|
|
-
- C a r m e n I
(IV Langosch)
- ____________________________________
- Lingua balbus, hebes ingenio,
- viris doctis sermonem facio.
- sed quod loquor, qui loqui nescio,
- necessitas est, non praesumptio.
2
- 5
- nulli vestrum reor ambiguum
- viris bonis hoc esse congruum,
- ut subportet magnus exiguum,
- aegrum sanus et prudens fatuum.
3
- ne sim reus et dignus odio,
- 10
- si lucernam ponam sub modio,
- quod de rebus humanis sentio,
- pia loqui iubet intentio.
4
- brevem vero sermonem facio,
- ne vos gravet longa narratio,
- 15
- ne dormitet lector prae taedio
- et «tu autem» dicat in medio.
5
- ad aeternam beatitudinem
- lapsum deus revocans hominem
- verbum suum, suam imaginem
- 20
- misit ad nos per matrem virginem.
6
- est unita deitas homini,
- servo suo persona domini,
- morti vita, splendor caligini,
- miseria beatitudini.
7
- 25
- scimus ista potentialiter
- magis facta quam naturaliter,
- scrutantibus spiritualiter
- scire licet quare, non qualiter.
8
- arte mira, miro consilio
- 30
- quaerens ovem bonus opilio
- vagantibus in hoc exilio
- locutus est nobis in filio.
9
- sanctum suae mentis consilium
- patefecit mundo per filium,
- 35
- ut reiecto cultu sculptilium
- deum nosset error gentilium.
10
- poetarum seductos fabulis
- veritatis instruxit regulis,
- signis multis atque miraculis
- 40
- fidem veram dedit incredulis.
11
- obmutescant humana somnia,
- nil occultum, iam patent omnia;
- revelavit fata latentia
- non sapiens, sed sapientia.
12
- 45
- conticescat falsa temeritas,
- ubi palam loquitur veritas;
- quod divina probat auctoritas,
- non improbet humana falsitas.
13
- huius mundi praeterit orbita;
- 50
- stricta ducit ad vitam semita.
- qui scrutatur renum abscondita,
- trutinabit hominum merita.
14
- iudex iustus, inspector cordium
- nos ad suum trahit iudicium
- 55
- redditurus ad pondus proprium
- bona bonis, malis contrarium.
15
- in hac vita misere vivitur,
- vanitas est omne, quod cernitur.
- heri natus hodie moritur,
- 60
- finem habet omne, quod oritur.
16
- sed qui dedit ad tempus vivere,
- vitam brevem potest producere;
- vitam potest de morte facere,
- qui mortuos iubet resurgere.
17
- 65
- nos ad regna vocat caelestia,
- ubi prorsus nulla miseria,
- sed voluptas et vera gaudia,
- quae sit deus omnibus omnia.
18
- puniamus virtute vitium,
- 70
- cuius caret fine supplicium.
- terreat nos ignis incendium,
- foetor, fletus et stridor dentium.
19
- sciens deus nos esse teneros
- et gehennae dolores asperos
- 75
- pia voce revocat miseros
- ovem suam ponens in humeros.
20
- o pietas inaestimabilis!
- omnipotens incorruptibilis,
- creaturae misertus mobilis
- 80
- est pro nobis factus passibilis.
21
- est alapas passus et verbera,
- ludicrorum diversa genera,
- sputa, spinas et praeter cetera
- crucis morte damnatus aspera.
22
- 85
- cum creator in cruce patitur,
- ferreus est, qui non conpatitur;
- cum salvator lancea pungitur,
- saxeus est, qui non conpungitur.
23
- conpungamur intus in anima
- 90
- iram dei placantes lacrima!
- dies irae, dies novissima
- cito venit, nimis est proxima.
24
- ecce redit districtus arbiter,
- qui passus est misericorditer.
- 95
- redit quidem, sed iam minaciter;
- coactus est, non potest aliter.
25
- mundus totus commotus acriter
- vindicabit auctorem graviter,
- et torquebit reos perenniter
- 100
- quamvis iuste, tamen crudeliter.
26
- vos iudicis estis discipuli,
- in scriptura divina seduli,
- Christiani lucernae populi,
- contemptores praesentis saeculi.
27
- 105
- vos non estis virgines fatuae,
- vestrae non sunt lampades vacuae,
- vasa vestra manant assidue
- caritatis oleo mutuae.
28
- vos pascitis gregem dominicum
- 110
- erogantes divinum triticum
- quibusdam plus, quibusdam modicum,
- prout quemque scitis famelicum.
29
- decus estis ecclesiasticum;
- cum venerit iudex in publicum,
- 115
- ut puniat omne maleficum,
- sedebitis in thronis iudicum.
30
- verumtamen in mundi fluctibus,
- ubi nemo mundus a sordibus,
- quod dicitis in vestris cordibus,
- 120
- compungendum est in cubilibus.
31
- insistite piis operibus
- bene vestris utentes opibus;
- nam deo dat, qui dat inopibus:
- ipse deus est in pauperibus.
32
- 125
- ut divina testatur pagina,
- opes multae sunt iusto sarcina;
- summa virtus est elemosina,
- dici debet virtutum domina.
33
- hanc commendo vobis prae ceteris;
- 130
- abscondatur in sinu pauperis.
- crede mihi: si quid deliqueris,
- per hanc deum placare poteris.
34
- hanc conmendo vobis praecipue,
- haec est via vitae perpetuae,
- 135
- quod salvator ostendens congrue
- dixit: omni petenti tribue.
35
- scitis ista, neque vos doceo,
- sed quod scitis, facere moneo.
- pro me loqui iam tandem debeo,
- 140
- non sum puer, aetatem habeo.
36
- vitam meam vobis enucleo,
- paupertatem meam non taceo:
- sic sum pauper et sic indigeo,
- quod tam siti quam fame pereo.
37
- 145
- non sum nequam, nullum decipio:
- uno tantum laboro vitio:
- nam libenter semper accipio
- et plus mihi quam fratri cupio.
38
- si vendatur propter denarium
- 150
- indumentum, quod porto, varium,
- grande mihi fiet opprobrium;
- malo diu pati ieiunium.
39
- largissimus largorum omnium
- praesul dedit hoc mihi pallium
- 155
- magis habens in caelis praemium
- quam Martinus, qui dedit medium.
40
- nunc est opus, ut vestra copia
- sublevetur vatis inopia;
- dent nobiles dona nobilia:
- 160
- aurum, vestes et his similia.
41
- ne pauperi sit excusatio,
- det quadrantem gazophylatio;
- haec viduae fuit oblatio,
- quam divina conmendat ratio.
42
- 165
- viri digni fama perpetua,
- prece vestra complector genua:
- ne recedam hinc manu vacua,
- fiat pro me collecta mutua.
43
- mea vobis patet intentio;
- 170
- vos gravari sermone sentio;
- unde finem sermonis facio,
- quem sic finit brevis oratio.
44
- praestet vobis creator Eloy
- caritatis lecytum olei,
- 175
- spei vinum, frumentum fidei,
- et post mortem ad vitam provehi.
45
- nobis vero mundo fruentibus,
- vinum bonum saepe bibentibus,
- sine vino deficientibus
- 180
- nummos multos pro largis sumptibus.
- amen.
|
|