|
- R u o d l i e b
F r a g m e n t u m X I V ( X V )
- _____________________________________
- f.30r
- «. . . . . . . . e plures, ceu credo, venire
Quidam karorum nostri consanguineorum,
Qui quando veniant, hec dum firmentur, ibi sint.
Ad vos nunc illam vos invitate puellam,
- 5
- Vestri communes veniant utrimque fideles.»
Que cum venisset hanc hi circumque stetissent,
Curtis amicorum cito plena fit advenientum.
Quos Ruodlieb bene suscepit, quibus oscula prebet,
Et prandere rogat, satis illis et tribuebat.
- 10
- Amotis mensis dominabus et inde reversis
Ad sua secreta, precedit eas ea nata,
Post illasque pedant, sibi qui plumatia portant,
Et plures alii comitantes his famulari.
His vinum ferri iubet illo pro famulari;
- 15
- Dumque bibit quisque, sibi vicino dedit, usque
Pincerne pateram reddebant evacuatam.
Inclinant, abeunt Ruodlieb dominosque revisunt.
Tunc Ruodlieb dixit: «quia vos deus huc glomeravit,
Nunc audite, mihi curate vel auxiliari,
- 20
- Conubium quoddam quo fiat nunc stabilitum,
Est quod laudatum, sic ad nos induciatum,
Ad quod presentes mihi vos cupio fore testes.
Contigit, ut iuvenis meus iste nepos et herilis
Mutuo diligerent sese, dum tessere ludunt,
- 25
- Lege maritali cupientes consociari.»
Dicunt: «hoc cuncti debemus consiliari,
Indolis ut tante vir, tam virtutis opime,
Non dehonestetur, citius sed ut eripiatur
A scorto turpi digno satis igne cremari».
- 30
- Et laudant dominum, quod in hoc cosmo fuit usquam
Femina, que magicam de se divelleret ipsam.
Tunc surgit iuvenis, grates dabat omnibus illis,
Quod tam clementes sibi sunt communiter omnes,
Inquit et horrere penitus seseque pudere
- 35
- Sic dehonestatum per id execrabile scortum.
«Nunc opus uxore nimium mihi cernitis esse,
Quam quoniam facile nunc possumus hic reperire,
Hanc d(e)sponsari desidero vel mihi iungi.
Ut sitis testes et ad hoc mihi queso libentes,
- 40
- Alterut(r)os cum nos dotabimus, est veluti mos.»
Qui dicunt: «prompte tibi subveniemus in hac re.»
Ruodlieb post dominas pariter direxit eas tres,
Que cito venere nata preeunte morose.
Con(t)ra quas agmen surrexit eis ad honorem.
- 45
- Cuncti dum resident, spacium breve conticuerunt,
Tunc Ruotlieb surgit et ut auscultent sibi poscit.
His post contribulis pactum dixit vel herilis,
Is quod et hec ferveret in alterutrius amorem.
Hinc hunc uxorem suimet si vellet aeandem,
- f.30v
- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
- 50
- Illam . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Illum si vellet, rogitant; paru(m) quoque ridet.
Post ait: «an servum nolim ludo superatum,
Tessere quem vici sub talis fenore pacti:
Seu vincat, seu succumbat, soli mihi nubat?
- 55
- (S)erviat obnixe, volo, quo mihi nocte dieque,
Quod quanto melius facit, est tanto mihi karus.»
(T)unc risus magnus fit ab omnibus atque cachinnus,
Tam presumptive loquitur quod tam vel amice.
(E)ius at ut matrem cernunt hec non renuentem
- 60
- (E)t genus amborum par posseque divitiarum,
Discutiunt caute, bene conveniant quod utrimque,
Hanc desponsari sibi censent lege iugali.
Sponsus at extraxit ensem ve piramide tersit;
Anulus in capulo fixus fuit aureus ipso,
- 65
- Affert quem sponse sponsus, dicebat et ad se:
«Anulus ut digitum circumcapit undique totum,
Sic tibi stringo fidem firmam vel perpetualem,
Hanc servare mihi debes aut decapitari.»
Que satis astute iuveni respondit et apte:
- 70
- «Iudicium parile decet ut patiatur uterque.
Cur servare fidem tibi debeo, dic, maeliorem,
Quam mihi tu debes? Dic, si defendere possis,
Si licuisset Ade, mecham superaddat ut Eve,
Unam cum costam faceret deus in mulierem?
- 75
- Quam de se sumptam cum proclamaverat Adam,
Dic, ubi concessas binas sibi legeris Evas?
Cum meretricares, essem scortum tibi velles?
Absit, ut hoc pacto tibi iungar; vade, valeto
Et quantumcumque scortare velis! sine sed me.
- 80
- Tot sunt in mundo, tibi ceu quo tam bene nubo.»
Sic dicens gladium sibi liquerat et digitalem.
Cui dixit iuvenis: «fiat, dilecta, velut vis.
Umquam si faciam, tibi que dedero bona perdam,
Istius capitis abscidendique potens sis.»
- 85
- Que modicum ridens ad eum seseque revertens
Inquit: «ea lege modo iungamur sine fraude.»
Huius amen dixit procus et sibi basia fixit.
His ita coniunctis enesis fit maxima plebis,
Laudantes dominum cantizabant hymeneum.
- 90
- Ruotlieb pellicium dederat bene valde gulatum
Sponso, vel crusinam limbo terre crepitantem.
Dat et equum celerem sibi compte sat faleratum.
Munerat et sponse consanguineo sociate:
Huic tria dat spintra, que velent pectora pulchra,
- 95
- Atque dat armillas sibi bis binas operosas,
Et pariter sibi tres dat gemmatos digitales,
Datque superductam cocco crusinam migalinam.
Cetera turba sua sibi dant sponsalia magna.
Qualiter inter se concordent, quid mihi cure?
|