum habere vobis largiri esset concedere nihil, nam illud ex vestro solummodo procedit arbitrio; laudabiliter tamen a vobis facta libenter laudare promitto. Correptionis autem officium non assumam, quia illud amantibus dumtaxat debetur obsequium.
[532]
Utrum autem idonee copulentur amori non est cognoscere leve, nec multum decere videtur utrinque amore librato huiusmodo inquisitioni insistere, nisi nimia supradictorum appareat inaequalitas manifesta, et mulieris in his admonitio non valeat aliquem sentire profectum. Deus igitur vobis tribuat quod vestrae possit esse placitum voluntati, et inde nunquam aliquis probus valeat sentire iacturam.

[533]
Quoniam tamen ex his, quae mecum adinvicem contulistis, vos plurimum exercitatos in amoris doctrina cognosco, super quodam amoris negotio vestrum exquiro consilium. Nam quum mulier quaedam mirae probitatis industria duorum amorem petentium alterum vellet ex propria electione repellere et alterum prorsus admittere, taliter in se ipsa amoris est partita solatia. Ait enim: «Alteri vestrum mei sit pars superior electa dimidia, et pars inferior sit alteri designata petenti».
[534]
Quorum uterque morae cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris perceptione pro dignioris partis electione contendit. Praenarrata vero mulier suum nolens improvide praecipitare arbitrium, litigantium consensu, uter istorum sit potior in eo quod postulaverat iudicandus, meo quidem quaerit iudicio definiri. Quaero igitur, quis vobis videatur in sua magis electione laudandus.

[535]
Homo ait: Quum a vobis petam amari, et vos mihi non amandi occasionem rependitis, nulla debet inurbanitas reputari, si nocivam mihi causationem modis studeam quibuslibet removere vel propriis illam irritare sermonibus. Praeterea nil amantis alicuius iuri cognoscitur derogari, si meos improvidos actus vestra velit coercere prudentia. Studeatis igitur agere quod debetis, quia nunquam a vos amandi proposito segregabor.

[536]
Ad hoc petitis a me vobis super eo consilium exhiberi, super quo neminem decet haesitare prudentem. Quis enim dubitat partis eminentioris solatii electorem inferiora praeferendum petenti? Quantum enim ad partis pertinet inferioris solatia, a brutis in nullo sumus animalibus segregati, sed eis nos hac parte ipsa natura coniungit. Superioris vero partis solatia tanquam propria humanae sunt attributa naturae et aliis animalibus universis ab ipsa natura negata.
[537]
Ergo inferioris partis elector tanquam canis ab amore repellatur indignus, et superioris tanquam naturae amplexator admittatur elector. Praeterea nullus unquam fuit superioris solatii fatigatus inventus vel eius usibus satiatus; inferioris vero delectatio partis cito fastidit utentem et operis peracti poenitere cogit agentem.

[538]
Mulier ait: Vestra multum in hoc iudicio videtur errare sententia et a veritatis tramite deviare. Quaecunque enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo. Si enim sit aliqua mulier cuius forma cunctis vigeat in orbe praeclara, Veneris autem operibus omnino reperiatur inutilis, eius nullus vellet solatia capere, sed tanquam immunda reprobaretur a cunctis.
[539]
Superioris autem delectatio partis nulla penitus esset, nisi partis esse intuitu inferioris assumpta et eius contemplatione porrecta. Et si huic vultis resistere veritati, necessitatis cogit ratio profiteri duos masculos sibi adinvicem posse amoris solatia exhibere, quod satis esset narrare nefandum et agere criminosum.
[540]
Sed et si homo sit frigidus vel alias impotens ad Veneris opera peragenda repertus, nullas affectat carnis delectationes assumere, quia efficiens amoris causa in eodem defecisse cognoscitur, quae in parte procul dubio regnat inferiori. Causa enim efficiente remota eius merito cessabit effectus.
[541]
Nec obstat, sicut dicitis, nobis cum bestiis communicata natura, quia illud est in rebus omnibus principale ac naturale censendum, in quo aliquid rebus sui generis ministerio naturae concordat et reperitur unitum. Sed nec eo vestra potest firmari sententia, quod dicitis superiori homines non satiari solatio, inferiori vero cito fastidiri asseritis.
[542]
Ille namque cibus a cunctis reiiciendus iudicatur, qui appetitum nunquam repellit edendi sed corpus invenitur absque nutrimenti virtute replere et eius male occupare intrinseca; et econtra ille singulis esse debet cibus electus, qui corpus replet assumptus ac recreando satiat digestusque esurire permittit. Praeterea nemini debet in dubium devenire quod partes inferiores digniores superioribus approbantur. Nam istud in ipsis saecularibus videmus aedificiis evenire, quod in eis dignior pars fundamenta dicuntur.
[543]
Idem etiam contingere scimus in illis quae terrae constat alimento nutriri, quod secundum partes inferiores adiudicantur hominibus. Immo amplius dico quod quidquid agunt amantes ad hoc solummodo tendunt, ut inferioris partis valeant potiri solatiis; ibi enim totus amoris completur effectus, ad quem cuncti principaliter moventur amantes, et sine eo nil nisi quaedam amoris iudicantur habere praeludia. Partis igitur inferioris elector sua magis est electione laudandus, quasi dignioris partis elegerit fruitione gaudere, quam qui superioris partis voluit praeludia postulare.

[544]
Homo ait: Vere mentis laboraret ineptia qui hoc, quod dicitis, ex cordis deliberatione asserere vellet. Quamvis enim ad inferioris partis solatia quilibet principaliter tendat amator, et ibi sit amoris causa finalis, turpis tamen et inepta videtur nimis gestio corporis et plurimum feminae verecundum, inferiora sine superioribus solatiis exercere.
[545]
Immo inferioris delectationis impossibilis sine superiori videtur assumptio, nisi indecens corporis dispositio nimis inde ac verecunda sequatur. Superioris autem solatia portionis commodissime ac curialiter et agentium utriusque salvo pudore sumuntur, etiam delectatione inferiori omissa. Immo rationis istud ordo poscit amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat.
[546]
Mulieres enim tantum sui corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta contemnunt. Ergo praedictus quasi naturalis est ab omnibus ordo sequendus, nec proverbio teneamur antiquo: «Non studeas a cauda equi ponere frenum.»
[547]
De cibo autem inductum non recte procedit exemplum, quia cibus ut corpus satietur assumitur, illa vero ideo solatia exercentur, ut carnis semper delectatio crescat et amoris conservativa voluptas. Voluistis autem dictis vestris superioribus generaliter inferiora praeferre, sed superiores causas inferioribus esse praelatas nemini sapientum licet ulterius dubitare. Nam coelum terrae, paradisus inferno et hominibus angeli praeferuntur.
[548]
Sed et superior hominis portio scilicet caput dignior in homine iudicatur, quia secundum faciem ad imaginem creatoris homo dicitur esse formatus, et ibi homo dicitur sepultus haberi, ubi caput requiescit humanum. Praeterea hominis cervice remota, cuius fuerit truncus penitus ignoratur, et truncatam intuenti cervicem statim erit trunci notitia manifesta.
[549]
Sed et ipsa, quae induxistis, aedificia mundana ex superiorum partium non autem fundamentorum formositate laudantur, et ipsae arbores fructuum productione et ramorum ordinata dispositione suas meruerunt ab hominibus suscipere laudes. Vestra igitur in hac parte sententia recusata, superioris partis ad amorem potius est admittendus elector.

[550]
Mulier ait: Licet opinio vestra multis videatur rationibus impugnari, quia tamen omnimoda cernitur aequitate iuvari et rationabiliori firmitate vallari, meo iudicatur arbitrio comprobanda et tanquam subnixa veritate sequenda. Sed adhuc me non piget super alio quodam negotio plenitudinis vestrae consilium explorare.
[551]
Cuiusdam enim mulieris nobilis amator quum in regiam esset expeditionem profectus, falsis inter omnes ferebatur rumoribus ipsum decessisse; quo percepto et subtiliter inquisito consuetam et rationabilem gessit tristitiam, et quam pro mortuis credidit debitam amorosis; deinde alii se copulavit amori.
[552]
Post modica vero temporis elapsa curricula revertitur primus amator et solitos sibi quaerit exhiberi amplexus; secundus autem exhiberi contradicit sibi amator. Dicit enim quod secundus est amor perfectus atque libratus utrinque. Ergo neuter amantium suo sine culpa debet amore privari.
[553]
Nam et si primo praesente amoris instinctu mulier alterius amatoris postularet amplexus, quamvis talis amor alteri exsistat iniuriosus, mulieris tamen qualis qualis poterit excusatio esse, quod amoris hoc fecerit incitatione compulsa. Amare etenim alibi nemo potest, nisi ubi spiritus trahit amoris et voluntas cogit, unde merito et hic secundus amator debet in sua firmitate durare.

[554]
Homo ait: Instantis quidem enodatio quaestionis ex mulieris potius pendet arbitrio vel voluntate quam ex regularis intellectu praecepti vel amoris speciali mandato. Credo namque dominam illam, de qua praesenti confabulatione narramus, recte agere, si se ipsam penitus priori restituat amatori, si quocunque tantum adversus eum vinculo movetur affectionis.
[555]
Quod si nullus adversus eum nec etiam modicus in ipsa spiritus movetur amandi, dico tamen adhuc ipsam suam violenter debere cogere voluntatem ad id petendum, quod maxima primitus aviditate suscepit et cordis desiderio comprobavit. Summae namque sapientiae est aliquem suum animum ab eo, cui errando consenserat, revocare. Nec istud iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud errore comperto relinquat.
[556]
Sed, si ipsa viderit suam voluntatem nullius coactionis sentire fomenta et exstinctum adversus amantem primum spiritum reviviscere non posse cognoverit, amantem potest servare secundum. Nam dicere quod ad primum debeat praecise redire, nisi hoc faciat amoris compunctione suasa, esset asserere turpe et amoris praecepta fraudare.
[557]
Non autem mihi obstare potest regula quam dixistis, neminem amore suo debere sine culpa privari, quia primus eam pro se introducit amator, qui suo sine culpa invenitur amore privatus. Praedictae igitur amoris regulae intellectum a iuris peritis amandi taliter subaudiri percepi, ut, quod dicitur «sine culpa» intelligatur «vel sine alia iusta causa».
[558]
Ergo non potest recte procedere, quod dixistis, mulieri licere unius amore contempto alterius se amori coniungere, nisi ad hoc amoris compunctione cogatur; sed si aliquis eius studeat subvertere fidem, eum curialiter conetur reiicere; si nimia fuerit instantis improbitas, ultimo sibi loco respondeat quod alterius se iam colligavit amori, eius autem dictis corde non debet annuere nec eius narrationes recolere nec personae gestus imaginari, nec de eo saepius cogitare, ne propter mulieris defectum amoris pateat subintrandi materia et eius animum advertendi.
[559]
Nam si ex assidua et immoderata de aliquo cogitatione cum delectationis actuum imaginatione suam in muliere amor non sumit originem, in aeternum novum alterius amorem non curabit appetere.

[560]
Mulier ait: Vestra mihi placent in utraque dubitatione responsa, quia omni videntur doctrinae sapientia roborari. Ut cunctis igitur ex confabulatione prolixa male suspicandi tollatur occasio, placet ut hic sumat nostra disputatio finem.

[561]
Homo ait: Placet mihi multum quod asseritis. Sed postquam in hoc vestro paretur arbitrio, rogo ut et vos primitus in quodam mihi sitis in respondendo benigna: utrum scilicet amator qui ad aliam accessit feminam, non tamen ipsam amandi vel priorem deserendi affectu, debeat amoris amissione puniri. Videtur quod, quidquid unus facit amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.

[562]
Mulier ait: Nec ego quidem in hoc vobis ero avara responso. Miror tamen cur in hoc vestra potuit prudentia dubitare, quum amoris evidenter regula doceatur quod amans pudicitiam tenetur amanti conservare; unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum. Credo tamen coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.

[563]
Homo ait: Dura mihi plurimum videtur interpretatio vestra; tantae tamen auctoritati timeo refragari. Sed adhuc inquietat animum secunda dubitatio talis, utrum amoris amissione multetur amator, si ad aliam accessit non amandi affectu, eius tamen nullum habuit voluntas effectum. Videtur enim quod ob tam modicum excessum non debet tam gravem iacturam sustinere, quum aliter coamans nullam persenserit iacturam.

[564]
Mulier ait: Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis. Non enim iuxta praeceptum amoris castitatem videtur amanti servasse, cuius impudicus conatus mentem detegit impudicam.
 
 
 
<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>