|
|
-
- C a r m e n V
(IX Langosch)
- ____________________________________
- Nocte quadam sabbati somno iam refectus,
- cum mihi fastidio factus esset lectus,
- signo crucis muniens frontem, vultus, pectus
- indui me vestibus, quibus eram tectus.
2
- 5
- sic dum nec accumberem neque starem rectus,
- tantus odor naribus meis est iniectus,
- quantum numquam protulit spica nardi nec thus
- neque liquor balsami recens et electus.
3
- ortus erat Lucifer, stella matutina,
- 10
- cum perfusus undique luce repentina
- sum raptus ad aethera quadam vi divina;
- ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
4
- repente sub pedibus hunc relinquo mundum
- et in orbem videor ingredi secundum,
- 15
- cuius admirabile lumen et iocundum
- non valet exprimere verbis os facundum.
5
- non est ibi gemitus neque vox dolentis,
- ubi sanctus populus immortalis gentis
- liber a periculis, tutus a tormentis
- 20
- pace summa fruitur et quiete mentis.
6
- ibi pulchritudinem vidi domus dei,
- ipsum tamen oculi non videre mei;
- nam divinae tantus est splendor faciei,
- quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
7
- 25
- hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;
- tamen de sententiis nominum et rerum,
- de naturis generum atque specierum
- magnus mihi protulit Augustinus verum.
8
- post haec ad archangelum loquens Michaelem,
- 30
- qui regit per angelos populum fidelem,
- ab eo sum monitus, ut secreta celem
- et caeli consilia nemini revelem.
9
- unde quamvis cernerem de futuris multa,
- quae sunt intellectibus hominum sepulta,
- 35
- caeli tamen prodere vereor occulta.
- tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
10
- tibi deputatus est unus angelorum,
- super omnes alios os habens decorum,
- sicut tu virtutibus operum clarorum
- 40
- meritis praeradias omnium proborum.
11
- huius ope proelia te vicisse scias,
- ut des deo gloriam nec superbus fias;
- tui dux itineris est per omnes vias
- pro tuis excessibus preces fundens pias.
12
- 45
- per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
- ad radicem arboris ponitur securis:
- tyrannus extollitur et est sine curis,
- sed eius interitus venit instar furis.
13
- nolo tibi denique nimium blandiri
- 50
- neque meo domino blandiens mentiri:
- nemo potest adeo mundus inveniri,
- ut sit sine macula mens et actus viri.
14
- ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
- cuius nomen omnibus reor esse notum,
- 55
- qui suis miraculis replet orbem totum,
- se dicit adversum te nimis esse motum.
15
- cumque vellet conqueri de te coram deo,
- vix querelam distulit flexus fletu meo;
- flebam namque graviter, sicut saepe fleo,
- 60
- lacrimis indutias postulans ab eo.
16
- fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
- et quia compescere lacrimas nequivi,
- de terra ridentium lacrimans exivi,
- inventus in lectulo more semivivi.
17
- 65
- precor ergo, domine, flos praesentis aevi,
- ut ad sancti gratiam redeas in brevi:
- res eius diripiunt quidam lupi saevi,
- quas tu restituere verbo potes levi.
18
- quamvis incessabilis sarcina curarum
- 70
- mentem tuam distrahat nec fatiget parum,
- scire tamen opus est, quid sit deo carum:
- iuvare viriliter res ecclesiarum.
19
- fac ergo concordiam cum sancto Martino,
- qui pro te multotiens me potavit vino;
- 75
- quod haec pax sit melior quam cum Palatino,
- novit quisquis agitur spiritu divino.
20
- cum te vir sanctissimus vellet accusare,
- vix eum prohibui lacrimans amare.
- et quia sic volui pro te laborare,
- 80
- debes mihi magnum quid in hoc festo dare.
21
- tussis indeficiens et defectus vocis
- cum ruinam nuntient obitus velocis,
- circumdant me gemitus in secretis locis,
- nec iam libet solitis delectari iocis.
22
- 85
- quamvis tamen moriar et propinquem fini,
- et me fata terreant obitus vicini,
- non possum diligere nomen Palatini,
- per quem facta carior est lagoena vini.
23
- afflixit iniuriis populum et clerum;
- 90
- sed de tot iniuriis diversarum rerum
- ego non conquererer, ut iam loquar verum,
- nisi mihi carius venderetur merum.
24
- ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
- tales versus facio, quales numquam scripsi:
- 95
- omne vae, quod legitur in Apocalypsi,
- ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
25
- interim me dominus iuxta psalmum David
- regit et in pascuae claustro collocavit;
- hic mihi, non aliis vinum abundavit:
- 100
- abbas bonus pastor est et me bene pavit.
|
|