<<< operis indicem  <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Wipo
ante 1000 - post 1046

 
 
   
   



G e s t a
C h u o n r a d i   I I
i m p e r a t o r i s


Capitula XV - XL
(1027 - 1039)


____________________________________


 
     Capitulum XV
     Quod legati Ruodolfi regis
     ad Chuonradum regem
     in Italiam venerunt.


     Inchoante anno nativitatis Christi millesimo XXVII. rex Chuonradus in Iporegia civitate natalem Domini celebravit. Illuc Ruodolfi regis Burgundiae legati venerant prominentes illum Romam venturum ad electionem et consecrationem imperatoriam regis Chuonradi, quod rex gratanter accepit, et remissis legatis cum muneribus ipse Padum transiens ad Romam tendere coepit. Veniens autem ad Lucam civitatem invenit eam sibi adversam cum Reginhero marchione. Ibi rex paululum moratus post paucos dies civitatem et marchionem in deditionem acceperat omnemque Tusciam sibi breviter subiugavit.

     Sicque triumphando Romanam visitat arcem.

 
     Capitulum XVI
     Quod rex Chuonradus Romae
     imperator est effectus.


     Igitur rex Chuonradus Romam ingressus eodem anno ut supra, id est a nativitate salvatoris MXXVII, indictione decima, a papa Iohanne et universis Romanis regio honore mirifice receptus est et in die sancto paschae, qui eo anno VII. kalendas Aprilis terminabatur, a Romanis ad imperatorem electus imperialem benedictionem a papa suscepit, Caesar et augustus Romano nomine dictus.

     Quin etiam regina Gisela imperatricis consecrationem et nomen ibidem accepit. His ita peractis in duorum regum praesentia, Ruodolfi regis Burgundiae et Chnutonis regis Anglorum, divino officio finito imperator duorum regum medius ad cubiculum suum honorifice ductus est. In ipsis diebus paschalibus inter Romanos et Teutonicos pro vili causa orta est seditio magna. Contendebant duo pro corio bovis, cumque se invicem pugnis caedere coepissent, totus exercitus imperatoris commotus est, et armati equites et pedites ex utraque parte convenerunt. Ibi interfectus est ex nostra parte quidam iuvenis nomine Berengarius, filius Liutoldi comitis de Alamannia, multum nobilis et bellicosus nimis. Romani diu resistentes ad extremum victi fugierunt, et innumerabiles ex illis perierunt. Imperator vero praedictum iuvenem, quoniam sibi dilectus et familiaris fuerat, iuxta tumulum caesaris Ottonis sepeliri praecepit. Postera die Romani, qui seditionem commoverant, ante imperatorem venientes nudatis pedibus, liberi cum nudis gladiis, servi cum torquibus vimineis circa collum, quasi ad suspensionem praeparati, ut imperator iussit, satisfaciebant.

 
     Capitulum XVII
     Quod imperator in
     Apuliam venit.


     Facta igitur pace inter Romanos et Teutonicos imperator in Apuliam processit et Beneventanum et Capuam ac reliquas civitates illius regionis seu vi sive voluntaria deditione sibi subiugavit et Nortmannis, qui de patria sua, nescio qua necessitate corapulsi, in Apuliam confluxerant, ibi habitare licentiam dedit et ad defendendos terminos regni adversus Graecorum versutias eos principibus suis coadunavit. Cunctis rebus rite et prospere sibi cedentibus imperator reversus praeteriens Romam iterum Italiam pertransiit.

 
     Capitulum XVIII
     De tyranno Thasselgardo.


     Eo tempore erat in Italia quidam tyrannus Thasselgart dictus, qui sub tempore Heinrici imperatoris multa facinora commisit in regno, sed per marinos recessus et alias munitiones, quas habuit ultra modum tutas, caesaris Heinrici persecutionem evaserat. Erat enim nobilis genere, despicabilis in persona, turpis in moribus, magnus praedator ecclesiarum et viduarum. Hunc imperator Chuonradus diligentissime insequebatur et insidias sibi ante et retro omnibus modis apposuit. Qui dum a quodam suo castro fugere vellet in aliud, a militibus caesaris captus est. Quod dum audiret imperator, cum magna festinantia properabat, ita ut fere centum miliaria Latina intra diem et noctem pertransiret; cogitabat enim, ut more solito iterum evaderet. Veniente vero imperatore, praesentatus est illi ipse tyrannus. Quem cum videret, fertur dixisse imperator: «Nonne est hic ille leo, qui devoravit bestias Italiae? Per sanctam crucem Domini, talis leo non comedet amplius de pane meo»! Et hoc dicens statim cunctis principibus regni adiudicantibus praecepit illum in patibulum suspendi. Quo suspenso per omnem illam provinciam pax et securitas diu latentes simul emerserant.

 
     Capitulum XIX
     De coniuratione
     quorundam Teutonicorum.


     Interea morante in Italia imperatore apud Theutonicos magna invidia, multa consilia, multae factiones adversus imperatorem in cassum eruperant. Ut enim a minoribus incipiam et ad maiores perveniam, quidam comes in Suevia Welf nominatus, dives in praediis, potens in armis, et Bruno episcopus Augustensis invicem confligentes multa mala in praedis et incendiis fecerunt in regno. Ad extremum praedictus comes ipsam Augustam irrumpens aerarium episcopi despoliavit et totam civitatem vastavit; quod postea cogente imperatore totum restituit et episcopo emendavit. Chuono dux Wormatiensis, patruelis imperatoris, nec fidus imperatori, nec tamen multum noxius illi, interim quietus manebat. Fridericus dux Liutharingorum, vitricus praedicti Chuononis, imperatori inimicando morte propria praeventus est. Ernestus dux Alamanniae, privignus imperatoris Chuonradi, nuper ab eo beneficiis et muneribus sublimatus discedens, iterum instigante diabolo rebellionem moliebatur et consilio quorundam militum suorum Alsatiam provinciam vastavit et castella Hugonis comitis, qui erat consanguineus imperatoris, desolavit. Deinde magno exercitu iuvenum collecto Burgundiam invasit et ultra castrum Solodorum quandam insulam aggere et vallo firmare coepit. Sed Ruodolfus rex Burgundionum, veritus hostem imperatoris recipere, ab incepto illum prohibuit. Inde reversus supra Turicum quoddam castrum munivit et Augensem ecclesiam nec non abbatiam sancti Galli nimium distrahendo non mediocre damnum patriae intulit. Sic posthabita lege et iustitia usque ad imperatoris reditum iniquis conatibus insistebat.

 
     Capitulum XX
     Ubi dux Ernestus
     se denuo reddidit.


     Pace per totam Italiam confirmata imperator Chuonradus prospero reditu in Alamanniam venit et in Augusta Vindelica colloquium familiare cum suis fidelibus tenens de proditoribus patriae tractare coepit. Inde ad oppidum quod Ulma vocatur veniens colloquium publice condictum illic habuit.

     Huc dux Ernestus non voto supplice venit, confisus in multitudine militum, quos optimos habuit, ut vel secundum libitum cum caesare se pacaret vel inde per potestatem rediret. Et habito colloquio cum suis primum monuit eos fidei sacramentaliter promissae, dehinc hortabatur eos, ne illum desererent, ne honorem suum perderent: non decere eos immemores fore, in historiis patrum semper Alamannos bonae fidei et stabilitatis in dominos testimonium habere et, si sibi fidi forent, illis praemia, posteris eorum gloriam et honorem esse futurum. Talia dicenti duo comites Fridericus et Anshelmus pro caeteris respondebant hoc modo: «Nolumus inficiari, quin vobis fidem firmiter promitteremus contra omnes praeter eum, qui nos vobis dedit. Si servi essemus regis et imperatoris nostri et ab eo iuri vestro mancipati, non nobis liceret a vobis separari. Nunc vero, cum liberi simus et libertatis nostrae summum defensorem in terra regem et imperatorem nostrum habeamus, ubi illum deserimus, libertatem amittimus, quam nemo bonus, ut ait quidam, nisi cum vita simul amittit. Quod cum ita sit, quicquid honesti et iusti a nobis exquiritis, in hoc parere volumus vobis. Si autem contra hoc vultis, illuc revertemur liberaliter, unde ad vos venimus conditionaliter». His auditis dux, cum se intellexisset a suis dimitti, sine omni pactione imperatori se reddidit; quem caesar in Saxoniam exulari fecit super quandam rupem quae Gibichenstein dicitur, ut ibi castigatus a rebellione ulterius desineret.

 
     Capitulum XXI
     Quod rex Burgundiae imperatori
     occurrebat Basileae.


     Imperator pertransiens Alamanniam cunctos, qui sibi rebelles fuerant, in deditionem recepit et munitiones eorum deiecit et perveniens usque ad Basileam Ruodolfum regem Burgundiae alloquitur, qui illic sibi occurrebat extra urbem iuxta vicum qui Mittenza dicitur, et habito familiari colloquio imperator regem secum duxit in urbem. Confirmata inter eos pace Gisela imperatrice haec omnia mediante regnoque Burgundiae imperatori tradito eodem pacto, quemadmodum prius antecessori suo Heinrico imperatori datum fuerat, rex iterum donis ampliatus cum suis reversus est in Burgundiam. Imperator vero descendens per Rhenum in Franciam venit, ibique dux Chuono patruelis eius, prius rebellis, se reddidit, quem imperator in liberis custodiis aliquantulum castigavit destructisque munitionibus suis, quas optimas habuit, in gratiam illum recepit totumque honorem suum sibi restituit. Paulo post Adelbero, dux Histrianorum sive Carintanorum, reus maiestatis victus ab imperatore cum filiis suis exulatus est, et ducatum eius iste Chuono ab imperatore suscepit, quem ducatum pater eiusdem Chuononis dudum habuisse perhibetur. Ita dux Chuono fidus et bene militans imperatori et filio suo Heinrico regi, quousque vixerat, permansit.

 
     Capitulum XXII
     De legatione episcopi
     Argentinensis.


     Eodem tempore Werinharius Argentinae civitatis episcopus ab imperatore legatus Constantinopolim mittitur. Qui dum causa orationis Hierosolimam pergere se fingeret, ut putamus, Iudicio Domini, quem fallere nemo valebit, mirabiliter prohibitus est. Nam dum magnum comitatum hominum, maiorem quoque mutorum animalium, equorum, boum, ovium, porcorum multasque delicias seculares ultra modum secum educeret, perveniens in Ungariam, a rege Stephano contradicta est sibi via, quod eo tempore nulli oratorum accidit. Inde reversus per Baioariam cum omni comitatu suo pergens Italiam intravit et multum circa fines Veronae moratus tandem cum maximo labore per Venetiam mare Adriaticum ingressus navigio calamitoso Constantinopolim pervenit. Cumque ab imperatore Graecorum honorifice susceptus esset secumque satis familiariter conversaretur, desiderare coepit, ut imperatoris auxilio Hierosolimam adiret, quo desiderio semper aliqua re intercedente numquam potiri valuit. Sequenti vero tempore obiit et sepultus est in eadem urbe, et episcopatum eius Willihelmus Argentinensis canonicus suscepit. Legationis tamen causam postea imperator Graecorum aureis litteris imperatori Chuonrado rescripsit.

 
     Capitulum XXIII
     Quod imperator filium suum
     Heinricum regem consecrarifecit.


     Anno Domini MXXVIII, indictione XI, imperator Chuonradus filium suum Heinricum, magni ingenii et bonae indolis puerum, aetate XI annorum principibus regni cum tota multitudine populi id probantibus a Pilegrino archiepiscopo Coloniensi in regalem apicem apud Aquisgrani palatium sublimari fecerat. Tunc in principali dominica paschae consecratus et coronatus paschalem laetitiam triplicavit. Nam dum in superioribus annis duas coronas, id est patris et matris suae, mundus veneraretur, nunc tertia addita spes pacis crevit, quam rex cum caesare fecit; praesertim cum is coronatus esset, cuius aetas vita diuturna satis digna fuerat. Deinde diversa regna peragrantes, caesar per se, rex sub tutore et actore Augustensi episcopo Brunone, cunctos rebelles domabant et foedera pacis ubique feliciter firmabant.

 
     Capitulum XXIV
     De obitu episcopi
     Augustensis.


     Anno sequenti imperator in Baioaria Ratisponae pascha celebravit. Ibi Bruno episcopus Augustensis defunctus est, cuius corpus imperatrix prosecuta cum filio Heinrico rege ad Augustam sedem suam honorifice sepeliri fecerunt. Nobilis enim valde fuit ipse episcopus Bruno. Nam dum esset frater Heinrici imperatoris, filius erat materterae Giselae imperatricis. Soror vero eiusdem episcopi nupta Stephano regi Ungarorum causa fuit christianitatis primum in gente Pannonica. Episcopatum vero Augustensem Eberhardus suscepit.

 
     Capitulum XXV
     Qualiter dux Ernestus
     ducatum accepit
     et statim amisit.


     Anno Domini MXXX. imperator Chuonradus apud Ingelenheim pascha celebravit. Ibi Ernestus supra memoratus dux Alamanniae a custodia solutus ducatum recepit, eo tenore ut Wezelonem militem suum, qui multis factionibus regnum turbaverat, quasi hostem rei publicae cum omnibus suis persequeretur idque se facturum cum sacramento confirmaret. Quod cum dux facere nollet, hostis publicus imperatoris diiudicatus est et penitus ducatu amisso cum paucis inde recessit. Imperator vero ducatum Alamanniae Herimanno, iuniori fratri eiusdem Ernesti, dedit eumque Warmanno Constantiensi episcopo commendavit. Imperator vero communi consilio omnium principum regni eundem Ernestum et cunctos iustitiae et paci reluctantes ab episcopis excommunicari fecit eorumque res publicari iussit. Ipsa imperatrix Gisela, quod dictu est miserabile, sed actu laudabile, filium inconsultum sapienti marito postponens publicam fidem dedit omnibus, quicquid illi accidisset, nullam ultionem neque malum animum pro hac re se reddituram fore.

 
     Capitulum XXVI
     Quod imperator super
     Ungaros cum exercitu venit.


     Eodem tempore multae dissensiones inter gentem Pannonicam et Baioarios, culpa tamen Baioariorum, factae sunt, ita ut Stephanus rex Ungarorum multas incursiones et praedas in regno Noricorum, id est Baioariorum, faceret. Unde commotus imperator Chuonradus cum grandi exercitu super Ungaros venit. Rex autem Stephanus minime sufficiens adversus imperatorem orationibus et ieiuniis in universo regno suo indictis praesidium Domini tantummodo flagitabat. Imperator tam munitum regnum fluviis et silvis intrare non valens multis tamen praedationibus, incendiis circa terminos regni iniuriam suam satis ulciscens reversus est, volens tempore oportuniori coepta sua peragere. Sed filius suus rex Heinricus adhuc puerulus, Eigilberto Frisingensi episcopo creditus, legatione Stephani regis pacem rogantis accepta unico consilio principum regni patre nesciente gratiam reconciliationis annuit: iuste et sapienter agens, qui regem iniuste iniuriatum, ultro petentem gratiam, recepit in amicitiam.

 
     Capitulum XXVII
     Quod dux Ernestus
     auxilium petiit
     ab Uodone comite.


     Interea, dum hoc ageretur, praefatus Ernestus ducatus dignitate privatus, multa cogitans, multa moliens, qualiter imperatori resisteret, magnos labores in vanum consumpsit. Qui assumpto Wezelone milite suo cum aliis paucis perrexit in Franciam Latinam ad Uodonem comitem propinquum suum. Nam mater Uodonis et mater Giselae imperatricis fuerant sorores. A quo dum consilium et auxilium peteret, seu nollet sive non auderet, nihil solatii contra imperatorem sibi dedit.

 
     Capitulum XXVIII
     Qualiter dux Ernestus periit.


     Dux vero Ernestus reversus iterum in Alamanniam venit ibique in quadam eremo, quae Nigra silva dicitur, in locis tutissimis moratus praeda miserabili per aliquod tempus vivebat. Ad extremum, dum a militia caesaris undique coarctaretur, quidam, qui imperatori favebant, equos, quos dux et omnes sui optimos habebant, per insidias in pascuis exceperunt. Dux vero perditis equis, in quibus confidebat, nihil pensi plus habens in tanta perturbatione, quid ageret, dubitabat; collectis tamen undique qualibuscumque equis, quos habere poterat, cum omnibus, quos tunc habuit, egressus est silva, secum deliberans melius esse honeste mori quam turpiter vivere. Cumque pervenissent in saltus silvarum ad illam regionem Alamanniae, quae Bara dicitur, viderunt castra deserta, quae priori nocte hostes occupaverant. Confestim perceperunt sibi insidias parari. Nam Manegoldus, miles imperatoris, de Augensi abbatia magnum beneficium habens, ab imperatore et Warmanno Constantiensi episcopo, qui tunc vice ducis Herimanni Alamanniam gubernabat, praesidio locatus fuerat, ne dux Ernestus praedas aut incendia faceret in regione. Statim dux Ernestus et assecutores sui nimium alacres effecti sunt, existimantes iniurias suas cito ulturos fore in hostibus, arreptoque itinere suos insecutores insequi coeperunt. Eadem intentione Manegoldus comes et qui cum illo fuerant huc et illuc progredientes itinera ducis diligenter observabant. Hac occasione utrimque collata ita coniuncti sunt, ut se invicem videre et affari possent. Erant autem ex parte Manegoldi multo plures milites quam de parte ducis.

     Nec mora, congressi pugnabant acriter omnes, ex parte ducis ira, ferocitate, audacia incitati, ex altera parte pro gloria, pro remuneratione adducti. Hi, qui cum duce fuerant, cum nihil de vita cogitarent, omnes ad interitum properabant. Dux vero cum nemini parceret, in hoc praelio neminem sibi parcentem invenit et a plurimis vulneratus postremo interfectus occubuit. Ibi cecidit Wezilo comes, miles ducis, cuius causa haec omnia acciderant; Adelbertus et Werin, nobiles viri, et alii multi interfecti sunt ibi. Ex altera parte ipse Manegoldus comes, auctor huius congressionis, cecidit et plures alii secum. Corpus Ernesti ducis in Constantiam delatum prius accepta indulgentia a potestate episcopali pro excommunicatione in ecclesia sanctae Mariae sepultum est; corpus Manegoldi in Augia subterratum est.

     Accidit hoc bellum semper miserabile multum, XV. kal. Septembris. Hoc cum nunciatum esset imperatori, fertur dixisse: «Raro canes rabidi foeturam multiplicabunt».

 
     Capitulum XXIX
     Rudolfus rex Burgundiae obiit,
     et Uodo regnum eius invasit.


     Anno Domini MXXXII. Ruodolfus rex Burgundiae, avunculus Giselae imperatricis, obiit in pace, cuius regnum comes Uodo Francigena, filius sororis suae, invasit et quaedam castra munitissima sive civitates seu dolo seu bello ceperat: nec se regem ausus est facere, nec tamen regnum voluit dimittere. Referebant quidam illum dixisse saepe, quod numquam rex fieri, sed tamen semper magister esse regis vellet. Eo modo magnam partem Burgundiae distraxit, licet regnum Burgundiae Chuonrado imperatori et filio eius Heinrico regi, a Ruodolfo rege, postquam ipse superstes non esset, per iusiurandum iam dudum confirmatum esset. Sed dum Uodo comes haec in Burgundia faceret, Chuonradus imperator in Sclavonia cum armis fuerat. Quid ibi ageret, vel qualiter postea Uodonem repulisset de Burgundia, consequenter dicam. Supra dictus Bolizlaus dux Bolanorum mortuus reliquit duos filios, Misiconem et Ottonem. Misico dum fratrem suum Ottonem persequeretur, expulerat eum in Ruzziam. Dum ibi aliquantum tempus miserabiliter viveret, coepit rogare gratiam imperatoris Chuonradi, ut ipso impetrante et iuvante restitueretur patriae suae. Quod dum imperator facere vellet, decrevit, ut ipse cum copiis ex una parte, ex altera frater Otto Misiconem aggrederentur. Hunc impetum Misico ferre non valens fugit in Boemiam ad Uodalricum ducem, cui tunc temporis imperator iratus fuerat. Sed ille, ut sic placaret imperatorem, voluit sibi reddere Misiconem; quod pactum sceleratum renuit caesar, dicens se nolle inimicum emere ab inimico. Otto restitutus patriae et dux factus a caesare, dum post aliquod tempus minus caute ageret, a quodam familiari suo clam interfectus est. Tunc Misico omnibus modis quaerebat gratiam imperatricis Giselae et reliquorum principum, ut mereretur redire ad gratiam imperatoris. Caesar misericordia motus dedit sibi veniam et divisa provincia Bolanorum in tres partes Misiconem fecit tetrarcham, reliquas duas duobus aliis commendavit; sic imminuta potestate minor facta est temeritas. Defuncto Misicone Gazmerus filius eius fideliter serviebat huc usque imperatoribus nostris.

 
     Capitulum XXX
     Quod imperator cum
     filio suo Heinrico rege
     Burgundiam adiit.


     Anno Domini MXXXIII. imperator Chuonradus cum filio suo rege Heinrico natalem Domini in Argentina civitate celebravit. Inde collecto exercitu per Solodorum Burgundiam intravit et veniens ad Paterniacum monasterium in purificatione sanctae Mariae a maioribus et minoribus regni ad regendam Burgundiam electus est et in ipsa die pro rege coronatus est. Deinde quaedam castella, quae Uodo invaserat, obsedit, sed propter nimiam asperitatem hiemis, quae tunc fuerat, valde impediebatur. De qua nimietate frigoris quidam de nostris centenos versus fecit, quos imperatori praesentavit, in quibus tam mirandae res dicuntur, quod equi in castris circa castellum Murat, si pedes infixissent terrae, pro tempore diei aliquid moliti, per noctem ita gelati constringerentur, ut nequaqusam nisi securibus et sudibus de terra in circuitu gelata evelli potuissent. Quidam vero, qui non habuit adiutorium, equum proprium ita haerentem interfecit et corium de cruribus sursum abstulit, reliquum terrae gelatae infixum dimisit. Homines quoque multum confundebantur hoc algore; erat enim una facies iuvenum et senum, omnes erant die et nocte cani et barbati propter horridum rigorem glaciei, licet plures iuvenes et imberbes fuissent ibi; et tamen vix haec causa fuit, quod caesar bella reliquit.

     Imperator reversus ad Turicum castrum pervenit; ibi plures Burgundionum, regina Burgundiae iam vidua et comes Hupertus et alii, qui propter insidias Uodonis in Burgundia ad imperatorem venire nequiverant, per Italiam pergentes occurrebant sibi et effecti sui fide promissa per sacramentum sibi et filio suo Heinrico regi mirifice donati redierunt.

 
     Capitulum XXXI
     Quod imperator super
     Uodonem cum exercitu venit.


     Eiusdem anni aestate imperator cum exercitu suo super Uodonem comitem in Gallias Francorum venit, dicens, si Uodo in Burgundia res alienas iniuste quaereret, de suo proprio iuvante Deo aliquid perdere deberet. Tunc in regno Heinrici regis Francorum, in praediis tamen et beneficiis Uodonis tantas devastationes et incendia fecit imperator, ut ipse Uodo necessitate compulsus humiliter veniens quaereret veniam, promittens Burgundiam dimittere et secundum iussionem illius sibi satisfacere. Sic imperator cum suo honore et Uodonis damno reversus est.

 
     Capitulum XXXII
     Qualiter imperator Uodonem
     expulit de Burgundia.


     Anno Domini MXXXIIII. imperator in Baioaria Ratisbonae sanctum pascha celebravit. Huius anni aestate, dum Uodo praefatus promissa non attenderet, sed adhuc quandam partem Burgundiae, quam iniuste invaserat, obtineret, imperator Chuonradus expeditis Teutonicis et Italis Burgundiam acute adiit. Teutones ex una parte, ex altera archiepiscopus Mediolanensis Heribertus et caeteri Italici ductu Huperti comitis de Burgundia usque Rodanum fluvium convenerunt. Augustus veniens ad Genevensem civitatem Geroldum principem regionis illius et archiepiscopum Lugdunensem atque alios quam plures subegit et reversus castrum Murat cum fortissimis militibus Uodonis munitum obsidens vi cepit et, quos intus invenerat, captivos duxit. Caeteri fautores Uodonis hoc audientes solo timore caesaris fugierunt, quos persecutus caesar omnino exterminavit de regno et acceptis de principibus Burgundiae multis obsidibus rediit per Alsatiam ad imperatricem. Nam dum ille in Burgundiam pergeret, imperatrix secuta est eum usque Basileam; inde reversa ad Argentinam civitatem expectavit reditum imperatoris. Eo tempore filia imperatoris Chuonradi et Giselae imperatricis Mahthilda, nimiae formositatis puella, Heinrico regi Francorum desponsata, obiit Wormatiae ibique sepulta est.

 
     Capitulum XXXIII
     Quod rex Heinricus
     Sclavos subiugavit.


     Interea, dum haec, quae superius dicta sunt, imperator in Burgundia faceret, filius suus Heinricus rex, licet in puerilibus annis, non segnius rei publicae consuluit in Boemia et in caeteris regionibus Sclavorum, ubi et Uodalricum ducem Boemiae et reliquos quam plures caesari adversantes strenue subiugavit et redeunti patri occurrens de duplici victoria duplex gaudium populis effecerat. Deinde collectis copiis de Saxonia super eos, qui Liutizi vocantur quique olim semichristiani, nunc per apostaticam nequitiam omnino sunt pagani, imperator venit ibique conflictum implacabilem mirabiliter diremit. Inter Saxones enim et paganos fiebant ea tempestate multae dissensiones et incursiones. Cumque caesar veniret, coepit quaerere, ex qua parte pax, quae diu inviolata inter eos fuerat, prius corrumperetur. Dicebant pagani a Saxonibus pacem primitus confundi idque per duellum, si caesar praeciperet, probari. Econtra Saxones ad refellendos paganos similiter singulare certamen, quamvis iniuste contenderent, imperatori spondebant. Imperator consulentibus principibus suis, licet non satis caute ageret, hanc rem duello diiudicari inter eos permisit. Statim duo pugiles congressi sunt, uterque a suis electus. Christianus in sola fide, quae sine operibus iustitiae mortua est, confidens et non diligenter attendens, quod Deus, qui veritas est, omnia in vero iudicio disponit, qui solem suum oriri super bonos et malos facit, qui pluit super iustos et iniustos, audacter pugnare coepit. Paganus autem solam conscientiam veritatis, pro qua dimicabat, prae oculis habens acriter resistebat. Postremo christianus a pagano vulneratus cecidit. Ex qua re pagani in tantam elationem et audaciam venerunt, ut, nisi imperator adesset, continuo irruerent super christianos; sed imperator ad compescendas incursiones eorum construxit castrum Wirbinam, in quo praesidia militum locabat, et principes Saxoniae, ut unanimiter resisterent paganis, sacramento et imperiali iussione constringebat. Deinde reversus est in Franciam.

     Sequenti vero anno idem castrum a paganis dolo captum est, et plures nostrorum, qui in eo erant, ab eis occisi sunt. Hinc commotus imperator iterum cum copiis usque Albim fluvium venit. Sed cum pagani transitum prohiberent, imperator per aliud vadum fluvii partem exercitus latenter transmisit et ita fugatis hostibus ipse per ripam liberam regionem ingrediens immensis devastationibus et incendiis ubique, nisi in locis inexpugnabilibus, sic humiliavit eos, ut censum ab antiquis imperatoribus propositum et iam auctum Chuonrado imperatori postea persolverent. Multum enim laboravit Chuonradus imperator prius et tunc in gente Sclavorum; unde quidam de nostris quoddam breviarium versifice fecit, quod postea imperatori praesentavit. Ibi legitur, qualiter imperator interdum in paludibus usque femora stabat, pugnans ipse et exhortans milites, ut pugnarent, et victis paganis nimis acriter trucidabat eos pro quadam superstitione illorum nefandissima. Nam fertur, ut quodam tempore effigiem ligneam crucifixi domini nostri Iesu Christi scelerato ludibrio habuissent pagani et in eam spuerent atque colaphis caederent; ad extremum oculos eruebant, manus et pedes truncabant. Haec ulciscens imperator de captis paganis maximam multitudinem pro una effigie Christi simili modo truncavit et varia morte delevit. Idcirco in eisdem versibus caesar ultor fidei vocatur et Romanis principibus Tito et Vespasiano comparatur, qui in ultionem Domini triginta Iudaeos pro uno nummo commutaverant, cum Iudaei Christum pro totidem denariis vendiderint. Reversus imperator, quicquid obstaculi in regno invenit, imperiose disiecit. Eodem anno Adelbero dux Carantanorum imperatoris gratiam perdens ducatum amisit et in exilium missus est.

 
     Capitulum XXXIV
     De coniuratione Italorum.


     Item eodem tempore magna et modernis temporibus inaudita confusio facta est Italiae propter coniurationes, quas fecerat populus contra principes. Coniuraverant enim omnes valvasores Italiae et gregarii milites adversus dominos suos et omnes minores contra maiores, ut non paterentur aliquid sibi inultum accidere a dominis suis supra voluntatem ipsorum, dicentes, si imperator eorum nollet venire, ipsi per se legem sibimet facerent. Hoc cum nunciatum esset imperatori, fertur dixisse: «Si Italia modo esurit legem, concedente Deo bene legibus hanc saciabo».

     Et praeparans se anno sequenti Italiam cum copiis intravit. Interea principes Italici male conceptam coniurationem periculum generare posse scientes convenerunt simul cum minoribus et prius exhortationibus et consiliis hoc recens malum destruere conabantur; cum hoc non procederet, temptabant bello superare, sed inito praelio minorum incredibilis multitudo sola impressione catervarum vicit. Ibi episcopus Astensis indigna statione periit, caeteri fugerunt et nimium confusi adventum imperatoris aegre expectabant.

 
     Capitulum XXXV
     Quod rex Heinricus
     filiam Chnutonis regis
     in coniugium duxerit.


     Anno Domini MXXXVI. Heinricus rex filius imperatoris Chnutonis regis Anglorum filiam nomine Chunelindem pro regina consecratam regalibus nuptiis in coniugium duxit. Eodem anno, ut dictum est, imperator Chuonradus cum filio Heinrico rege Italiam intravit cum exercitu et celebravit natalem Domini Veronae anno dominicae incarnationis MXXXVII. Inde ad Mediolanum veniens ab Heriberto archiepiscopo magnifice receptus est in ecclesia sancti Ambrosii. In ipsa die, nescimus cuius consilio, pene gravis tumultus factus est populi Mediolanensis quaerentis ab imperatore, si vellet favere coniurationi eorum. Unde commotus imperator praecepit, ut omnes in urbem Papiensem ad generale colloquium convenirent. Quod dum factum esset, cunctis reclamantibus legem fecit imperator. In ipso placito quidam Hugo comes et alii quam plures Italici appellabant archiepiscopum Mediolanensem pro multis causis, quibus eos offenderat. Imperator vero vocato archiepiscopo praecepit, ut satisfaceret omnibus. Quod dum archiepiscopus renueret, sensit imperator omnem illam coniurationem Italiae ipsius consilio factam esse. Et mox comprehenso illo, retinuit in sua potestate; deinde commendavit eum in custodiam Poponi patriarchae Aquilegiensi et Chuononi duci Carentanorum. Qui ab eis ductus est cum imperatore usque Placentinam civitatem. Quadam nocte quidam de familiaribus archiepiscopi collocavit se vice ipsius in lecto, quo ipse iacere solebat, et superducto coopertorio latuit, ut ita falleret custodes. Archiepiscopus adducto sibi equo a quodam fugit et veniens Mediolanum a suis cum magno gaudio susceptus est. Deinde, quicquid poterat moliri contra imperatorem, non praetermisit. Imperator quaeque castella sibi adversa destruxit et iniquas coniurationes Italiae iusta lege reducta exinanivit et veniens Ravennam sanctum pascha ibi celebravit. Eodem anno in Italia tres episcopi, Vercellensis, Cremonensis, Placentinus, apud imperatorem accusati sunt, quos imperator comprehensos exulari fecit. Quae res displicuit multis, sacerdotes Christi sine iudicio damnari. Referebant nobis quidam piissimum nostrum Heinricum regem filium imperatoris salva reverentia patris clam detestari praesumptionem caesaris in archiepiscopum Mediolanensem atque in istos tres; et merito, quia, sicut post iudicialem sententiam depositionis nullus honor exhibendus est, sic ante iudicium magna reverentia sacerdotibus debetur. Eodem anno praefatus comes Uodo de Francia in regno imperatoris quaedam loca invadens a Gozelone duce Liutbaringorum et filio suo Godefrido et Gerhardo comite atque a militia episcopi Metensis pugna commissa cum illo fugiendo interfectus est, et vexillum eius caesari in Italiam allatum hostem interemptum testabatur. Eo tempore imperator Mediolanenses nimium afflixit et, quoniam urbem antiquo opere et maxima multitudine munitam capere non poterat, quod in circuitu fuerat, igne et gladio consumpsit.

 
     Capitulum XXXVI
     De miraculo, quod accidit
     in die pentecostes.


     Eodem tempore, dum imperator quoddam castrum sancti Ambrosii, quod Curbitum dicitur, iuxta Mediolanum obsideret, accidit ibi, quod plures pro Miraculo habuerunt. In dominica sancta pentecostes ante horam tertiam de magna serenitate coeli subito fulmina cum tonitruis eruperunt tantae fortitudinis, ut multa pars hominum et equorum periret in castris. Quidam prae tanto terrore in excessum mentis venerunt, ita ut post aliquos menses vix illis sensus redierit. Venientes autem, qui extra castra fuerunt, nec vidisse nec audisse aliquid tale dicebant. Eo tempore imperator archiepiscopatum Mediolanensem Ambrosio Mediolanensi canonico dedit, licet illi ista donatio parum profuisset. Nam cives Mediolanenses, quicquid habuit idem Ambrosius in illorum territorio, demoliebantur et suum archiepiscopum Heribertum usque obitum eius cum honore retinuerunt, sed tamen cum gratia Heinrici regis filii imperatoris, quod plenius in Gestis regis, si Deus voluerit, exequar. Eodem tempore papa Cremonae occurrebat imperatori et honorifice receptus et dimissus Romam reversus est. Imperator disperso exercitu per regiones ipse ad montuosa loca secessit propter refrigerium, quoniam ea aestate magnus calor imminebat.

 
     Capitulum XXXVII
     De seditione quae
     facta est in Parma.


     Eodem anno hiberno tempore collecto exercitu imperator transcendens Padum ad Parmam civitatem venit, ibi natalem Domini celebravit inchoante anno dominicae incarnationis MXXXVIII. In ipsa die nativitatis Domini inter Teutonicos et cives Parmenses magna seditio orta est, et quidam bene valens vir Chuonradus, infertor ciborum imperatoris, cum aliis interfectus est. Unde commotus exercitus gladiis et igne cives aggreditur; et imperator post incendium magnam partem murorum destrui praecepit, ut eorum praesumptionem non multam fuisse haec ruina aliis civitatibus indicaret. Deinde imperator transcendens Apenninum montem in Apuliam tendebat; imperatrix vero Romam orandi gratia venit, inde ad imperatorem revertitur. Imperator autem ad terminos imperii sui perveniens Troiam, Beneventanum et Capuam aliasque civitates Apuliae lege et iustitia stabilivit, dissensiones, quae erant inter Nortmannos extraneos et indigenas, sola iussione sedavit et cunctis offensionibus de regno sublatis feliciter reversus Ravennam venit. Ibi dispositis obsidionibus et insidiis adversus Mediolanenses, qui adhuc sibi rebelles fuerant, caeterisque rebus ad voluntatem suam per regnum compositis patriam revisere decrevit. Eo tempore propter nimium calorem nimia contagio pestilentiae exercitum invasit neque aetatibus neque personis pepercit. Ibi regina Chunelindis, coniunx Heinrici regis, XV. kal. Augusti quasi in limine vitae ingressu mortis occubuit, relinquens tantummodo solam filiolam de rege, quam postea pater Christo desponsans in abbatissam consecrari fecit. Filius imperatricis Herimannus dux Alamannorum, iuvenis bonae indolis et in rebus bellicis strenuus, eadem peste gravatus inter manus peritissimorum medicorum V. kal. Augusti non sine magno detrimento imperii obiit. Eodem mense atque sequenti maxima multitudo exercitus morbo confacta periit. Corpus reginae tenerum et delicatum aromatibus conditum cum rege et imperatrice ductum ad Germaniam in praepositura Lintburg sepultum est. De duce statutum erat, ut in Constantiam civitatem Alamanniae duceretur, sed calore nimio obstante in Triento sepelitur.

 
     Capitulum XXXVIII
     Quod imperator filio suo
     regi Burgundiam tradidit.


     Eodem anno Stephanus rex Ungarorum obiit, relinquens regnum Petro, filio sororis suae. Reversus imperator in Baioariam aegrotantem exercitum medicinis et consilio reficiebat et, dum omne regnum serenitate pacis invenisset illustratum, eiusdem anni autumno Burgundiam adiit et convocatis cunctis principibus regni generale colloquium habuit cum eis et diu desuetam atque pene deletam legem tunc primum Burgundiam praelibare fecerat. Transactis tribus diebus generalis colloquii quarta die primatibus regni cum universo populo laudantibus atque rogantibus imperator filio suo Heinrico regi regnum Burgundiae tradidit eique fidelitatem denuo iurare fecit. Quem episcopi cum caeteris principibus in ecclesiam sancti Stephani, quae pro capella regis Solodoro habetur, deducentes hymnis et canticis divinis Deum laudabant populo clamante et dicente, quod pax pacem generaret, si rex cum caesare regnaret. Reversus imperator per Basileam descendens Franciam orientalem et Saxoniam atque Fresiam pacem firmando, legem faciendo revisit.

 
     Capitulum XXXIX
     De obitu imperatoris.


     Anno dominicae incarnationis MXXXIX, dum imperator Chuonradus iam in filio suo rege Heinrico regni rem, imperii autem spem bene locatam confideret, cumque pene omnia per regnum ad libitum suum inclinata videret, ipso anno diem sanctum pentecostes apud Traiectum, civitatem Fresiae, celebravit. Ubi cum sacratissimam sollemnitatem venerando magnifice cum filio et imperatrice coronatus procederet, ad mensam mediocri dolore correptus est; tamen, ne tantae diei laetitiam perturbaret, dolorem dissimulavit. Sequenti die cum morbus letalis vehementer insisteret, imperatricem cum filio rege ad prandium exire iubet de cubiculo. Interea imperator finem sibi imminere sentiens, sicut in vita sanus, in actu semper constans et strenuus fuit, ita in extremis nihil segnioris fidei permansit et vocatis episcopis corpus et sanguinem Domini et crucem sanctam cum reliquiis sanctorum apportari fecerat. Et erigens se cum lacrimis valde affectuosis in confessione pura et oratione intenta, sanctorum communionem ac peccatorum remissionem devotissime accipiens, imperatrici et filio regi Heinrico post fida monita valedicens, ex hac vita migravit II. non. Iunii, feria II, indictione VII. Viscera imperatoris apud Traiectum condita sunt, et rex locum sepulturae donis et praediis ampliavit. Reliquum corpus ab imperatrice et filio rege, ut optime excogitari poterat, involutum et reconditum usque Agrippinam Coloniam vectum per cuncta coenobia illius civitatis atque Moguntiae seu Wormatiae sive illorum, quae in medio fuerant, omni populo sequente et orante deportatum incredibili oratione et magnis elemosinis pro redemptione animae factis tricesima qua obdormivit die in Spira civitate, quam ipse imperator, sicut et postea filius, multum sublimavit, honorifice sepultum est. Hanc gratiam Chuonrado imperatori Deus addidit, quod non vidimus neque audivimus tantas lamentationes universorum, tot orationes, tales elemosinas alicui imperatorum corpore insepulto factas. Et sicut percepimus referente episcopo Heinrico Lausanensi cum caeteris Burgundionibus, qui illum de obitu usque sepulturam prosecuti sunt, filius caesaris Heinricus rex ad omnes introitus ecclesiarum et ad extremum ad sepulturam humeros suos corpori patris ultra modum humili devotione supposuit et non solum, quod filius patri in caritate perfecta, sed quod servus domino in timore sancto debet, hoc totum rex patri defuncto studiosissime exhibuit.

Haec de imperatoris Chuonradi gestis breviter scripsimus, de quibus si quicquam intactum omnino dimisimus, hoc inauditum esse a nobis credatur. Si autem aliquid strictius, quam rerum magnitudo se extenderet, dictum est, illud propter commoditatem legentis factum esse veraciter attestabimur. Pro quo quidam de nostris cantilenam lamentationum fecerat, quam postea filio suo Heinrico regi in Constantia civitate praesentavit; quas lamentationes hic, quoniam eiusdem operis sunt, inserere non incongruum putavimus.

 
     Capitulum XL
     Versus pro obitu
     Chuonradi imperatoris.


Qui vocem habet serenam, hanc proferat cantilenam
De anno lamentabili et damno ineffabili,
Pro quo dolet omnis homo forinsecus et in domo.
Suspirat populus domnum vigilando et per somnum:
«Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere»!
Anno quoque millesimo nono atque trigesimo
A Christi nativitate nobilitas ruit late,
Ruit caesar caput mundi, et cum illo plures summi,
Occubuit imperator Chuonradus, legis amator.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Eodem vero tempore occasus fuit gloriae:
Ruit stella matutina Chunelinda regina.
Heu quantum crudelis annus! corruerat Herimannus,
Filius imperatricis, dux timendus inimicis,
Ruit Chuono dux Francorum, et pars magna seniorum.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Imperatoris gloria sit nobis in memoria,
Et recenti mentione vivat vir indolis bonae;
Fiat dominator probus frequenti carmine novus,
Praeclara fama post mortem vitae praestet hunc consortem!
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Regum sanguine genitus omnes praecellit penitus,
Gloriosus in persona, pulcher sua sub corona,
Sceptrum, regnum, imperium nulli erat plus congruum:
Rem publicam honestavit, huius causa laboravit.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Postquam replevit Franciam per pacis abundantiam,
Mitigavit Alamannos et omnes regni tyrannos,
Saxonibus et Noricis imposuit frena legis,
Vidit sua magnalia probabilis Italia.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Roma subiecit se primum a summo usque ad imum,
Experti sunt Ravennates in bello suos primates,
Sentiebant Veronenses invicti caesaris enses,
Hesperia se postravit, imperanti supplicavit.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Reversus Alamanniam invenerat calumniam.
Quam sic dissipavit caesar, ut ventus pulveris instar,
Omnes simul perierunt, qui praedatores fuerunt,
Et cives praestantissimi idcirco sunt exulati.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!
Nil moratus imperator, pacis ubicumque dator,
Bellum intulit paganis, ne nocerent christianis,
Non defendit eos palus, nulla fuit aquis salus,
Bene coercebat Sclavos barbaros et omnes pravos.
Rex Deus, vivos tuere et defunctis miserere!


 
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro