|
- L i b e r p r i m u s
C a p i t u l u m V I :
Qualiter amor acquiratur
et quot modis
- _____________________________
- [1]
- Nunc igitur sequenti restat loco videre quibus modis amor sit acquirendus. Et quorundam fertur narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et facili rei petitae concessione.
- [2]
- Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.
- [3]
- Formae venustas modico labore sibi quaerit amorem, maxime si amorem simplicis requirit amantis. Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum.
- [4]
- Horum autem amorem improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest; ergo sua statim incipit incrementa nescire.
- [5]
- Divulgatus enim amor aestimationem non servat amantis, sed eius famam sinistris solet cauteriare rumoribus et poenitentem prorsus saepe reddit amantem.
- [6]
- Raro inter ipsos amor perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis insurgit.
- [7]
- In talibus amor, quum non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium lamenta poenarum deducit amantes, quia «Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum».
- [8]
- Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat. Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire. Tales etiam mirificus Ovidius redarguendo notavit:
«Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti,
Fine coli modico forma virilis amat.»
- [9]
- Sed et si mulierem videris nimia colorum varietate fucatam, eius non eligas formam nisi alia vice primo ipsam extra festiva diligenter aspicias, quia mulier in solo corporis fuco confidens non multum solet morum muneribus ornari. Sicut igitur in masculo diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem sectandam.
- [10]
- Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus.
- [11]
- Morum probitas acquirit amorem in morum probitate fulgentem. Doctus enim amans vel docta deformem non reiicit amantem, si moribus intus abundet. Qui enim probus invenitur et prudens nunquam facile posset in amoris semita deviare vel suum coamantem afficere turbatione.
- [12]
- Sapiens igitur, si sapientem suo connectit amori, suum amorem in perpetuum facillime poterit occultare, et sapientem coamantem sapientiorem sua solet exhibere doctrina, et minus sapientem sua consuevit moderatione reddere cautiorem.
- [13]
- Mulier similiter non formam vel cultum vel generis quaerat originem, quia «Nulli forma placet, si bonitate vacet»; morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere.
- [14]
- Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam.
- [15]
- Sed plures quidem sunt qui ab ipsis primis nobilibus sementivam trahentes originem in aliam partem degenerando declinant: «Et si convertas, non est propositio falsa». Sola ergo probitas amoris est digna corona.
- [16]
- Sermonis facundia multotiens ad amandum non amantium corda compellit. Ornatum etenim amantis eloquium amoris consuevit concitare aculeos et de loquentis facit probitate praesumi. Quod qualiter fiat, quam brevi potero curabo tibi sermone narrare.
- [17]
- Ad hoc imprimis istam tibi trado doctrinam, quod mulierum alia est plebeia, alia nobilis, alia nobilior. Item masculus alius est plebeius, alius est nobilis, alius nobilior, alius nobilissimus.
- [18]
- Mulier plebeia tibi satis est manifesta; nobilis mulier dicitur ex vavassoris vel proceris sanguine orta vel eorum uxores. Nobilior femina nominatur a proceribus sumpta.
- [19]
- Idem dicimus in masculis, nisi quod masculus nobiliori vel ignobiliori vinctus uxori ordinem non mutat. Mulier enim vincta marito ex mariti ordine suam nobilitatem variando commutat.
- [20]
- Masculi vero nobilitas mulieris nunquam potest coniunctione mutari. Praeterea unum in masculis plus quam in feminis ordinem reperimus, quia quidam masculus nobilissimus invenitur, ut puta clericus.
|