<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Anonymi Tegirinsensis
Ruodlieb
 


 






 



R u o d l i e b
F r a g m e n t u m   V I I I


______________________________



f.23r
Venit is atque fidem sibi vult predicere sanctam;
Non valet is, «credo» gemebundus ait nisi crebro.
Peniteat vel eum rogitat, mala que faciebat.
Nutibus et verbis se penituisse docebat.
5
Per domini corpus fit ab omni crimine mundus.
Exalans animam domino commiserat illam
Dicens: «Christe pie, mihi valde reo miserere!
His et dimitte, mihi vivere qui rapuere,
Inspiresque meis, ut idem faciant, rogo, natis.»
10
Sic dicens siluit, cito post hec vivere clausit.

In rorante die populus convenit ubique,
Ante fit ecclesiam multus conventus et ipsam
Et vicinorum malorum sive minorum.
Rector eo venit, scelus ut miserabile rescit.
15
Utque resederunt ibi, quos residere decebat,
«Hic» ait «est» rector «miserabilis utique rumor,
Quod sit percussus, quo non melior fuit ullus.»
Flentes dicebant omnes, ibi qui residebant:
«Ulciscatur ni, rescimus par iterari.»

20
Misit post liberos, post mordritas simul ipsos.
Qui dum venerunt, coram rectore steterunt,
Rufus ridendo, terram rea conspiciendo.
Rector, dum vidit, quod risit, «pessime» dixit
«Rides, cum cunctos hic flentes, cum videas nos?
25
Quid succensebas, quod eum sic martirizabas?»
Rufus ait: «dentes mihi dempserat anteriores
Ob nullam causam, ni quod sedi prope neptem.»
Dixit: «et ancilla tua neptis si fuit illa,
Cur hanc stuprabas, sceleri scelus adiciebas?»
30
Rufus ait: «cur me super hec attraxerat ad se?
Cur petit tam facere? facerem non, ni peteret me.»
f.23v
Que tantum flevit, rivus lacrimis ibi quod sit,
Ex oculis sanguis post hec fluxit sibi grandis.
Postquam convaluit, quod quid fari valet, inquit:
35
«O nimis infide, cur sic mentire super me?
Exemplaris Adam, qui culpam vertit in Evam.
Non post te misi, non te prius, impie, vidi.
Me cum promissis mendosis decipiebas.
Non ego defenclo quod feci, sed mage damno.
40
Quod tu fecisti, me consiliante patrasti:
Non nego, confiteor; ulcisci me super opto.
Iudicium, rector, fieri differto parumper,
Donec accusem memet, donec quoque damnem.
En, mea iudex sto, quia valde libens tolerabo.

45
Si me suspendi vultis super arbore grandi,
Radite cesariem mihi longam, plectite funem,
Stranguler ut per eam, per quam rea sepe fiebam.
Sed rogo, post triduum corpus tollatis ut ipsum
Et comburatis, in aquam cinerem iaciatis,
50
Ne iubar abscondat sol aut aer neget imbrem,
Ne per me grando dicatur ledere mundo.

Inclusam vase vultis submergere si me,
Deforis in vase, quod feci, notificate,
Inveniant qui me, ne presumant sepelire;
55
Tantum vas rumpant in aquam vel reiciant me,
Piscibus ut citius vorer aut diris cocodrillis.

Vultis in ignitum fumosam trudere furnum,
Ingrediar sponte, quo non cremer igne gehenne.

Ut caream vita, si vultis, mersa cloaca
60
- Sum nimis inmunda, tali dignissima pena, -
Incidero prompte, quin tali gaudeo fine,
Tartareus fetor mihi post ne perpetuetur.
Quicquid supplicii reperitis adhuc gravioris,
Omne libens patiar, multo peiora merebar.»

f.24r
Que dum conticuit, rector miserans ita dixit:
«Iudicat hec semet, vos dicite, si sat in hoc sit.»
Omnes plorantes, nimium sibi compatientes
Dicunt: «non opus est, rector, rogites super hoc plus!»
Dicunt causidici: «vitam decernimus illi;
70
Donari tantum, si peniteat, male factum.»
Eius privigni mansuefacti velut agni
Volvuntur pedibus rectoris, dando precatus,
Ut vitam veniam sibi concedatque salutem,
Esse domus dominam, velut ante fuit, sinat illam.
75
Quod dum permisit clementer, id illa recusat:
Amodo non dominam, sed me dicant homicidam;
Vivere si vultis me, sed tamen oro salutis
Ut mihi tollatis, quo me non debilitatis.
Nares truncate, quicquid sit et oris utrimque,
80
Ut stent horribiles omni sine tegmine dentes,
Ut nullum libeat posthac, mihi basia quo det.
In crucis atque modum me comburatis in altum
Per geminas buccas rosa ceu tenus hac rutilantes,
Noverit ut quisquam, propter scelus hoc mihi factum,
85
Et dicat 'tibi ve, meruisti tale quid in te?',
Ne grandis culpa penitus mea sic stet inulta.»
Tunc rector liberis hanc commisit senioris,
Mater et ut domina sit eis nec, ut ante, noverca.

Que vestes pulchras, ornatus abicit omnes,
90
Induitur tunica velut ex fuligine tincta.
Cesariem rasit, hinc resticulos ea plectit,
Cum quibus et teneras constrinxerat illa mamillas.
Restes vi mordent carnes, donec putrefiunt.
Tegmen pannosum caput omne tegebat et ipsum;
95
Sic nil ni nares oculi cernuntur et eius.
Psalterium discit, anime senis idque canebat.
f.24v
Non manducabat, nisi stellam quando videbat,
- Tunc siccum panem comedens atrum, cynerosum -
Ve(l b)ibit ex limpha tantum coclearia terna.
100
Ambulat hec pedibus nudis per frigus et estus,
Dormit et in lecto nihilo palea nisi strato,
Et pro plumacio posito tantummodo ligno.
Ante diem surgit, senis ad tumulum veniavit,
Donec sudavit, donec plus stare nequivit;
105
Tunc ruit in faciem, dum fontem flens ibi fecit.
Ningeret aut plueret seu sol torrendo cremaret,
Venit ad ecclesiam, mox ut pulsatur ad ipsam,
Et non inde redit, dum circumquaque diescit;
Ad breve tunc rediit, donec faciem sibi lavit,
110
Presbiter ad missam vel pulsabat celebrandam.
Tunc rediit, nonam post hec ibi mansit ad horam.
Nilque potestatis sibi vendicat, hanc sinit illis;
Quod sibi dant, habuit, quod non dant, non ea querit.
Hec numquam risit, cum nemine postea lusit,
115
Cum rident alii, fletus dulcis fuit illi.
Hanc irascentem, rixantem, luxuriantem
Nemo videbat eam, dum vitam deserit istam.

Illa commissa natis ab eisque recepta
Rector ait populo: «quid agamus, dicite, rufo,
120
Qui scelus hoc geminum patrat inter nos gemebundum?»
Rufus iudicii certus necis: «obsecro» dixit.
«Hic habeo comitem; prius hunc curate vocandum,
Quam quid in his culpis ulciscendum rogitetis,
Qui cuius generis sim, quit sat dicere vobis.»
125
Mittere dum post hunc eius cupidi voluerunt,
Militis hospes ait: «quem vos vultis, citus asstat.
Hac mecum nocte mansit, quod non fuit iste.»
(Qu)em dum produxit, stantem rector rogitavit:
«Dic, miles summe, socius tuus iste vir estne?»
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>