|
- L i b e r p r i m u s
C a p i t u l u m V I :
Qualiter amor acquiratur
et quot modis
- _____________________________
- F
- Loquitur
nobilior plebeiae
- [281]
- Si nobilior plebeiae petat amorem, eundem potest retinere stilum quo usus est nobilis quum loqueretur plebeiae. Potest etiam commode sub hac alia forma procedere. A longinquis retro temporibus diem istam desideravi et plenarie in mente gessi propositum meam vobis aperire mentem et intentionem et quanta mihi sit de vobis assidue cogitatio.
- [282]
- Temporis tamen inopportunitas usque nunc distulit amantis eloquium. Sciatis igitur me totius mentis in vobis cogitationem et ancoram posuisse, nihilique me posse in saeculo isto beare nisi pretiosissimum personae vestrae thesaurum. Nam sine ipso nihil mihi videtur in saeculo possidere, et omnium saecularium rerum abundantia pro summa mihi reputatur inopia.
- [283]
- Solus vester amor regis me posset diademate coronare et in summa rerum inopia me cunctis facere divitiis abundare. Spes vestri amoris me vivum conservat in orbe, de quo desperatus sum coactus de vita migrare. Suis igitur obsequiis me conservare dignetur gratia vestra et comitis non repellat amorem.
- [284]
- Comes enim solus vel eo superior tanto reperitur dignus amore. Absit enim, ut tantus decor tantaque morum probitas ex plebe sibi curet amantem eligere. Cogitet ergo prudentia vestra super loquentis comitis fide atque devotione, et ei digna suis meritis responsa retribuat.
- [285]
- Mulier ait: Illa quidem plebeia esset vere beata, quae comitis digna reperiretur amore. Sed vos attente inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui plebeiae deposcit amorem. O, quam mirabilis astur debet ille iudicari, qui, perdicibus omissis gruibus et fasianis, ex parvis passeribus et gallinarum filiis sibi curat quaerere victum!
- [286]
- Gaudeo ergo si comitis amore digna reperiar; timeo tamen hominis alti et grandis genere tam parvae mulieris petentis amorem eligere. Videtur namque quod ex sola cordis illud procedat inopia. Magnanimes enim soli merentur dominarum scire secreta et earum amore potiri.
- [287]
- Si meum igitur vobis amorem fuero largita, et eorum quae in amore exiguntur in vestra persona defectus reperiatur et ego ipsa, generis hoc proprii prohibente natura, forsan habere non possem, non diu noster amor recte gubernari valeret. Melius est ergo ab initio abstinere quam post causam iam inceptam poenitudine coartari.
- [288]
- Homo ait: Ibi quisque debet sibi postulare amorem, ubi amoris suasione constringitur. Ille enim est amor electus, qui in quocunque ordine ex placibilitate et delectatione formae cuiusque solummodo sumpsit originem, non qui ob generis tantum quaeritur praerogativam. Amoris itaque non subverto praecepta si ex minori ordine mihi curem amorem eligere, sed eius in hoc videor mandatis obsecundare.
- [289]
- Est namque tale praeceptum amoris: Qui vero cupit amore potiri, propriae fines non audeat voluntatis excedere nec ordines discernat amori, qui ex quolibet genere suum vult exornare palatium et omnes in sua curia aequaliter militare nulla ordinum praerogativa servata. Plebeia ergo in amoris curia aequali cum comite vel comitissa meruit ordine permanere.
- [290]
- Quum in vos tota mei animi dirigatur voluntas, sine omni vos possum reprehensione eligere, nec ex hoc parva sed valde magna petere iudicabor. Nam quum honorabili amoris curia digna permaneatis [honore] et ad vestrum voluntas me cogit amorem, inter magnanimes vestra me debet prudentia reputare.
- [291]
- A meo igitur non est abstinendum vobis amore, nisi bonis me videritis moribus destitutum et a bonis actibus alienum. Praeterea pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et linea recta volantem.
- [292]
- Mulier ait: Etsi dictis rationibus ad vestrum forte me possetis amorem coartare, alia me ratio ab hac necessitate defendit, quia, etsi omnia nostris succederent amplexibus prospera, si illud vulgi deveniret ad aures omnes aperte meam famam reprehensione confunderent, quasi ultra modum propriae naturae metas excesserim.
- [293]
- Praeterea maioris altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere. Iusta igitur a vobis me tuetur defensionis occasio, ne generis inaequalitas vestrum possit impedire propositum.
- [294]
- Homo ait: Mirandum est nimis super prudentia vestra quae tam incauta nititur se defensione munire. Qualis enim esset amor ille, qui populo teste perficitur et vulgi dilaniatur affatibus? Nonne amoris praecepto testante in amore non licet secretarios plures habere? Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum.
- [295]
- Nam ut bene novistis, reproborum est hoc propositum semper et cunctis intentio manifesta, ubi libet facta impedire bonorum et amantium solatiis adversari. Vestra igitur discat serenitas malorum turpiloquia dolosa contemnere et eorum declinare insidias, ne malorum facta bonis inveniantur esse nociva. Maius enim pravis hominibus non posset praemium exhiberi quam si suas persenserint fraudes vias impedire bonorum.
- [296]
- De fide autem mea et legalitate amoris nec ego nec alius plenam vobis fidem facere posset, quia Deus ipse solus humani cordis est scrutator et testis; ei soli hominum est cogitatio manifesta. Factis ergo et operibus exterioribus a femina sapienti interior debet cogitatio deprehendi. Si propria igitur facta vel opera vestro me constituunt indignum amore et iustam vobis afferunt suspicionem, rogo ut nullam apud vos valeam misericordiam promereri.
- [297]
- Et si proprios mihi actus noveritis de iure non posse nocere, plena vos exoro fiducia ut ex vestro iudicio nulla mihi procedat iniuria. Nam quum nullus alicui suam fidem ad plenum possit facere manifestam, eadem ratione quaelibet mulier unumquemque posset amantem repellere.
- [298]
- Videat ergo magna prudentia vestra et subtili indagatione perquirat quid deceat ad proposita respondere. Nam, ut bene superius vestris reperitur insertum faminibus, quantumcunque unus amantium altero inveniatur nobilior, post amoris initia aequalibus eos oportet in amoris aula gradibus ambulare.
- [299]
- Mulier ait: Quamvis malorum insidiis non deceat cursum impediri bonorum, non tamen sequitur quod semper invenire debeat bonorum ancora ripas. Nam in cuiuslibet est positum mulieris arbitrio ut, quum ab ea postulatur amor, recuset amare si placet, nec ex hoc aliqua potest iniuria deprehendi, sicut vestris novistis dictis asserere. Quae enim potest iniuria aestimari, si quidquam ab aliquo postulanti petitae rei largitio denegatur?
- [300]
- Homo ait: Vere profiteor in mulieris esse collatum arbitrium postulanti, si velit, amorem concedere, et si non concedat nullam videtur iniuriam facere; sed tunc sine dubio infertur iniuria amanti, quum ipse bonus propter facta malorum suis meritis defraudatur, vel quum propter vanam suspicionem eius non potest capere dignum labor effectum.
- [301]
- Debet enim mulier quae postulatur amari vel suum amorem promittere vel prorsus denegare petenti vel, si de postulantis dubitet probitate, dicat: «Primo bona facias quam bonorum praemia petas.» Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.
- [302]
- Mulier ait: Postquam vobis magis placet denegari prorsus amorem quam sub forsitaneo dubio respondere, vobis morem gerere curo et vos amare recuso.
Homo ait: Rogo ut me certum reddat prudentia vestra si alium in corde amare disponitis.
- [303]
- Mulier ait: Nec me cogit amoris lex nec consuetudo me cogit amantium ut quod corde gero vobis faciam manifestum. Nam etsi alium amare disponerem, nec vos quaerere nec me vobis insinuare deceret.
- [304]
- Homo ait: Ergo mihi nullum in disputatione praesenti reservatur auxilium nisi vobiscum pleno sermone certare, atque disputando cognoscere utrum vos deceat vel non mihi vestrum denegare amorem, si eum in neminem alium expendistis amantem. Probo ergo quod me non recte potestis amore vestro privare.
- [305]
- Nam amare aut est bonum aut est malum. Quod sit malum non est asserere tutum, quia satis omnibus constat et est manifestum, et amoris hoc nobis doctrina demonstrat, quod neque mulier neque masculus potest in saeculo beatus haberi nec curialitatem nec aliqua bona perficere, nisi sibi haec fomes praestet amoris. Unde necessario vobis concluditur ergo bonum esse amare et appetibile.
- [306]
- Satis ergo utriusque sexus homo amare tenetur, si bonus et laudabilis in orbe cupit haberi. Si autem amare tenemini, ergo aut malos aut probitate decoros. Malos quidem non, quia praeceptum contradicit amoris. Sequitur ergo solis bonis vestrum esse largiendum amorem. Quare, si me moribus noveritis decoratum, improbe mihi vestrum denegatis amorem.
- [307]
- Mulier ait: Fateor, bonum esse amare et bonis tantum largiendum amorem; sed licentiam cuilibet amanti ab amore concessam mihi vultis auferre. Nam unicuique licet amanti amorem non largiri petenti; ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione amore frustrare aliumque postulantem admittere.
- [308]
- Homo ait: Licentia amandi in vestrum collata arbitrium vobis auferri non potest, sed vestrum aequum debet esse arbitrium, ut quae debetis amare curetis. Non enim ob hoc vobis amor liberum voluit conferre arbitrium, ut concessa debeatis abuti licentia, sed ut maioribus apud ipsum mereamini praemiis honorari, si in tali posita bivio sibi studueritis serviendi viam eligere; unde, si in aliam contigerit vos divertere semitam, eum non mediocriter credatis offensum.
- [309]
- Nec vos tueri potestis, si alii in petendo posteriori vestrum concedatis amorem; nam priori digno petenti improbe denegatur amor et minus probe posteriori annectitur. Non enim amor voluit de suis militibus aliquem cum alterius iactura sentire iuvamen. Sic nec vos, rogo, velitis alii erogare quod alteri pleno iure debetur.
- [310]
- Mulier ait: Ea quae dicitis satis ratione nituntur, si cor meum propriae annueret voluntati. Mea namque voluntas esset quae proponitis adimplere, sed cor contradicit omnino et dissuadet per omnia fieri quod plena voluntate desidero. Ergo si cor contradicit amare, quaeso ut mihi asseratis cui potius sit favendum, cordi scilicet an voluntati.
- [311]
- Homo ait: Hanc discordiam me amplius audisse non recolo; quod aliud corde et aliud voluntate quaeratur. Sed si est quod verbis asseritis, illud prorsus debetis eligere quod iustitia et veritate defenditur.
- [312]
- Mulier ait: Quod dicitis stare non potest, quia coacta nemini sunt grata obsequia et nullis digna praemiis iudicantur. Quare igitur amori praestarem obsequia, si amoris praemia consequi non deberem? Praeterea qualis posset esse amor contra cordis voluntatem praesumptus? Nam, quod primitus corde ac voluntate appetitur, illud solum amoris debet amplecti muneribus; quod autem corde non peto quo modo possem amare non video.
- [313]
- Sed et dixistis quod alteri non possum recte proprium largiri amorem, si ab aliquo primo fuerit postulatus. Sed nonne fera bestia, quae prioris venatoris fuerat venabulis sauciata, si eam posterior [non] apprehenderit, eius debet esse qui cepit? Certe utique; ergo et secundus amator muneris perceptione potior est habendus in amore quam primus.
- [314]
- Homo ait: Etsi grata regi non possimus exhibere servitia, ei tamen offensam non debemus inferre. Nam qui sola obsequii subtractione offenditur, multo magis laeditur et laesus provocatur ad iram. Laeditur autem amor, si uni ex suis militibus debitus alii impendatur honor. Ergo si vestrum postulavi primus amorem, quamvis vester non sit animus inclinatus, eum tamen in alium tam festinanter non decet expendere, quia forte «Grata superveniet quae non sperabitur hora».
- [315]
- In brevi namque rex posset amoris vestram pietatis imbre superfundere mentem et vestri mihi amoris desperatum adducere fructum; quod fieri non posset, si alii vestra fuerit largitate concessus. Nec mihi obstare potest quod de venatione dixistis, quia illud obtinere constat de quorundam speciali consuetudine satis iniqua.
- [316]
- Sed generalis per orbem consuetudo conservat ut, si aliquis feram bestiam de propriis commoverit abditis et eam venando persequitur, quamvis ipsam apprehenderit alter, priori tamen eam generalis consuetudo reservat. Ergo quum alium in petendo praecessi, vestro de iure non possum amore privari.
- [317]
- Mulier ait: Inurbanum satis esse videtur et a bonis moribus manifeste deviare cognoscitur, si bonum, quod quisque sibi habere non potest, alteri prorsus velit denegare petenti. Ergo quum meum habere non potestis amorem, dilectionis et cordis affectionis hoc inhibente defectu, alios amandi mihi non debetis praecludere viam.
- [318]
- Nam, quum ipse amor me nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere. Ut tamen vobis contra me omnis removeatur occasio, vestri gratia amori non curabo vacare, et videbo an peccatrix virgo conceperit et pepererit mitis gallina draconem.
- [319]
- Homo ait: Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur. Numquid enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit excusatus? Certe nequaquam, sed aeternis erit suppliciis mancipatus. Ergo, si amoris vultis indignationem effugere et eius cupitis spiraculis inflammari, suscipiendi amoris gratiae vos habilem constituatis et dignam.
- [320]
- Mulier ait: Et quantumcunque quisque bonum operetur in orbe, quo ad aeternae beatitudinis praemia capienda sibi valere non potest, nisi ex caritatis illud procedat affectu. Eadem igitur ratione, quantumcunque actibus propriis et operibus studeam regi servire amoris, si illud non ex cordis affectione procedat et ex actu derivetur amandi, ad amoris mihi praemia valere non potest. Ergo quoadusque me radius non pertinget amoris, mei non potestis amoris largitate potiri.
- [321]
- Homo ait: Et ego Deum flexis genibus exorabo semper, ut vos cogat amare quod decet et quod vestrae clareat celsitudini expedire.
|