|
|
-
- C a r m e n I X
(V Watenphul/Krefeld)
- ________________________________
- Nocte quadam sabbati somno iam refectus,
- Cum michi fastidio factus esset lectus,
- Signo crucis muniens frontem, vultum, pectus
- Indui me vestibus, quibus eram tectus.
2.
- 5
- Sic dum nec accumberem neque starem rectus,
- Tantus odor naribus meis est iniectus,
- Quantum nunquam protulit spica nardi nec thus
- Neque liquor balsami recens et electus.
3.
- Ortus erat Lucifer, stella matutina,
- 10
- Cum perfusus undique luce repentina
- Sum raptus ad ethera quadam vi divina.
- Ubi Deus raptor est, dulcis est rapina.
4.
- Repente sub pedibus hunc relinquo mundum
- Et in orbem videor ingredi secundum,
- 15
- Cuius admirabile lumen et iocundum
- Non valet exprimere verbis os facundum.
5.
- Non est ibi gemitus neque vox dolentis,
- Ubi sanctus populus inmortalis gentis
- Liber a periculis, tutus a tormentis
- 20
- Pace summa fruitur et quiete mentis.
6.
- Ibi pulchritudinem vidi domus Dei,
- Ipsum tamen oculi non videre mei.
- Nam divine tantus est splendor faciei,
- Quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
7.
- 25
- Hic nec Aristotilem vidi nec Homerum,
- Tamen de sentenciis nominum et rerum,
- De naturis generum atque specierum
- Magnus michi protulit Augustinus verum.
8.
- Post hec ad archangelum loquens Michaelem,
- 30
- Qui regit per angelos populum fidelem,
- Ab eo sum monitus, ut secreta celem
- Et celi consilia nemini revelem.
9.
- Unde quamvis cernerem de futuris multa,
- Que sunt intellectibus hominum sepulta,
- 35
- Celi tamen prodere vereor occulta.
- Tu vero ne timeas, presul, sed exulta!
10.
- Tibi deputatus est unus angelorum,
- Super omnes alios habens os decorum,
- Sicut tu virtutibus operum clarorum
- 40
- Meritis preradias omnium proborum.
11.
- Huius ope prelia te vicisse scias,
- Ut des Deo gloriam nec superbus fias!
- Tui dux itineris est per omnes vias,
- Pro tuis excessibus preces fundens pias.
12.
- 45
- Per hunc regnum Siculi fiet tui iuris,
- Ad radicem arboris ponitur securis.
- Tyrannus extollitur et est sine curis,
- Sed eius interitus venit instar furis.
13.
- Nolo tibi denique nimium blandiri
- 50
- Neque meo domino blandiens mentiri.
- Nemo potest adeo mundus inveniri,
- Ut sit sine macula mens et actus viri.
14.
- Ille sanctus inclitus, gemma sacerdotum,
- Cuius nomen omnibus reor esse notum,
- 55
- Qui suis miraculis replet orbem totum,
- Se dicit adversum te nimis esse motum.
15.
- Cumque vellet conqueri de te coram Deo,
- Vix querelam distulit flexus fletu meo;
- Flebam namque graviter, sicut sepe fleo,
- 60
- Lacrimis indutias postulans ab eo.
16.
- Fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
- Et quia conpescere lacrimas nequivi,
- De terra ridencium lacrimans exivi,
- Inventus in lectulo more semivivi.
17.
- 65
- Precor, ergo, domine, flos presentis evi,
- Ut ad sancti graciam redeas in brevi.
- Res eius diripiunt quidam lupi sevi,
- Quas tu restituere verbo potes levi.
18.
- Quamvis incessabilis sarcina curarum
- 70
- Mentem tuam distrahat nec fatiget parum,
- Scire tamen opus est, quid sit Deo carum,
- Iuvare viriliter res ecclesiarum.
19.
- Fac ergo concordiam sancto cum Martino,
- Qui pro te multotiens me potavit vino!
- 75
- Quod hec pax sit melior quam cum Palatino,
- Novit, quisquis agitur spiritu divino.
20.
- Cum te vir sanctissimus vellet accusare,
- Vix eum prohibui lacrimans amare.
- Et quia sic volui pro te laborare,
- 80
- Debes michi magnum quid in hoc festo dare.
21.
- Tussis indeficiens et defectus vocis
- Cum ruinam nuncient obitus velocis,
- Circumdant me gemitus in secretis locis,
- Nec iam libet solitis delectari iocis.
22.
- 85
- Quamvis tamen moriar et propinquem fini,
- Et me fata terreant obitus vicini,
- Non possum diligere nomen Palatini,
- Per quem facta carior est lagena vini.
23.
- Afflixit iniuriis populum et clerum.
- 90
- Sed de tot iniuriis diversarum rerum
- Ego non conquererer, ut iam loquar verum,
- Nisi michi carius venderetur merum.
24.
- Ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
- Tales versus facio, quales nunquam scripsi.
- 95
- Omne ve, quod legitur in Apocalipsi,
- Ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
25.
- Interim me Dominus iuxta psalmum David
- Regit et in pascue claustro collocavit.
- Hic michi, non aliis vinum habundavit;
- 100
- Abbas bonus pastor est et me bene pavit.
|
|