<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Wipo
ante 1000 - post 1046

 
 
   
   



G e s t a
C h u o n r a d i   I I
i m p e r a t o r i s


Epistola ad regem
Heinricum
Chuonradi imperatoris
filium


____________________________________


Gloriosissimo imperatori Heinrico tertio regi ad pacem et bellum idoneo Wipo Dei gratia presbyter, quod servus regalium servorum huius orbis domino dominantium.

     Vitam illustrem et inclyta gesta Chuonradi imperatoris patris tui, domne imperator, scribere oportunum existimavi, ne lucerna lateat sub modio, ne solis radius sit in nubilo, ne virtus memorialis obducatur oblivionis rubigine. Gesta enim illius nisi praeclara et valde lucida praecederent, a sequenti nimio splendore tuarum virtutum viderentur aliquatenus obscurari. Mihi autem servulo tuo is animus est, si Deus annuerit, utriusque acta referre, quae acciderunt me superstite, ita inter vos distinguendo, ut alterum rem publicam, utpote Romanum imperium, salubriter incidisse, alterum eandem rationabiliter sanavisse veraciter dicam. Quodsi hinc plus vel minus vel aliter, quam se integritas rerum habet, scribo vel dixero, non erit culpa scribentis, sed narrantis, quoniam, cum plurimum tempus infirmavi, non potui in capella senioris mei Chuonradi frequenter adesse. De his autem, quae ipse vidi et ab aliis accepi, fructum a nobis colligere volentibus stilo veritatis innixus propalabo. Et quoniam sunt quaedam, quae vivente patre laudabiliter egisti, eadem inter acta patris ponenda censueram; quae vero post obitum illius gloriose feceras, per se ordinanda decrevi. Si vero aliqui calumniantes obiciunt mihi hoc opus supervacuum esse, cum et alii de eadem re scripserint, licet inde nondum aliquid scriptum vidissem, respondebo: «In ore duorum vel trium stabit omne testimonium», et verba Christi in euangelio non per unum solum, sed per quatuor testes idoneos in ecclesia dilatari.

     Tibi, summe imperator, hoc opus devoveo, tibi Gesta patris repraesento, ut, quoties ipse res clarissimas agere mediteris, prius paternas virtutes velut in speculo imagineris, et illud in te floreat abundantius, quod hereditasti a patriis radicibus, qui, ut cunctos antecessores tuos in quibusdam divinis et mundanis rebus superasti, ita regnum et imperium tuum diuturnius omnibus illis favente Deo omnipotente merearis obtinere.

     Vale.

 
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>