B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Bernardus Morlanensis
floruit ca. 1150
     
   



D e   c o n t e m p t u   m u n d i

L i b e r   p r i m u s

_____________________________________


Hora novissima, tempora pessima sunt - vigilemus.
Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus.
Imminet imminet ut mala terminet, aequa coronet,
Recta remuneret, anxia liberet, aethera donet.
5
Auferat aspera duraque pondera mentis onustae,
Sobria muniat, improba puniat, utraque iuste.
Ille piissimus, ille gravissimus ecce venit rex.
Surgat homo reus; instat homo deus, a patre iudex.
Surgite, currite simplice tramite, quique potestis;
10
Rex venit ocius ipseque conscius, ipseque testis.
Dum licet, impia, dum vacat, omnia fluxa laventur,
Detur egentibus, alta parantibus ima parentur.
Imminet arbiter ille fideliter expositurus,
Quae dabit aut dedit; ad bona lux redit, ad mala durus.
15
Qui modo spernitur, ille videbitur imperiosus,
Intolerabilis, irrevocabilis ac animosus.
Agmina sobria dextra, nefaria laeva tenebit,
Hinc reprobabilis ordo, probabilis inde manebit.
Hinc chorus impius indeque sobrius, audiet, «Ite
20
Ite manus rea; grex meus in mea regna venite.»
Ibit in aethera concio dextera, praeduce Christo.
Perdita crimine, planget in ordine turba sinistro
Crimine perdita, crimine debita, turba gehennae.
Stat modo, tunc ruet, hic stat, ibi luet acta perenne.
25
Tunc sacra concio sacra creatio percipietis,
Perpetualia, credite, gaudia, qui modo fletis.
Grex renovabitur ac removebitur a grege latro;
A veteri novus, a reprobro probus, albus ab atro,
Hostis ab ausibus, agnus ab hostibus, haedus ab agnis,
30
Pauperioribus astra petentibus, ima tyrannis.
Cedet ad aethera, qui flet; ad infera qui male gaudet.
Carnea gaudia, mens luet ebria, sobria plaudet.
Denique montibus altior omnibus ultimus ignis
Surget inertibus ima tenentibus, astra benignis.
35
Flammaque libera surget in aera, surget ad astra,
Diruet atria, regna, suburbia, moenia, castra.
Excoquet omnia sorde fluentia nunc elementa
Reddet et omnia luce nitentia, iam lue dempta.
Mundus habebitur atque novabitur ipse, sed alter,
40
Alter imagine, non et origine; non ibi pauper,
Non ibi debilis aut homo flebilis, aut furor aut lis,
Aut cibus aut cocus aut Venus aut iocus aut tumor aut vis.
Terra novabitur et reparabitur orbis imago,
Quam modo polluit, obtinet, obruit una vorago.
45
Terra patrum gerit ossa; dehinc erit ut paradisus;
Amplius, ut solet, incola non colet hanc, bove nisus.
Non erit amplius aeris istius ista figura,
Sed nive, nubibus igne, tonitribus, imbreque pura.
Solis et orbita lunaque concita tunc sita stabunt,
50
Astra, polus, mare circuitum dare non properabunt.
Omnia sidera coelica dextera clarificabit,
Sideribus dupla lux, tibi septupla sol radiabit.
Gens pia flens modo, tunc ita quomodo sol renitebit,
Doctaque pectora pulchraque corpora prorsus habebit,
55
Pulchra, citissima, fortia, libera, deliciosa,
Sana, vigentia iamque carentia morte perosa.
Absolon indecor esset ibi decor, et coma nec non
Pes piger Asahel et manus Israel, arida Samson.
Nullaque Caesaris inscia comparis illa facultas,
60
Et Salomonia nulla potentia, nulla voluptas.
Non Moyses ibi sana daret sibi lumina, dentes,
Matusalas breve viveret, haec bene quaerite mentes.
Quaerite, quaerite, quaerere surgite gaudia pura,
Gaudia stantia, non pereuntia, nec peritura.
65
Nonne patentia fert latro gaudia de cruce flenda,
Raptus ad afflua regna vel ardua sceptra regenda?
Sunt sua tristia nullave gaudia iuncta supernis
Confer eis, ca nil fore terrea gaudia cernis.
Illa videbimus, illa tenebimus, illa sciemus,
70
Gaudia coelica, qui modo lubrica singula flemus.
Omnibus omnia clausa patentia perspicientur:
Membraque singula quomodo lumina constituentur.
Lumina sobria, clausa per omnia sicut aperta
Aspicient ibi, quippe Deus sibi visio certa.
75
Ora videbimus et penetrabimus abdita nostra
Nilque verbere; probra patescere flendo reposta.
Ille sciet tua crimina, tu sua, nilque pudebit.
Gratia gratior hinc, manus altior illa patebit.
Quo magis effera sunt tua vulnera, sive querela,
80
Tanto probatior et manifestior illa medela.
Clausa vel omnia tunc dbi pervia, nil erit obstans.
Scis bona fingere, plura lucrabere, vox mea constans,
Orbeque fortior, ibis et ocior alite visu,
Fortis habebere secula vertere vel sine nisu.
85
Par superis eris, actibus hos geris, arte sequeris,
Et patris illius, O sonus hic pius! ore frueris;
Stans super aethera, sub nigra Tartara tuto videbis,
Moesta, molestaque, flenda timendaque nulla timebis.
Turba nefaria perdita gaudia nunc procul ante
90
Iudicium videt; hinc flet et invidet impia sanctae.
Flet quia plurima stat sibi lacrima, gaudia sanctis.
Flet quia decidit illaque perdidit ora tonantis.
Ut reprobam proba sic modo reproba turba beatam
Mutuo conspicit, illaque despicit hanc sibi stratam.
95
Pulcrior est olor ex merula, color albus ab atro,
Ex gemitu tonus, ex pice nix, bonus ex reprobato.
Nec bona filia matre fit anxia, nec patre natus.
Illa stat, haec ruit, hic bona fert, luit ille reatus.
Ut placet aequore nunc tibi cernere ludere pisces,
100
Sic apud infera nec tua viscera visa gemisces.
Curre vir optime, lubrica reprime, praefer honesta,
Fletibus angere, flendo merebere coelica festa,
Luce replebere iam sine vespere, iam sine luna;
Lux nova, lux ea lux erit aurea, lux erit una.
105
Cum sapientia sive potentia patria tradet
Regna patri sua, tunc ad eum tua semita vadet,
Tunc nova gloria pectora sobria clarificabit,
Solvet aenigmata veraque Sabbata continuabit.
Liber ab hostibus et dominantibus ibit Ebraeus,
110
Liber habebitur et celebrabitur hinc iubilaeus.
Patria luminis inscia turbinis, inscia litis,
Cive replebitur, amplificabitur Israhelitis.
Patria splendida terraque florida, libera spinis,
Danda fidelibus est ibi civibus, hic peregrinis.
115
Tunc erit omnibus inspicientibus ora tonantis
Summa potentia, plena scientia, pax rata sanctis;
Pax erit omnibus illa fidelibus, illa beata,
Inresolubilis, invariabilis, intemerata;
Pax sine crimine, pax sine turbine, pax sine rixa,
120
Meta laboribus atque tumultibus, anchora fixa.
Pax erit omnibus unica, sed quibus? immaculatis,
Pectore mitibus, ordine stantibus, ore sacratis.
Pax ea pax rata, pax superis data, danda modestis,
Plenaqae vocibus atque canoribus atria festis.
125
Hortus odoribus affluet omnibus hic paradisus,
Plenaque gratia plenaque gaudia, cantica, risus,
Plena redemptio, plena refectio, gloria plena,
Vi, lue, luctibus aufugientibus, exule poena.
Nil ibi debile, nil ibi flebile, nil ibi scissum;
130
Res ibi publica, pax erit unica, pax in idipsum.
Hic furor, hic mala scismata, scandala, pax sine pace;
Pax sine litibus et sine luctibus in Sion arce.
O sacra potio, sacra refectio, visio pacis,
Mentis et unctio, non recreatio ventris edacis.
135
Hac homo nititur, ambulat, utitur, ergo fruetur.
Pax rata, pax ea spe modo, postea re capietur.
Iesus erit pius et decor illius esca beatis,
Pascua mentibus hanc sitientibus ac satiatis.
Et sitiens eris et satiaberis hac dape vitae
140
In neutro labor; una quies, amor unus utrinque.
Civibus aetheris associaberis, advena civis.
Hic tuba, pax ibi, vita manens tibi qui bene vivis.
Hic erit omnibus una fidelibus ultima coena.
Tunc cumulabitur atque replebitur illa sagena.
145
Denique piscibus integra pluribus, integra magnis
Glorificabitur, hic removebitur anguis ab agnis,
Scissa ruentibus, integra stantibus integritate.
Inde cremabitur, hinc solidabitur, O Deus a te,
Gens nova, grex novus, et numerus bonus ille bonorum
150
Ierusalem petet; hic dat, ibi metet ordo piorum.
Grex erit inclytus hoc patre praeditus, hoc duce nixus,
Qui tulit omnia sanguine noxia, rex crucifixus.
Grex sacer ordine, splendidus agmine, lumine plenus,
Vivet eo duce, qui tulit in cruce, rex Nasarenus.
155
Pastus odoribus interioribus, atque superno
Nectare dulcia protrahet ocia perpete verno.
Per sacra lilia, perque virentia germina florum
Exspaciabitur ac modulabitur ordo piorum,
Pectora plausibus atque canoribus ora parabit,
160
Dum sua crimina lapsaque pristina stans memorabit.
Quo fuit amplior error, iniquior actio mentis,
Laus erit amplior, hymnus et altior hanc abolentis,
Unica cantio; tunc miseratio plena tonantis.
Laus erit unica pro stipe coelica praemia dantis,
165
Pro stipe praemia, pro cruce gaudia, pro nece vita;
Illa tenebitur, unde replebitur Israhelita.
Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve fletur.
Non breve vivere, non breve plangere, retribuetur.
O retributio, stat brevis actio, vita perennis;
170
O retributio, coelica mansio stat lue plenis.
Quid datur? Et quibus? Aether egentibus et cruce dignis,
Sidera vermibus, optima sontibus, astra malignis.
Coelica gratia luminis omnia non modo donat,
Sed super aethera suscipe viscera tanta coronat.
175
Omnibus unica coelica gratia retribuetur,
Omnibus omnibus ulcera flentibus accipietur.
Tunc rosa sanguine, lilia virgine mente micabunt,
Gaudia maxima te pia lacrima te recreabunt.
Nunc tibi tristia, tunc tibi gaudia, gaudia quanta,
180
Vox nequit edere, lumina cernere, tangere planta.
Post nigra, post mala, post fera scandala quae caro praestat,
Absque nigredine lux, sine turbine pax tibi restat.
Sunt modo proelia, postmodo praemia, qualia? plena,
Plena refectio nullaque passio, nullaque poena.
185
Spe modo vivitur, et Sion angitur a Babylone;
Nunc tribulatio, tunc recreatio, sceptra, coronae.
Ergo Rachel Lea tunc patriae via, Martha Mariae,
Ira Saul David, Assyrii Iudith, Achab Eliae
Cedet, et omnia mitibus obvia, spes speciei,
190
Semina fructibus et sonus actibus, umbra diei.
Qui modo creditur, ipse videbitur atque scietur,
Ipse videntibus atque scientibus attribuetur.
Plena refectio, tunc pia visio, visio Iesu;
Hunc speculabitur, hoc satiabitur Israel esu,
195
Hoc satiabitur, huic sociabitur in Sion arce.
O bone Rex, ibi nullus eget tibi dicere, «Parce.»
Cor miserabile, corpus inutile non erit ultra,
Nulla cadavera nullaque funera, nulla sepulcra;
Quodque beatius est, mala longius omnia fient.
200
Ob tua crimina, iam tua lumina non madefient,
Flendaque gaudia blandaque praelia carnis abibunt.
Fraus, probra, iurgia, quid moror? omnia prava peribunt,
Nulla gravamina, iam cruciamina nulla timebis:
Nulla nefaria, nulla nocentia, nil grave flebis.
205
Quae cruce se terit, haec caro flos erit, haecque favilla
Non erit amplius, unde sit anxius ille vel illa.
Nec stipe pascere, nec prece flectere, quem quis egebit,
Nec lue perditus aut nece territus aut cruce flebit.
Flendo merebere gaudia sumere, sumere vitam
210
Nec stipe, nec prece, nec lue, nec nece, nec cruce tritam.
Coelica copia, coelica gloria compatefiet,
Lux nova mentibus, et Deus omnibus omnia fiet.
Gens bene vivida vitaque florida, fons David undans
Lux erit aurea, terraque lactea, melle redundans.
215
Lux ea vespere, gens lue funere vita carebit.
Iesus habebitur, ipse tenebitur, ipse tenebit.
Lux erit illius, illius unius esca benignis,
Absque cibo cibus his proprie quibus est cor ut ignis.
Hunc speculabimur, et saturabimur hunc speculando,
220
Cum chorus infimus, astra replebimus agmine sancto.
Spe modo nitimur, ubere pascimur hic, ibi pane.
Nox mala plurima dat, dabit intima gaudia mane,
Gaudia passio, regna redemptio, crux sacra portum,
Lacrima plaudere, poena quiescere, terminus ortum,
225
Iesus amantibus afferet omnibus alta trophaea;
Iesus amabitur atque videbitur in Galilaea.
Mane videbitur, umbra fugabitur, ordo patebit,
Mane nitens erit, et bona qui gerit ille nitebit.
Tunc pia sentiet auris et audiet, «Ecce tuus Rex.
230
Ecce Deus tuus, ecce decor suus hic stat, abit lex.»
Pars mea, Rex meus, in proprio Deus ipse decore
Visus amabitur, atque videbitur auctor in ore.
Tunc Iacob Israel, et Lea tunc Rachel efficietur.
Tunc Sion atria pulchraque patria perficietur.
235
O bona patria, lumina sobria te speculantur,
Ad tua nomina, sobria lumina collacrimantur;
Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris,
Concipientibus aethera mentibus ignis amoris.
Tu locus unicus illeque coelicus es Paradisus.
240
Non ibi lacrima, sed placidissima gaudia, risus.
Est ibi consita laurus et insita cedrus hysopo;
Sunt radiantia iaspide moenia, clara pyropo.
Hinc tibi sardius, inde topazius, hinc amethystus;
Est tua fabrica concio coelica, gemmaque Christus,
245
Lux tua mors crucis, atque caro ducis est crucifixi.
Laus, benedictio, coniubilatio personat ipsi.
Dos tibi florida gemmaque lucida Rex Nasarenus,
Iesus homo-Deus, annulus aureus, hortus amoenus,
Ianua, ianitor, ipseque portitor ipseque portus.
250
Ipse salutifer est tibi lucifer, arrha-vir, ortus.
Tu sine littore, tu sine tempore, fons modo rivus,
Dulce bonis sapis, estque tibi lapis undique vivus.
Ipse tuus Deus et lapis aureus est tibi murus,
Inviolabilis, insuperabilis, haud ruiturus.
255
Est tibi laurea, dos datur aurea, sponsa decora,
Primaque principis oscula suscipis; inspicis ora,
Candida lilia viva monilia sunt tibi sponsa;
Agnus adest tibi sponsus, ades sibi tu speciosa;
Pax tua praemia conditor atria, crux sacra portae,
260
Ars tua plaudere, munera vivere iam sine morte.
Tota negocia cantica dulcia, dulce sonare,
Tam mala debita, quam bona praebita coniubilare.
Sors tua gaudia sine carentia, nil dare triste,
Lex tua psallere, «gloria» dicere, «Laus tibi Christe.»
265
Urbs Sion urbs bona, patria consona, patria lucis,
Ad tua gaudia corda soles pia ducere dulcis.
Ierusalem, pia patria, non via, pulcra platea,
Ad tua munera fit via dextera Pythagoraea.
Urbs Sion aurea, patria lactea, cive decora,
270
Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora.
Nescio, nescio quae iubilatio, lux tibi qualis,
Quam socialia gaudia, gloria quam specialis.
Laude studens ea tollere mens mea, victa fatiscit.
O bona gloria, vincor in omnia laus tua vicit.
275
Sunt Sion atria coniubilantia, martyre plena,
Cive micantia, principe stantia, luce serena.
Sunt ibi pascua mitibus afflua praestita sanctis.
Regis ibi thronus agminis et sonus est epulantis,
Gens duce splendida, concio candida vestibus albis;
280
Sunt sine fletibus in Sion aedibus, aedibus almis.
Sunt sine crimine, sunt sine turbine, sunt sine lite,
In Sion arcibus editioribus Israhelitae.
Pax ibi florida, pascua vivida, viva medulla;
Nulla molestia, nulla tragoedia, lacrima nulla.
285
O sacra potio, sacra refectio, pax animarum;
O pius, O bonus, O placidus sonus, hymnus earum.
Sufficiens cibus est Deus omnibus ipse redemptis,
Plena refectio propria visio Cunctipotentis.
Eius habent satis, his tamen est sitis eius anhela,
290
Absque doloribus, absque laboribus, absque querela.
Huic magis, huic minus, ille patens sinus est deitatis,
Plurima mansio stat, retributio plurima patris.
Luna minoribus ante fit ignibus et sibi Phoebus,
Praeest ea noctibus hiique fretantibus, ille diebus.
295
Cernis in aethere plus renitescere sidere sidus;
Sic mediocria summaque praemia credito fidus.
Urbs Sion inclyta, gloria debita glorificandis,
Tu bona visibus interioribus intima pandis,
Intima lumina, mentis acumina te speculantur,
300
Pectora flammea, spe modo, postea sorte lucrantur.
Urbs Sion unica, mansio mystica condita caelo,
Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, tristor, anhelo.
Te, quia corpore non queo, pectore saepe penetro;
Sed caro terrea terraque carnea, mox cado retro.
305
Nemo retexere, nemoque promere sustinet ore,
Quo tua moenia, quo capitolia plena nitore;
Id queo dicere, quomodo tangere pollice coelum,
Ut mare currere, sicut in aere figere telum.
Opprimit omne cor ille tuus decor, O Sion, O Pax;
310
Urbs sine tempore, nulla potest fore laus tibi mendax.
O nova mansio, te pia concio, gens pia munit,
Provehit, excitat, auget, identitat efficit, unit.
Te Deus expolit, angelus excolit, incolit ordo,
Cui cibus additur, et sonus editur a decachordo;
315
Florida vatibus, aurea patribus es duodenis,
Clara fidelibus esurientibus hic, ibi plenis;
Sunt tibi lilia, pura cubilia virginitatis,
Est rosa sanguine, purpura lumine sobrietatis;
Teque patrum chorus ornat, et est torus immaculatus,
320
Sacraque victima sacraque lacrima, poena reatus.
Rex tibi praesidet et tua possidet atria magnus,
Qui patris unicus est leo mysticus, et tamen agnus.
Rex tibi filius unicus illius ille Mariae,
Stirps sacra virginis, auctor originis osque Sophiae.
325
Hic sapientia linguaque patria, patria dextra.
Continet arbiter omnia sub, super, intus et extra,
Astra regit Deus, astra cinis meus audet in illo,
Qui quasi propria continet omnia facta pugillo.
Cum patre filius atque paraclitus aequus utrique,
330
Omnia continet, omnibus eminet, omnis ubique.
Hunc bene quaerimus, ergo videbimus, immo videmus.
Hunc speculabimur, hoc satiabimur, hunc sitiemus.
Cernere iugiter atque perenniter ora tonantis
Dat lucra iugia, perpetualia, dat lucra sanctis.
335
O sine luxibus, O sine luctibus, O sine lite,
Splendida curia, florida patria, patria vitae,
Urbs Sion inclyta, patria condita littore tuto,
Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto.
Nec meritis peto, nam meritis meto morte perire,
340
Nec reticens tego, quod meritis ego filius irae;
Vita quidem mea, vita nimis rea, mortua vita,
Quippe reatibus exitialibus, obruta, trita.
Spe tamen ambulo, praemia postulo, speque fideque,
Illa perennia postulo praemia nocte dieque.
345
Me Pater optimus atque piissimus ille creavit,
In lue pertulit, ex lue sustulit, a lue lavit.
Spes mihi plurima, spes validissima stat, stet in ipso,
Qui sua lumina post tua crimina praebet abysso.
Dum sua suppleo robora, gaudeo; dum mea, ploro,
350
Cum sibi gaudeo, tum mihi defleo, flere laboro.
Dum sua cogito viscera, suscito gaudia cordis;
Dum mea sordida, mens iacet algida, conscia sordis.
Magna potentia, maxima gratia laxet iniquo
Magna piacula, maxima vincula daemone victo,
355
Gratia coelica sustinet unica totius orbis
Parcere sordibus interioribus, unctio morbis;
Diluit omnia, coelica gratia, fons David undans
Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans.
O pia gratia, celsa palatia cernere praesta,
360
Ut videam bona festaque consona, coelica festa.
Non animo coquar aut sequar aut loquar omne profanum;
Iungar habentibus aethera civibus, et sequar agnum.
Sim lue pectoris intro carens, foris hoste, labore,
Frigore, grandine, carne, libidine, morte, timore.
365
O sine crimine vel sine turbine, patria coeli,
Te reus ardeo (plus loquar audeo mente fideli)
O mea spes, mea tu Sion aurea, clarior auro,
Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro.
O bona patria, num tua gaudia teque videbo?
370
O bona patria, num tua praemia plena tenebo?
Dic mihi, flagito, verbaque reddito, dicque, «Videbis.»
Spem solidam gero; remne tenens ero? Dic: «Retinebis.»
Plaude, cinis meus, est tua pars Deus, eius es et sis.
Rex tuus est tua portio, tu sua; ne sibi desis.
375
Mens mea, mens rea, non tibi pars ea iam rapietur;
Est tibi lacrima pars erit optima, posce, feretur
Optima portio, plena refectio, pax rata mentis,
Visio numinis oraque luminis omnipotentis.
Huic sitis intima sanctaque lacrima spirat, anhelat,
380
Flendo fit hostia, flet sua noxia, flendoque velat,
Membra gravans gravat, acta, cor, os lavat et levat aeque,
Despicit extima, pulsat ad intima nocte dieque
Se flet et improbat, angit, agit, probat, est sibi fornax;
Flendo cor excitat atque reclamitat: «O Sion, O Pax.»
385
Est lacrimantibus, esurientibus, exanimatis,
Pneuma, refectio, vivificatio, visio Patris.
O sacer, O pius, O ter et amplius ille beatus
Cui sua pars Deus; O miser, O reus hac viduatus.
Omnis et unica gloria coelica, conditor unus,
390
Muneris est dator, ipse poli sator ipseque munus.
Cor fovet illius, illius unius ora videre,
Agmina cernere, praemia sumere, lumen habere.
Gens pia vocibus, impia gressibus, invida morum,
Cur male vivitis et bona perditis illa bonorum?
395
Gens adamantina, saxea germina, germina dura,
Quid bona spernitis atque requiritis interitura?
Gens male provida turbaque turbida turbine mortis,
Gens foris actibus introque cordibus orba retortis,
Quid retro ceditis illaque spernitis intima dona?
400
Manna relinquitis atque recurritis ad Pharaona.
Cur ea quaeritis, unde peribitis, unde ruetis?
Cur pereuntia fine, ruentia morte tenetis?
Turba theatrica, turba phrenetica, quo properatis?
Quo rea pectora, quo rea corpora praecipitatis?
405
Quid, rogo, spernitis ante requiritis ire retrorsum?
Perdita gens satis, ad scelus os datis, ad bona dorsum.
Fluxa manentibus, obruta stantibus, ultima primis,
Cur homo praeficis altaque despicis, omnis in imis?
Surge, revertere, tende resurgere, tende reverti,
410
Pande reum reus; ultor adest Deus, ultor operti.
Detege vulnera, detege funera quatriduana,
Vulnera detege flendoque contege, percute sana;
Gens Babylonia surgite noxia gaudia flere,
Flendo repellere pulsaque tergere, tersa cavere.
415
Hora novissima, lux venit ultima, crimina torrens,
Grata sed effera, blanda sed aspera, clara sed horrens.
Imminet ultio, mors, tribulatio, qualis? amara,
Luxque iacentibus evigilantibus horrida clara.
Qui modo sustinet, arbiter imminet ille, sed ille
420
Versibus editur atque retexitur ore Sibyllae.
O tremor omnibus igne ruentibus, his quoque coelis.
Rex venit ocius, hunc tremet impius atque fidelis.
Hoc duce praemia, iudice gloria percipietur;
Hoc quoque vindice fraus ruet, indice culpa scietur.
425
Mitis atrocior, agnus acerbior, alter at idem
Ipse videbitur et famulabitur aether eidem.
Aetheris agmina summaque culmina concutientur;
Aether, humus, mare tunc sonitum dare conspicientur.
Celsa cacumina sunt simul agmina celsa ruenda,
430
Summa vel infera, sol, mare, sidera concutienda.
Qui modo conticet, ut bene iudicet, ille tonabit;
In mala rugiet, in mala saeviet, in mala stabit.
Blandus amantibus, efferus hostibus aspicietur;
Hinc revocabilis, intolerabilis inde feretur.
435
Unius ipsius, his gravis, his pius (O stupor ingens)
Vultus habebitur, his miserebitur, illa refringens.
Longanimis, bonus, ille ferens onus hic reproborum,
Tunc mala puniet ipseque muniet acta bonorum.
Hunc meritum teret, hunc pietas feret unica patris,
440
Nec sibi debita, sed sibi praebita gratia gratis.
Cum via sordeat, actio langueat una duorum,
Hic reprobabitur, ille merebitur alta polorum.
Cum via lubrica, cum sit et unica causa duobus,
Alter amabitur, alter habebitur hostis et orbus.
445
Plurima pluribus immo vel omnibus hic fit abyssus,
Quod bene sumitur, hic bene pellitur, ille remissus,
Impenetrabilis, irreserabilis, hic labyrinthus.
Nos bona corporis, aspicimus foris; auctor at intus.
Corda Deus pia scit, negat impia, iustus utrisque.
450
Quisque tremat sibi, gaudeat et tibi, Gratia, quisque.
Quisque scelus fleat atque tremens eat, et tremebundus.
Cras ruit ordine, qui stat in agmine nunc quasi mundus.
Omnia qui regit, hos premit, hos legit omnipotens Rex.
Est hominis via nunc mala, cras pia, nunc rosa, cras fex.
455
Mox rosa fit rubus, ipseque cras lupus haeret ovili.
Os homo, cor Deus inspicit, est reus huic, bonus illi.
Facta tremat sua quisque, Deus, tua viscera fidat,
Fidat, et impia fedaque gaudia flendo relidat.
Ludite, ludite, corpore sospite, gens Babylonis,
460
Ludite, cordibus ad bona segnibus, ad mala pronis.
Lux venit ultima quae procul optima vestra fugabit,
Vestra palatia, gazophylacia vestra cremabit.
Rex veniet pius, et furor ipsius, absque furore,
(O tremor intimus) his rigidissimus, his pius ore.
465
Virga ruentibus ordine mentibus, adveniet rex,
Stantibus ordine mitior, et sine vindice iudex.
Iudicium tulit esseque pertulit ante Pilatum;
Iustus id exeret, id tulit, inferet id toleratum.
Virgine rex satus, ipse dator datus, ipse patebit.
470
Cur morulas paro? Carne satum caro cuncta videbit.
Turba nefaria cernet et impia quem crucifixit,
Cui bene vocibus improperantibus, heu maledixit.
Fructus in horrea tendet, et area discutietur,
Sumet in omnia secula gaudia cui modo fletur.
475
Gens ruet impia, pars Babylonia nata perire;
Cedet ad aethera pacis, ad infera filius irae.
Tunc cumulabitur atque replebitur illa gehenna,
Agmine criminis atque libidinis agmine plena.
Huic ibi mitius, huic erit acrius, hinc fuga nulla.
480
Deinde remissio sive redemptio non erit ulla.
Hic mala plangite, caetera quaerite, vos genus Evae;
Hic dolor utilis, ordo parabilis hic, ibi «Vae, vae».
Fraus ibi vapulat et tumor eiulat, at sine fructu.
Flet petulantia, luget inertia perpete luctu.
485
Cor variabile maeret inutile, plorat amarum,
Fit sine se, sine spe, sine nomine gens tenebrarum.
Quos Veneris modo, pessima postmodo flamma gehennae,
Torret, agit, terit, his furit, hos ferit, ultio poenae.
Pectora crimine, membra libidine, torrida torret,
490
Falsiloquos premit, in tumidos fremit, omnibus horret.
Innovat et necat, integrat et secat, ut moriantur
Non morientia corpora, stantia non statuantur,
Frigus ut ardeat, ignis ut algeat, idque petatur
Hunc fugientibus, hunc repetentibus id fugiatur.
495
Mors ibi plurima, flamma nigerrima, lux tenebrosa,
Singula tangere, non pede paupere, non queo prosa;
Ut nequit edere vox, homo prodere laeta bonorum,
Sic nequit edere vox, homo prodere moesta malorum.
Cui dolus est modo, tortio postmodo dura doloris,
500
Tortio turpia mentis, et impia puniet oris,
Ut flagra scilicet ultio duplicet in mala gesta,
Pectora devoret ossaque perforet intus et extra.
Audiat hoc pius ut stet, et impius ut cito surgat.
Stare timor creat huncque statu beat, hunc lue purgat.
505
Poena iacentibus inferet auribus ultima sensum,
Veraque lacrima plectet ad ultima cor reprehensum,
Quos scelus alligat hic, ibi colligat ultio plectens,
Mollia mollibus, improbioribus improba nectens.
Nunc levis actio, tunc ligat ultio sordidiores
510
Sordidioribus, improbioribus improbiores.
Criminis agmina quomodo sarcina stricta ligantur,
Et, quia sunt sine fructificamine, ligna cremantur.
Sunt sine fructibus interioribus, arida ficus,
Ramus inutilis, immo cremabilis, utpote siccus.
515
Sunt caro terrea terraque carnea, grex reproborum,
Prava creatio, mixta ligatio fasciculorum,
Postmodo fletibus, hic modo risibus excipiuntur.
Mortis in ignibus inque doloribus haud moriuntur.
Quantaque crimina sunt, cruciamina tanta malignis;
520
Cum mala plurima, tum duo pessima frigus et ignis,
Sed neque levius est neque mitius illud ab isto;
Corpora cordaque crux premit, utraque vindice Christo.
Temporis hic focus est ad eum iocus umbraque dictus.
Est levis ignibus iste perennibus, et quasi pictus.
525
Hic ita plurimus, hic ita maximus ignis habetur,
Ut neque fluctibus aequoris omnibus opprimeretur.
Frigora sunt ea tanta quod ignea sarcina montis
Inde gelasceret; haec mala perferet actio sontis.
Lumina, tempora, frons, labra, pectora, viscera, mammae,
530
Os, gula, mentula cruraque pabula sunt ibi flammae.
Flent ibi lumina, flent sua crimina transita pridem,
Foetor et horridus, et grave foetidus horror ibidem.
Visio daemonis illaque Gorgonis ora rigescunt;
Omnibus omnia foeda vel impia facta patescunt.
535
Gens mala vermibus haud morientibus instimulatur,
Atque draconibus igne flagrantibus excruciatur.
Vermis in ignibus ille realibus est ita vivens,
Sicut in aequore piscis, et haec fore sic, lego scribens,
Crux, flagra, malleus, ignis et igneus est ibi torrens.
540
O caro, nox ibi densa manet tibi, lumen abhorrens.
Nox simul omnibus est habitantibus in regione
Mortis. Homo geme, plange, dole, treme, terrea pone.
Ignea vincula denique singula membra catenant,
Corpora lubrica membraque scaenica vincula frenant.
545
Stat cruce triplice gens rea, vertice mersa deorsum,
Ora tenet sua dorsa simul sua versa retrorsum,
Sunt super horrida nam lue sordida, crura pedesque,
Inferius caput. Haec mala sunt apud infera certe.
Gens rea, plangite non ego, credite, talia fingo.
550
Haec noto paucula (non scio singula) plura relinquo.
Sermo ratus meus, ut clibanum Deus ignis iniquos
Ponet; id astruit, hos David innuit orbis amicos.
Collige, mens mea, quam gravis est ea flamma furoris:
Hic clibani calet, haud clibanus solet esse caloris.
555
Volvito pectore cur clibanus fore dicitur ignis.
Mens pigra, mens vana, disce timens flagra parta malignis.
Si mala suggeris hic, ibi redderis ipsa tibi fax,
Ipsa cremans eris, ipsa cremaberis ignea fornax.
Heu lacrimabile, vae miserabile, mens mea clama,
560
Non ibi lucida, crede, sed horrida, sed nigra flamma,
Quae tamen emicat et mala duplicat igne micante,
Nam patet huic tua poena, tibi sua luce nigrante.
Ultio pectora frigore, corpora concremat igne;
Utraque pars ruit in scelus, hoc luit utraque digne,
565
Quod gravioribus iste reatibus est cruciatus,
Dicit homo-Deus illeque Iob meus, ille probatus.
Qui male praeminet ultroque sustinet interiores,
Ut Deus astruit, in tenebras ruit exteriores.
Hic nisi fles, ibi fletus erit tibi denteque stridor.
570
Fumus ab ignibus hunc cremat editus, hunc gravis algor.
Sana probatio quod cruciatio frigoris, ignis,
Sit pereuntibus atque luentibus acta malignis.
Iob quoque pagina, si sacra carmina Iob bene signes,
Hos ait incitus a nive transitus urget ad ignes.
575
Testis et hic ratus; ergo stili latus est mihi tectum,
Rege, satellite, principe, milite, quod bene septum.
Quomodo praemia, sic flagra iugia, regna piorum,
Regna perennia, perpetualia flagra malorum.
His decor amplior, his dolor auctior est sine fine.
580
Pars habet aethera, perditur altera strata ruinae.
Corpora lubrica, corda tyrannica percruciantur;
Frigore grandinis haec, face fulminis illa cremantur.
Arctat, arat, terit, angit, agit, ferit illa gehenna,
Vi, cruce, pondere, frigore, verbere, perpete poena.
585
Est ibi, credite, crux sine stipite, mors sine morte,
Vox sine carmine, lux sine lumine, nox sine nocte.
Non ibi publicus arbiter Aeacus aut Rhadamanthus;
Non ibi Cerberus aut furor inferus, ultio, planctus.
Non ibi navita cymbaque praedita voce Maronis;
590
Sed quid? adustio, nox, cruciatio, mors Babylonis.
Non tenet Orphea, lex data Typhea fortia lora,
Non lapis hic gravis aut lacerans avis interiora.
Poena nigerrima, poena gravissima, poena malorum,
Mens male conscia cordaque noxia, vermis eorum.
595
Caeditur invida mens, caro sordida membraque lena,
Perpete vulnere, perpete sulphure, perpete poena.
Assur ibi tremit et sua gens gemit, esca draconis;
Post sua lilia perdita, filia flet Babylonis.
Quam male florida, quam sibi fulgida, quam stetit aucta,
600
Tam modo marcida, tam iacet horrida, tam labefacta.
Est meretrix ea facta sibi dea, plena venenis;
Subdita sordibus extitit, omnibus est quoque poenis.
Dulce mel illius, immo fel ipsius, ore biberunt,
Qui modo lubrica sive volatica gaudia quaerunt,
605
Qui pereuntia lucra, ruentia regna, perenni
Anteferunt male, qui fatuo sale sunt sibi pleni.
Vina cupidinis atque libidinis illius hausit
Turba nefaria cui Babylonia sidera clausit.
Vertitur alea; quam fuit antea deliciata,
610
Tam cruciatibus asperioribus est modo strata.
Quid modo noscitur aut fore cernitur illa favilla?
Illa peraruit illaque corruit, et ruit illa.
Illaque Iezabel, illa tonans Babel ore rebelli
Ivit in infera; plaudite sidera, psallite coeli!
615
Quae male creverat auctaque dixerat, «Est meus orbis!»
Se quoque perdidit, occidit, occidit in loca mortis.
Terra profundior ac tenebrosior est ea terra;
Gens ibi flet rea, sed nimis est ea lacrima sera.
Terra nigredine terraque turbine mortis operta;
620
Mors ibi plurima certaque lacrima, passio certa.
Illa tragoedia durat in omnia secula, durat,
Cum dolor ubera, tortio viscera, flamma cor urat.
Clamor ibi tacet, horror ibi iacet umbraque mortis;
Fert ibi crimina, fert cruciamina fortia fortis.
625
Corda potentia sunt patientia flagra potenter.
Ardet edax gula linguaque garrula crapula, venter,
Tortio plurima constat et intima poena malignis,
Plurima tortio, plurima passio, plurimus ignis.
Undat ibi niger ignis et impiger excruciare,
630
Corda nefaria luxuriantia membra cremare.
Nox mala duplicat et Stygis emicat olla vaporans,
Flamma nigerrima torret et intima, nil ibi rorans.
Planctibus insonat, ignibus intonat unda camini;
Non ea tristia, non querimonia subdita fini.
635
Ignea flumina, nigra volumina flamma retorquet;
Brumaque torrida flammaque frigida pectora torquet.
Vermis edax scatet et puteus patet altus abyssi.
Sunt ibi pectore, sunt ibi corpore quique remissi.
Ludite, vivite foenore divite, gens aliena!
640
Vos caro decipit hic, ibi suscipit illa gehenna.
Non ibi visio, non ibi mansio luce repleta,
Non locus ordinis aulaque luminis arvaque laeta.
O Maro falleris hic ubi conseris arva piorum;
Elysios ibi non reperis tibi, scriptor eorum.
645
Musa poetica, lingua scholastica, vox theatralis,
Haec quia disseris et male falleris, et male fallis.
Fulgurat ignibus haud radiantibus illa gehenna;
Plena nigredine plenaque turbine plenaque poena.
Plena libidinis ac vitiaminis est famulabus,
650
Exilientibus hinc, recidentibus huc animabus.
Quos vomit hos vorat undique perforat, undique pestes,
Vitaque mortibus est venientibus una superstes.
Uritur inguinis atque libidinis ignis in igne,
Uritur, uritur; ista rependitur ultio digne.
655
Qui male tollitur hic, ibi plectitur actus ad imum;
Tunc loca pessima, tunc tenet infima, qui modo primum.
Qui laniat, capit, excruciat, rapit, hic rapietur,
Dilaniabitur, excruciabitur, arripietur.
Quos modo fictio, tunc premit ultio, quos probra moeror,
660
Quos Venus ustio, quos gula tortio, quos lucra terror.
Dum licet auribus haec vigilantibus accipiatis,
Qui lucra conditis, in lucra curritis, ad lucra statis.
Gens cita pascere viscera viscere carneque carnem,
Qui tumidis satis exiguis datis heu! neque panem.
665
Est modo Lazarus hic, ibi Tartarus, et gula pridem
Ebria potibus, ebria pastibus ardet ibidem.
Dives obit sine spe, sine nomine dives, (egenus
Nomine Lazarus) unde flet inferus, est modo plenus.
Dives aquam petit, esuriens metit ubera plena;
670
Gratia fletibus, ebrietatibus est modo poena.
Post sua funera dives ad infera, pauper ad astra.
Qui flet in ulcere gaudet in aethere, flet gula pasta.
Stillula quaeritur et gula plangitur oraque sicca.
Non data stillula. Cur? quia parvula non data mica.
675
Qui minus haud dedit ad minimum redit ille petendum.
Ad phialas stetit et fluvium petit haud tribuendum.
Gratificans ape vina, dapes dape, vesteque vestes,
Fert sua crimina, fert cruciamina, fert modo pestes.
Flos ruit et decus in Stygium specus, in specus atrum.
680
Flos quasi flos fuit; enituit, ruit ad cruciatum.
Cui fuerat minus huic Abrahae sinus, huic paradisus;
Cui magis ustio, lacrima, tortio poenaque, risus.
Nunc ubi pallia? Nunc ubi prandia? Nunc ubi coena?
Pallia, prandia sunt fugientia; stat sibi poena.
685
Purpura transiit escaque finiit; ultio restat.
Restat et acriter, immo perenniter illa molestat.
Flamma, fames, sitis, ultio divitis extat egentis,
Pro grue, pro sue, pro dape, pro lue, pro face ventris.
Grus, lepus, ostrea vel caro taurea, iuncta suillae,
690
Faxque cupidinis, alea criminis et iocus ille,
Maneque prandia, sero cibaria praeterierunt;
Luce tyrannica nocteque lubrica facta ruerunt.
Ille vir affluus, ille vir efferus illeque multus
Est apud infera, fert ita littera sacra, sepultus.
695
Aure capescite, mente recondite talia, dites:
Tollite saucia, ferte iacentia, pascite mites,
Hos stipe pascite qui prece divite vos bene pascant,
Ne vel egentia vel sitientia membra labascant.
Condite mentibus, edite moribus, edite factis,
700
Quaeque fides pia clamat, amat via sobrietatis.
Mente reponite, vocibus edite, re date rectum:
Sitis egentibus esca, viantibus atria, tectum.
Vos date vestraque; vult Deus utraque, gaudet utrisque;
Se domino sua pauperibus lucra det bene quisque.
705
Multa quid astruo? Iam simul instruo vos ego mecum.
Demus egentibus ima gerentibus optima secum.
Qui dedit omnia Christus ad ostia nostra gemiscit;
Indiget, eiulat, ultima postulat, «huc date» dicit.
Nemo dat, indiget. Ergo quid? Exiget ipse negatum.
710
Tollimus ebria gens, modo gaudia, post cruciatum.
Ecce peculia lucraque grandia condis, Avare,
Nec numerum geris hic, quia pauperis est numerare.
Impia bestia, cernis ad ostia plangere Christum,
Esurientibus et sitientibus hic modo mixtum.
715
Hinc tibi Lazarus indeque Tartarus, hic fugis illum.
Pasce, fer, aspice, ne reus abiice corde pusillum.
Terrea tu sibi, pauper homo tibi coelica praestat.
Pane Deum dabit; hic obit, hic abit, hic tibi restat.
Terrea gloria, terrea copia plena favillae.
720
Gloria corruit et status aruit illius ille.
Audiat auribus interioribus, audiat orbis.
Orbis ut orbita vertitur incita turbine mortis;
Praeterit et perit et nebulam gerit orbis amoenum.
Tollitur ocius ipse vel ipsius omne serenum.
725
Orbis honor levis est, atomus brevis, et breve festum;
Nil dat amabile, nil amat utile, ridet honestum.
Hosteque pectoris hosteque corporis intus et extra,
Horruit aridus, aruit horridus et sua festa.
Orbis amor perit atque suos terit orbis amantes,
730
Et sua gaudia, gaudia tristia vera putantes.
Evigilabimus an remanebimus in lue mundi,
Quem patet ignibus, alluvionibus, hoste retundi?
Quid vaga, quid rea corda colunt ea quae nihil extant,
Quae breve plaudere, non breve plangere, post breve praestant?
735
Cur caro proximus ignis et intimus hostis amatur?
Carnis amor perit; est rosa, fex erit; ergo spuatur.
O caro candida, post breve foetida plenaque fecis,
Flos modo, mox fimus, et fimus infimus, unde tumescis?
O caro carnea iam, modo glarea, postmodo vermis;
740
Nunc homo, cras humus, istud enim sumus. Unde superbis?
O caro debilis, O cito labilis, O male mollis,
Quid petis ardua, quid tibi cornua ferrea tollis?
Quid tibi crapula milleque fercula milleque pastus?
Res lue proflua vivaque mortua, cur tibi fastus?
745
Unde superbia? Fex tua gloria; morte remissa.
Fex tua prandia, fex tua gaudia, fex es et ipsa.
Quid tibi balnea vestis et aurea? Quid tibi venter?
Culta licet caro, semper eris caro, nec caro semper.
Post hominem cinis es, caro desinis esse, putrescis.
750
Vis tibi quantula sit docet urnula massaque fecis.
O caro lactea, nunc rosa, postea sarcina vilis,
Flos tibi corruet et rosa defluet haec iuvenilis.
Quae modo florida, cras erit horrida plus loquor, horror,
Horror amantibus horror et hostibus, omnibus horror.
755
Cras eris horrida, cras eris arida, vilis, amara,
Tu modo candida, tu modo florida, tu caro cara.
Tristia replico, defluet illico forma decoris,
Illico defluet, illico corruet, hic nitor oris.
Plurima quid sequor? Illa caro, decor ille peribit,
760
Haec Venus, hic calor, ars ea seu valor ibit, obibit.
Quid caro labilis aut quid inutilis est homo? Coenum.
Quid, rogo, carnea gloria? Glarea. Quid rosa? Foenum.
Carnea gloria carnis et omnia, carne vigente,
Sunt quasi stantia, deficientia deficiente.
765
Cur homo nascitur aut puer editur? Ut moriatur.
Exit in aera, sustinet aspera, migrat, humatur.
Glarea labilis, aura volatilis est homo natus.
Mane stat aggere, nec mora, vespere fertur humatus.
Qui modo flos fuit, in spacio ruit unius horae.
770
Mox rapitur, licet ingenio micet atque decore.
Fit cinis infimus, ille probissimus et preciosus,
Irreparabilis, irrevocabilis, officiosus.
Gleba reconditur atque recluditur hospite tumba.
Laus stat imaginis umbraque nominis, immo nec umbra.
775
Vir subit Aethera, si bene; Tartara, si male gessit.
Corpus humi iacet, ars perit, os tacet, aura recessit.
Fex fit, homo fuit, hunc et amans spuit, horret amatus,
Nosseque denegat, instat ut obtegat ocius artus,
Instat ut efferat, et flet et imperat et parat urnam,
780
Nec triduum gemit; heu! lacrimam premit ungue diurnam.
Mox feretrum vehit aut feretrum praeit aut subit orans;
Denique planctibus exequialibus it quasi plorans.
Flens it, ovans redit; ut tumulo dedit ossa, recessit;
Cessit amor pius, ut manus illius afflua cessit.
785
Occidit, occidit hic ubi perdidit aes et amicum
Qui sibi riserat; aeris amans erat, O cor iniquum!
Ille probissimus, ille potissimus, ille vir, ille,
Ille quid est, precor, illius et decor? urna favillae.
Pulcher, amabilis, irreparabilis, unicus, aptus
790
Instar aquae fluit, e medio fugit illico raptus.
Occidit ut pecus et decor et decus omne repente,
Et calor et color alget, abit dolor inde iuventae.
Cur morulas paro? Cara iacens caro, fex es, humaris,
Esse quod es sinis; in cineres cinis extenuaris.
795
Quid fluitat cibus et gula potibus undat et escis?
Pasta cibis cibus es caro, vermibus, atque putrescis.
Est tua cernere pallida funere membra vel ora
Funere pallida, sensibus algida, seque minora.
Flava vel aurea, quam per eburnea colla rotabas,
800
Caesaries iacet, et cor et os tacet, unde tonabas.
Lumina visibus auris et auribus, os caret ore,
Nasus odoribus et cor amoribus, ossa calore.
Ad mala pes citus ac oculus situs in muliere
Collaque lactea, brachia cerea computruere.
805
Cerea brachia tam specialia quam speciosa,
Membraque lubrica continet unica parvaque fossa.
Candidus antea dens, labra flammea, flos faciei
Et gena lucida sunt modo putrida, pars saniei.
Nunc ubi pocula, nunc ubi fercula, fercula mille?
810
Flos ubi primulus et rubicundulus est color ille?
Vox ubi fractior, illecebrosior est ubi risus,
Sermoque lubricus atque phreneticus in probra visus?
Nunc ubi baltheus, annulus aureus, aurea vitta?
Patria nomina nunc ubi culmina sunt proavita?
815
Rege caro sata vermibus est data factaque vermis;
Regibus edita rebus et obsita, nunc es inermis.
Corpus amabile nunc es inutile corpus, et atrum;
Morte resolveris atque cadaveris es simulacrum.
Terrea gloria nunc quasi lilia, cras quasi ventus:
820
Pulchra fugit modo tempore postmodo morte iuventus.
Splendida pectora, splendida corpora corpus habentur,
Utque senilia sic iuvenilia busta videntur.
Mox puer interit ut rosa deperit edita vere,
A valido vigor, eripitur nitor a muliere.
825
Lyncea lumina mentis acumina si quis haberet,
Fellea dulcia pulchraque turpia, credo, videret;
Corpora candida, pectora vivida, membra venusta
Ossaque regia sint modo qualia, consule, busta.
Vociferantia seque minantia busta loquuntur:
830
«Primus et ultimus, altus et infimus, hic capiuntur.»
Est homo res levis, est homo res brevis, est homo non ens;
Est homo glarea terraque terrea mente reponens.
Est homo flosculus atque statunculus est animatus.
Hunc vegetat, fovet, implet, agit, movet, ad breve flatus.
835
Hic ubi descrit ossa vir interit, est caro sordens;
Est caro carnibus una vel omnibus amplius horrens;
Mortua vilior, aegra remissior, est caro nostra,
Quam caro caetera, sicque cadavera nulla reposta.
Verme cito scatet atque (satis patet) aegra dehiscit,
840
Moxque per aspera, per flagra, per fera quaeque fatiscit.
Quod cito morbida, quod cito sordida fiat, omitto;
Quod cito putrida, quod cito tabida, dicere vito.
Adde quod horrida morte quod hispida quod fera plus est,
Foetida plus olet, aegra magis dolet, illico pus est.
845
Non tibi funere sive cadavere de pecuali;
Vel metus ingruit aut febris irruit, ex sociali.
Caesus iter secus, inde vir, hinc pecus efflat uterque;
Eius an istius est timor amplius? Eius, aperte.
Non tibi fit metus exanimum pecus aequore prati;
850
Amplius effera sunt tibi funera fratris humati.
Ossa revisere vel prope pergere nocte timebis,
Cum minime secus exanimum pecus ire pavebis.
Nostra cadavera nostraque funera foetidiora,
Esse relinquitur esseque noscitur, horridiora.
855
Flatus homo levis atque vapor brevis, ad breve paret;
Paret et enitet; illico delitet, herba fit, aret.
Flens homo nascitur et cito tollitur; efflat, humatur.
Stat breve, mox cadit; est modo, cras abit, hic breve statur.
Turbo levissimus atque brevissimus est homo flatus.
860
Ipse laboribus, ipse doloribus est generatus.
Hic caput exerit, emicat, interit, est quasi bulla;
Bulla citacius, aura fugacius haud perit ulla.
Est caro terrea terraque carnea, fumus, imago,
Massa putredinis, unda voraginis, immo vorago.
865
Dum sibi coelitus influit halitus est rosa, floret;
Cum vapor abfuit, illico corruit, est fimus, horret.
Hic homo gignitur ex lue, nascitur ex muliere;
Nuper homo satus est lacrimis datus, hic sibi flere.
Vagit ad ubera, vivit ad aspera, mors vocat, itur.
870
Qui modo floruit illico corruit et sepelitur.
Illico labitur, illico tollitur, illico transit.
Transit, abit, ruit; hic modicum fuit, hic breve mansit.
Huc cito prodiit, hinc cito transiit, et quasi nunquam
Exstiterit, perit; hic tribulos serit, hic saliuncam.
875
Hic tribulos petit, hic tribulos metit, hic tribulatur.
Laetitiae favet et flet, amat, pavet, inde gravatur.
Donec homo viget, affluit, indiget, ut rota currit;
Dat, rapit, it, fremit, opprimitur, premit, uritur, urit.
Urit et uritur, angit et angitur; ad mala crescit.
880
Gaudet honoribus inque laboribus his requiescit.
Crux sibi plurima qui petit infima summa petendo.
Ergo tumultuat, obstrepit, aestuat, haec satagendo.
Ut rota vertitur, ut rosa cernitur, et quasi daret.
Dives eget, tremit, altus ovans gemit, affluus aret.
885
Denique mortibus undique pluribus excruciatum
Urna furens capit, opprimit et rapit, O grave fatum!
Laude superstite, nomine divite, dives habetur;
Urna putredine, patria nomine tota repletur.
Fama fit, est sonus; hic probus, hic bonus, hic fuit ille
890
Clarus origine, fortis imagine, plenus Achille.
Fama virum dabat ipsaque mox labat aret et ipsa,
Ad breve florida, post breve marcida, scissa, remissa.
Mox ubi transiit, hic homo desiit esse, vocari.
Haud anima calet, haud animal valet ergo probari.
895
Truncus iners iacet, ille modo tacet; ante tonabat.
Fex iacet horrida, qui rosa florida culmine stabat.
Vita volubilis, immo volatilis est quasi punctum,
Quod geometrica dat tibi fabrica, quam cito sumptum!
Mors via maxima, mors patet ultima linea rerum,
900
Quo pede testea calcat et aurea; nil sibi serum.
Imminet omnibus, hinc famulantibus, inde tyrannis.
Irruit ocius, unica totius est via carnis.
Socrate doctior, Hercule fortior, a triduana
Febre resolvitur, indeque noscitur omnia vana.
905
Vanaque vivere vanaque currere, sole sub isto.
Omnia perspice, denique codice scito magistro.
Ecce patentibus ad mala visibus, ad bona caecis,
Igniculus febris est tibi funebris; unde tumescis?
Quid tibi roboris? illius Hectoris, illius ossa,
910
Quae minus eminet, unica continet arctaque fossa.
Quid tibi grammatis? arida Socratis ossa tenentur.
Vox animae Plato, iusticiae Cato, pulvis habentur.
Quid tibi faminis? illa Demosthenis et Ciceronis
Lingua peraruit, aura superfluit artis et oris.
915
Quid tibi sanguinis est vel originis? et Fabiorum
Stirps ruit ardua turbaque mortua fluxit eorum.
Te decor extulit, Absalon; abstulit ultio duplex.
Fex caro lactea, redditur aurea caesaries fex.
Quae tibi culmina? quae tibi nomina? quid tibi laudis?
920
Culmina, nomina, laus quoque pristina quod ruit, audis.
Quae tibi gloria, quae tibi gratia, quid tibi doni?
Non tibi gloria nec tibi gratia quae Salomoni.
Est tibi regia magnificentia; prole Philippi
Non eris altior at meritis minor hoc quoque scribi.
925
Huic pudor, ocia, sessio regia, colla fuere,
Ludere, proelia, cunctaque moenia sponte patere.
Orbis et extima vidit et ultima, vir fore natus,
Gentibus, urbibus et dominantibus est dominatus.
Vicerat omnia; vincitur obvia fata secutus.
930
Post hominem cinis est, quasi turbinis aura solutus.
Flos erat, est fimus, ille potissimus illeque fortis;
Vix modo sportula parva vel urnula quo prius orbis.
Est ubi gloria nunc Babylonia, nunc ubi dirus
Nabuchodonosor et Darii vigor illeque Cyrus?
935
Qualiter orbita viribus incita praeterierunt.
Fama relinquitur illaque figitur; hi putruerunt.
Nunc ubi curia pompaque Iulia? Caesar, obisti.
Te truculentior, orbe potentior ipse fuisti.
Orbis ut extera sanguine, sidera laude subires,
940
Mota furentia sunt tibi brachia, proelia, vires.
Cum genero sene brachia non bene conseruisti,
Nec socer illius aut socius pius esse tulisti.
Qui cinis es modo, tantus eras homo, quantus et orbis.
Vi tibi subditus extitit ambitus urbis et orbis.
945
Ecce resolveris area pulveris, urna favillae;
Caesar et nudus es et prope nullus es; O ferus ille!
Nunc ubi Marius atque Fabricius, inscius auri?
Mors ubi nobilis et memorabilis actio Pauli?
Diva Philippica vox ubi coelica nunc Ciceronis?
950
Pax ubi civibus atque rebellibus ira Catonis?
Nunc ubi Regulus aut ubi Romulus aut ubi Remus?
Stat Roma pristina nomine, nomina nuda tenemus.
Quam cito labilis atque volubilis orbita sphaerae;
Corda valentia, corpora fortia praeteriere.
955
Et breve floruit et cito corruit unda priorum,
Gloria finiit, area transiit omnis eorum.
Nos quoque tollimur, et proficiscimur ad quod et ipsi?
Imus ad infera, perdimus aethera, mente remissi.
Mors vocat; ibimus, haud retinebimus orbis honores.
960
Mors animantibus imminet omnibus, ibimus omnes.
Ibimus, ibimus atque redibimus. Ad quid? ad imum.
Ima petentia sunt profitentia corpora limum;
Est via libera mentis ad aethera, carnis ad ima.
Haec bene suscipit, haec male despicit ad sua prima.
965
Stat caro, mens gemit, Eva virum premit, inde reatus;
Mens levat et lavat, at caro cor gravat, inquinat actus.
Dulcia iurgia dum feret obvia cornua luna;
Haec aget illaque desinet, utraque facta quod una.
Cur caro carnea terraque terrea ferre laboras?
970
Carnea, terrea, temporis alea versat in horas.
Tempus et omnia temporis inscia stare rotantur;
Singula currere, nulla recurrere fluxa probantur.
Corporis optima cerne simillima currere vento;
Currere singula, currere saecula caeca memento.
975
Est resolubilis, immo volubilis orbis ut orbis,
Illius omnia peste ruentia, tabida morbis.
Lux sua claruit; ecce peraruit eius amoenum;
Lux sua floruit et cito corruit; est modo coenum.
Quomodo flumina cerne volumina currere rerum.
980
Orbis honos ruit et fugit et fluit orbe dierum.
Ut rota volvitur indeque pingitur ut rota mundus,
Quippe volubilis et variabilis ac ruibundus.
Irritus est ratus, instabilis status est status eius.
It, redit, ut mare, denique nunc male, cras ibi peius.
985
Gloria terrea, quomodo glarea stat labefacta;
Glarea flumine, gloria turbine labitur acta.
Cuncta fluentia, nulla manentia sunt bona mundo.
Ridet honoribus exterioribus intus arundo.
Gloria terrea, gloria vitrea, vitrea plane,
990
Illico tollitur atque resolvitur eius inane.
Si bene sentio, fit variatio quaque dierum.
Et bene sentio, fit variatio, fit fuga rerum.
Mundus et omnia quomodo somnia vana recedunt,
Signaque plurima tempora proxima iudicis edunt.
995
Sidera flammea lunaque ferrea visa refertur,
Sol sine lumine, terra voragine subruta fertur.
Terra locis tremit, Eumenidum fremit umbra proterva;
Bellica currere fertur in aere visa caterva.
Agmina mortua currere conflua visa feruntur.
1000
Signa gravissima monstraque plurima conspiciuntur.
Gratia corruit, ordo refriguit, undat iniquum,
Quisque dolo studet; esse probum pudet, esse pudicum.
Ius premitur cruce, grex grege, dux duce rexque regente,
Agmen et agmine, culmina culmine, gens quoque gente.
1005
Omnia lubrica sunt modo publica, nulla teguntur,
Ingenialia vel furialia probra coluntur.
Ah! petulantia militat ebria nocte dieque.
Vox sacra displicet; illicitum licet et libet aeque.
Qui fore vult bonus est miser, est onus, est onerosus;
1010
Qui mala postulat ille deambulat imperiosus.
Iustitiae via nulla manet quia virgo recessit,
Cumque sororibus introeuntibus aethera cessit.
Ius ruit, officit; ars mala proficit, ars mala prodest.
Fraus stat, amor iacet, ordo flet, ars placet, et gula frons est:
1015
Haec praeeuntia certaque nuntia credite finis.
Finis enim venit, orbis honor perit hoste, ruinis,
Seditionibus, illuvionibus, igne, procellis,
Lite, libidine, fraude, gravedine, sanguine, bellis.
Surgite, surgite spemque resumite, spe tremebundi;
1020
Cernite currere regna, labascere culmina mundi. [020]
Ultima tempora, ni sacra littera fallit, aguntur.
Dicta prophetica verbaque coelica perficiuntur.
Fertur ut alea gloria carnea, plena favillae.
Ille minaciter imminet arbiter, arbiter ille.
1025
Censor adest Deus, evigilet reus, est prope Christus.
Quid modo detinet? en ferus imminet Antichristus.
Stirps venit impia, stirps mala, bestia perditionis.
Quo duce sidera coget in infera cauda Draconis.
Imminet impius, est prope filius impietatis,
1030
Imminet imminet et caput obtinet in sibi stratis. [030]
Multiplicabitur et dominabitur hoc dominante,
Mors, tribulatio tantaque passio quanta nec ante.
Iam tuba septima, plaga novissima iam properatur.
Ecce recessio quam tua lectio, Paule, profatur;
1035
Regna labascere, retro recedere Roma videtur,
Nec thronus ipsius aut status ut prius altus habetur.
Actio lubrica fit modo publica, de medio fit.
Roma, prior tua gloria mortua, Rex tibi defit.
His praeeuntibus, immo sequentibus ordine signis,
1040
Imminet impius ille, vel illius horror et ignis.
Suntque patentia signa, minantia, signa furoris,
Prorsus ut ultima iam fore proxima tempora noris.
Flammivomus, niger, hispidus, aliger est draco visus
Nuper in aere - Nil ego dicere nunc paro risus -
1045
Claruit omnibus hic equitantibus atque colonis.
Fugit, inhorruit, et fuga terruit illa draconis.
Pestis et horrida transiit oppida transque volavit;
Et loca plurima, fert ita maxima fama, meavit.
In geminum caput egrediens apud Anglica rura,
1050
Femina prodiit ipsaque finiit in duo crura.
Crura quidem duo, sed sibi bis duo brachia stabant.
Hanc duo pectora, quatuor ubera mirificabant.
Vos volo credere me rata dicere, scribere verum.
Par erat actio, par via, sessio, par mulierum.
1055
Ex mulieribus, immo sororibus, O stupor, istis,
Altera transiit atque superfuit altera tristis.
Post breve denique pars ruit utraque morte soluta,
Utraque pars ruit, hanc obitu fuit illa secuta.
Vir magus actibus in regionibus ivit Iberis,
1060
(Quae noto versibus, haec ego testibus assero veris)
Is sine semine, simplice virgine se fore natum;
(Proh furor!) edidit, et sibi credidit area fratrum.
Dixit ad ultima vipera pessima se fore Christum;
Hoc prope praedicat esse vel indicat Antichristum.
1065
Non minor artibus in regionibus est orientis
Notus et editus ipseque perditus ordine mentis.
Dixit et impius hic quia maximus esset Helias;
Hinc fore proxima certior ultima tempora scias.
Gens temeraria, dum licet, impia facta fleamus.
1070
Ille minaciter advenit arbiter - expaveamus.
Nemo capescere ius, mala plangere nemo relinquat;
Gaudia flentibus, irreverentibus ira propinquat.
Iam tuba septima, plaga novissima, lux pia, dira,
Intonat, ingruit, emicat, irruit et venit ira.
1075
Gens male conscia, lubrica gaudia flendo tegamus;
Gens male conscia, quae fugientia sunt, fugiamus.
Stare refugimus, ad mala fluximus; ad bona stemus.
Hora novissima, tempora pessima sunt - vigilemus!