B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Archipoetae
carmina
     
   


C a r m e n   I I I
(I Langosch)

____________________________________


«Omnia tempus habent», et ego breve postulo tempus,
ut possim paucos praesens tibi reddere versus:
electo sacro, praesens in tegmine macro.
virgineo more non haec loquor absque rubore.
2
5
vive, vir inmense, tibi concedit regimen se,
consilio cuius regitur validaque manu ius.
pontificum flos es et maximus inter eos es.
incolumis vivas, plus Nestore consilii vas.
3
vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te,
10
vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens.
amplecti minimos magni solet esse viri mos.
cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te.
4
pauperie plenos solita pietate fove nos.
et transmontanos, vir transmontane, iuva nos.
15
nulla mihi certe de vita spes nisi per te.
5
frigore sive fame tolletur spiritus a me.
asperitas brumae necat horriferumque gelu me.
continuam tussim patior, tamquam phthisicus sim,
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
6
20
esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes.
unde verecundo vultu tibi verba precum do,
in tali veste non sto sine fronte penes te:
liber ab interitu sis et memor esto mei tu.